PL 87, col. 1126

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

prodest, si aliquis de regno subtractus, a regni
potentia exclusus, ferro constrictus, hodie carceri et
[est] mancipatus; ita nihil obstat, si hodie a carcere
quis rapitur, et regali honore constituitur. Nullus ei
sordes carceris imputat; sed hoc solum laudat,
quod in eo miratur. Sic nil prodest justum bene
vivere, et male vitam finire; ita magnum bonum
est, peccatorem ad poenitentiam redire; olim male
vivere, et postmodum bene finire, a nullo retroacta
peccata imputata habere. Credimus judicem,
qualem quem in fine invenerit, talem coronare, aut
certe damnare. Et quamvis sint gravia delicta, non
est tamen illis de Dei misericordia desperandum.
Liquide cognoscimus quod publicani et peccatores,
nullo praecedente merito, qui futuri per justitiam

erant damnandi, gratuita miseratione per brevem
poenitentiam sunt redempti. Sed non est in eis tam
consideranda mensura temporis, quam doloris. Agat
ergo unusquisque dignam poenitentiam, secundum
qualitates culparum, ut quis in quo delicto sese cognoscit
reum, de eo delicto necesse est observare
primum secundum instituta canonum. In lege habetur
ut quis cui quantum intulerit damnum, aut
fecerit caedem, aut commoverit ultionem, judicis
dirimatur judicio; et de numerositate solidorum ad
suum reducatur arbitrium, ne fortasse persona
potens damnet oppressum, et qui legali censura
centenarium habebat incurrere damnum, tertiam
reddat, quod de liberis continetur. Certe nos cum
essemus servi peccati, Deo miserante, et nullo nostro

merito praecedente, liberi facti sumus justitiae;
et de innumerositate peccaminum in misericordissimi
judicis pendet arbitrio nostri peccati debitum;
et pro centesimo pondere peccatorum iniquitatis
cognoscimus opponere villicum, qui de centum cadis
olei octoginta, de centum coris tritici quinquaginta,
decurtatum quaesivit debitum, statim se cognovit
a proprio domino esse laudatum [(Luc. XVI)] .
Ita plerique sunt in monasteria ingressi, qui ob immanitatem
scelerum excesserunt numerum, quos
sancti canones foras ecclesiae agere poenitentiam
censuerunt; et nisi in finem vitae communionem
percipere negaverunt: nos tamen misericordiam
Domini comperti, pusillanimes sumus consolati, ne

gravi tristitia coarctati pereant desperati, de multitudine
annorum ad brevem recurrimus numerum;
et tam cito eum conciliamus, quam cito eum cognoverimus
in poenitentia et humilitate fundatum. Quare
et tunc medicus ab incisione suspendet aegrotum,
cum eam per medicamina cognoverit esse sanandum.
Cibos vero tales eis praebere mandamus, qui
nec lasciviam nutriant, nec corpus nimis affligant.
Carnes tamen, siceram, vel vinum eis auferre
mandamus: quod si per infirmitatem, aut nimiam
senectutem, aut certe aliquam necessitatem, ex his
imbecillitas patuerit, in arbitrio et probitate majorum
ponimus. Vestimentum vero cilicinum praebere
jubemus, qualiter per id compuncti per haedos a
sinistris suorum semper reminiscantur peccatorum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.