PL 87, col. 132
Epistolae (Martinus I), J. P. Migne
ipsis, anathema sit. Modo autem hominibus suademus,
an Deo [(Ibid.)]
? aut quaerimus hominibus placere? Si
adhuc hominibus placerem, inquit beatus Paulus, Christi servus non essem
[(II Tim. I)]
. Sicut ergo accepistis
Christum a sanctis praedicatoribus, sic in
eum credite, bonum depositum usque in finem custodite
per Spiritum sanctum, qui habitat in vobis,
quoniam firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum
hoc: Novit Dominus qui sunt ejus [(II Tim.
II)]
; et discedat ab iniquitate omnis qui invocat nomen
Domini. Propterea, fratres, profanas vocum novitates
evitantes, nullatenus eos qui de terra clamant,
et non ex ore Domini loquuntur, suscipiatis
adversus fidem typos, aut leges, vel definitiones,
aut expositiones haereticas agnoscentes, quoniam
haec omnia requisiturus et judicaturus est ipse gloriae
Dominus, et quia nullus hominum, quorum
sicut fenum dies illorum, pro nobis crucifixus est,
neque in nomine cujusquam eorum baptizati sumus,
sed in mortem Christi Dei per lavacrum regenerationis
renovati dignoscimur, qui crucifixus est pro
nobis sub Pontio Pilato: maxime apertissime considerantes
quoniam et per se sua dogmata destruunt
contrarii. Dicit enim Dominus: Omne regnum in se
divisum non stabit [(Matth. XII)]
, et omnis sententia,
lex, adversum se divisa, non stabit; et si typus destruit
ecthesim, sed et ecthesis destruit typum; illa
quidem dicens unam habere, hic autem asserens
non unam habere Dominum nostrum voluntatem et
operationem: ergo in se divisum est utrumque, et
quomodo stabit adversariorum haeresis, magis a semetipsa
invalida et inanis existens, quam a nobis
destructa? Ergo nullo modo per transitoriam umbram,
potius autem corruptelam dissolutam, Christi
Dei vestram orthodoxam fidem amittatis, mirantes
personas quaestus causa, quoniam sicut flos feni
transiet. Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit
fenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit:
ita et dives in itineribus suis marcescit [(Jac. I)]
;
ut ne pro dilectione mundi compatientibus nobis
dicatur etiam de nobis: Dilexerunt gloriam hominum
magis quam gloriam solius Dei [(Joan. XII)]
; et
subjaceamus aeterno judicio: Horrendum est, fratres, incidere in manus Dei viventis
[(Heb. X)]
, qui protestatur,
dicens: Quicunque me negaverit et verba mea
coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo
qui in coelis est [(Matth. X)]
. Revelatur enim ira Dei de
coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum,
qui veritatem per illicitam haeresim expugnant aut
denegant, quia quod notum est Dei, manifestum factum
est in illis. Deus enim illis manifestavit [(Rom. I)]
per sanctos apostolos, et prophetas, et doctores, et
universales quinque synodos, quorum dogmata lex
catholicae Ecclesiae existunt: et tamen his omnibus
propriam novitatem praeposuerunt: Nemo ergo vos
seducat inanibus verbis [(Ephes. V)]
. Propterea enim
venit ira Dei super filios diffidentiae. Nolite ergo effici
comparticipes dogmatum eorum, neque communicetis
infructuosis verbis illorum: magis autem et