PL 87, col. 1125

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

facultaticulis suis ingressi sunt postea tepefactos
cum, grandi exprobratione repetere et saeculum,
quod reliquerant, ut canes ad vomitum revocare:
et cum suis propinquis quod monasterio contulerant
hoc extorquere, et judices saeculares requirere,
et cum senioribus monasteria dissipare, et
per unum negligentem multos simplices deturbatos
videmus esse. Proinde solerter praevidendum est,
et omni intentione discernendum, ut tales non recipiantur,
quia non pro amore Christi isti veniunt, sed
vicina morte perterriti, et infirmitatis angustia compulsi,
non ob amorem coelestem incitati, sed solummodo
poenam formidantes inferni. De talibus
Apostolus ait: Qui timet non est perfectus in charitate,
quoniam timor poenam habet, sed perfecta charitas

foras mittit timorem [(I Joan. IV)]
. Non sunt isti
discipuli Christi, et non in Ecclesia sunt requirendi;
sed in membris Antichristi inveniendi sunt: non
sunt accolae bonae repromissionis, nec veri Israelitae,
sed de longinquo advenae proselyti; sed neque
fratribus fideles, neque in pugna inventi sunt fortes.
Tales olim in Levitico Dominum cognoscimus detestasse,
et in bello ne pergerent prohibuisse: Si
quis, inquit, corde pavidus est, non egrediatur ad
bellum; vadat, et revertatur ad domum suam, ne pavere
faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore
perterritus est [(Deut. XX)]
. De talibus in Evangelio
Veritas ait: Quam difficile est, qui pecunias habent
intrare in regnum coelorum [(Matth. XIX)]
! Nihil enim
de pristinis facultatibus suis in eumdem locum, ubi

ingredi se petit monasterium, vel ad unum nummum
recipiatur; sed et ipse manu sua cuncta pauperibus
eroget; et postmodum comprobatus, monasterium
sub regula introducatur, et anno integro a cunctis
fratribus ex industria conviciis comprobatur. Et
postquam probatus in cunctis obediens fuerit, et non
in plumbi natura mollitus, sed acer perduraverit, ut
ferrum, postmodum exuatur saecularibus vestibus, et
induatur monasterii religiosis simplicibus; et adnotetur
in pacto cum fratribus, et vivat inter monachos
probatus et ipse monachus.
CAPUT XIX. Quid in monasterio debeant observare, qui peccata graviora in saeculo commiserint.
Qui gravioribus culpis et criminibus sese deliquisse
cognoscunt, primum eos optamus regulae
colla submittere sub probatissimo abbate, in monasterio
desudare, et cuncta retroacta peccata tanquam
aegrotos medico spiritali seniori manifestare;
et sicut publice peccaverunt, publice poenitere, et
poenitenda ultra non committere; timorem de supplicio,
amorem de regno, spem de misericordia
habere, et nunquam desperare, quia in ultimo est
extremae vitae, justificare aut condemnare. Scriptum
est enim: Ipse judicabit extrema terrae [(I Reg. II)]
.
Unumquemque Dominus in fine aut justificat, aut
condemnat; et universorum finem ipse considerat,
ut nec peccator, si fortiter ingemiscat, desperet veniam,
nec justus de propria sanctitate confidat. Nihil

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.