PL 87, col. 1127

Regula monachorum (Fructuosus Bracarensis), J. P. Migne

Lectum tamen sternere mandamus corio aut psiatho,
quod Latine storea nuncupatur, aut certe paleas tenues,
si horum nihil habetur, exceptis infirmis, et
nimia senectute defessis, uti et ipsis arbitrio foveantur
abbatis. Haec quae supra notavimus per poenitentiam
dignam, et non fictam humilitatem, unumquemque
venire cognoscatis ad veram sanitatem.
Amen.
CAPUT XX. Quid observandum sit de monachis qui a proprio monasterio per vitia dilabuntur.
Cum aliquis per vitium dilapsus fuerit a monasterio,
in aliud non recipiatur coenobium, neque in
humanitatis charitatem, neque in pacis osculum;
sed continuo, vinctis post tergum manibus, abbati

reducatur proprio. Quod si reversus ad saeculum
fuerit, et a propinquis fretus cum eis in superbiam
surrexerit, et monasterio minas intulerit, pariter et
ipsi cum eo sint a laicorum concilio publice expulsi,
et ab omni Christianorum conventu maneant anathematizati.
Quod si et ipsi laici suo eum receperint
consortio, et pariter cum eo contra monasterium
exarserint, in contumeliam cuncti a nostra Ecclesia
expellantur, et nullo nobiscum charitatis foedere copulentur,
quousque veritatem cognoscant, et nobiscum
stantes, injurias Ecclesiae vindicantes, pari
devotione consurgant. Si certe ipsi apostatae ab omnibus
fuerint expulsi, et huc illucque vagantes diversis
locis instabiles atque vacillantes suo monasterio
reverti se petierint, necessitate compulsi, in conventu

majorum deducantur, et ut vasa figuli in fornace
probentur; et cum probati fuerint, suo monasterio
reformentur; et non prima, sed ultima
cathedra recipiantur.
Explicit regula.
IN NOMINE DOMINI INCIPIT PACTUM. IN NOMINE S. TRINITATIS, PATRIS, ET FILII, ET SPIRITUS SANCTI.
Quod corde credimus, et ore proferimus. Credimus
Patrem ingenitum, Filium genitum, Spiritum sanctum
ab utroque procedentem. Filium solum carnem
de Virgine suscepisse, et in mundum pro salute omnium
in se credentium descendisse, et de Patre et
Spiritu sancto nunquam recessisse. Quia ipse dixit: Ego et Pater unum sumus
[(Joan. X)]
. Et: Qui me habet

et Patrem habet. Et: Qui me videt, videt et Patrem [(Joan. XIV)]
.
Idem vero dixit: Coelum mihi sedes
est, et terra scabellum pedum meorum [(Isai. LXVI)]
.
In coelo angeli totam Trinitatem adorant, et in
terra Dominus hominibus praedicat, dicens: Ite,
vendite omnia quae possidetis, et date pauperibus, et
venite, sequimini me [(Matth. XIX)]
. Et iterum: Si quis
vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat
crucem suam, et sequatur me [(Luc. IX)]
. Et alibi: Qui
plus fecerit patri, aut matri, uxori, filiis, vel omnibus
quae cum mundo transeunt, quam mihi, non est
me dignus [(Matth. X)]
. Et iterum: Qui non odit animam
suam propter me, non est me dignus [(Luc. XIV)]
.
Et: Qui perdiderit eam propter me, in vitam aeternam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.