PL 87, col. 133
Epistolae (Martinus I), J. P. Migne
redarguite, quoniam coetus praevaricatorum sunt, et
extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii,
et non veritatis. Completum est in eis, quia de malo
ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit
Dominus. Veritatem enim non loquentur, docuerunt
autem linguam suam loqui mendacium; ut impie agerent,
laboraverunt, et renuerunt scire me, dicit Dominus [(Jerem. IX)]
.
State ergo vos, dilectissimi, super
vias, et videte et interrogate de semitis Domini antiquis,
et videte quae est via bona sanctorum Patrum, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris [(Jerem. VI)]
.
Sed et si patimini propter Christum,
beati eritis; metum autem eorum ne timueritis, neque
conturbemini. Dominum autem Deum sanctificate in
cordibus vestris [(I Petr. III)]
, ipso dicente: Nolite
timere eos qui corpus occidunt, animam autem non
possunt occidere; sed potius eum timete qui potest
animam et corpus perdere in gehennam. Nonne duo
passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super
terram sine Patre vestro? Vestri autem et capilli capitis
omnes numerati sunt. Nolite ergo timere eos, multis
passeribus meliores estis vos [(Matth. X)]
. Rememoramini
ergo, fratres, eum qui talem sustinuit a peccatoribus
adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini,
animis vestris deficientes, nondum enim usque
ad sanguinem certavimus adversus peccatum repugnantes [(Hebr. XII)]
.
Confidimus autem de vobis,
fratres charissimi, meliora et viciniora saluti, quia
neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus,
neque instantia, neque futura, neque fortitudines,
neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia,
magistro gentium docente, poterit vos separare a charitate
Domini nostri Jesu Christi [(Rom. VIII)]
, et quae
in ipso est, recta ficte. Nolite itaque amittere confidentiam
vestram, quae magnam habet remunerationem.
Patientia enim vobis necessaria est [(Hebr. X)]
ad colluctationes
adversariorum, quatenus fidem intemeratam
usque in finem conservantes, repromissionem
percipiamus, quam repromisit his qui legitime certare
deproperant. Adhuc enim modicum quantulum,
qui venturus est veniet, et non tardabit. Ecce enim
judex ante januam assistit, coronas hilariter promittens
his qui pro eo passionibus submittuntur. Quod
si subtraxerit se quis, non placebit animae meae [(Ibid.)]
,
sed cadet de promissione propter negationem. Nos
autem non sumus subtractionis in perditionem, sed
fidei in acquisitionem animae [(Heb. X)]
. Propter quod assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo
adversus omnem haereticum virum et dogmata, et
induite vos loricam justitiae, calceati pedes in praeparatione
Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum
fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi
ignita exstinguere: et galeam salutis accipite, et gladium
spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem
et obsecrationem, radicati et fundati [(Ephes.
VI)]
, ut idipsum nobiscum dicatis omnes, et non sint in
vobis schismata [(I Cor. I)]
, dividentia bonum et integrum corpus Ecclesiae in tortuosas novitates; sitis autem
perfecti et integri in eodem sensu, et in eadem scientia firmati, ut per eam vias nostras dirigentes, in eumdem
inflexibiliter occurramus, qui a nobis creditur Dominus: ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus
quidem reprobatum pro eorum impia haeresi, a Deo autem electum et honorificatum, magis autem Deum