PL 82, col. 258
Etymologiae (Isidorus Hispalensis), J. P. Migne
64. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria,
quia priora coelestia quam terrena. Qui autem vult
orationem suam volare ad Dominum, faciat illi duas
alas, jejunium et eleemosynam, et ascendet celeriter,
et exaudietur.
65. Jejunium est parcimonia victus, abstinentiaque
ciborum, cui nomen est inditum ex quadam parte
viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo jejunum
vocatur. Unde jejunii nomen creditur derivatum,
quod sui inedia viscera vacua et exinanita existunt.
66. Jejunium autem et statio dicitur. Statio autem
de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla
laetitia, sive tristitia, obveniens castris stationem militum
rescindat. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius
administrat disciplinam; unde et milites nunquam
immemores sacramenti magis stationibus parent.
67. Discernunt autem quidam inter jejunium et stationem. 291
Nam jejunium est indifferenter cujuslibet
diei abstinentia, non secundum legem, sed secundum
propriam voluntatem, statio autem est observatio
statutorum dierum, vel temporum.
68. Dierum, ut quartae feriae et sextae jejunium ex
veteri lege praeceptum, de qua statione in Evangelio
dixit ille: Jejuno bis in Sabbato, id est, quarta et sexta
Sabbati.
69. Temporum autem, quae legalibus ac propheticis
institutionibus terminatis temporibus statuta sunt
ut jejunium quarti, quinti, septimi et decimi; vel,
sicut in Evangelio, dies illi in quibus ablatus est sponsus;
vel sicut observatio quadragesimae, quae in universo
orbe institutione apostolica observatur circa
confinium dominicae passionis.
70. His tertium genus quidam adjiciunt, quam xerophagiam
dicunt, abstinentiam scilicet humentium
ciborum. Unde, et nomen hoc datum, eo quod siccis
quidam escis utantur.
71. Poenitentia appellata, quasi punitentia, eo quod
ipse homo in se puniat poenitendo quod male admisit;
nam nihil aliud agunt, quos veraciter poenitet, nisi ut
id quod male fecerunt impunitum esse non sinant. Eo
quippe modo sibi non parcentibus ille parcit, cujus
altum justumque judicium nullus contemptor evadit.
72. Perfecta est autem poenitentia, praeterita deflere,
et futura non admittere. Haec secunda in similitudinem
fontis purgatio est, ut si forte, impugnante diabolo, aliquod
peccatum irrepserit, hujus satisfactione purgetur. 292
73. Satisfactio autem est causas peccatorum, et
suggestiones excludere, et ultra peccatum non iterare.
74. Reconciliatio vero est quae post complementum
poenitentiae adhibetur; nam sicut conciliamur Deo