PL 89, col. 810

Concilia (Concilia varia), J. P. Migne

ille cui pecunia commodata fuit, ecclesia cum
propria pecunia revestita sit, et iterum, si necessitas
coget, aut princeps jubeat, precarium renovetur, et
rescribatur novum, et omnino observetur, ut ecclesiae
vel monasteria penuriam paupertatemque non
patiantur, quorum pecunia in precario praestita sit;
sed si paupertas cogat, ecclesiae vel domui Dei integra
reddatur possessio.
Similiter praecipimus ut, juxta canonum decreta,
adulteria et incesta matrimonia, quae non sunt legitima,
prohibeantur et emendentur episcoporum
judicio, et ut mancipia Christiana paganis non tradantur.
Decrevimus quoque, quod et pater meus ante
praecipiebat, ut qui paganas observationes in aliqua

re fecerit, multetur et damnetur XV solidis.
Abrenuntiatio diaboli operumque ejus et superstitionum.
Forsachistu diobolae? Et Respons. Ec forsacho
diobolae. End allum diobol gelde? Resp. End ec
forsacho allum diobol galde. End allum dioboles
wercum? Resp. End ec forsacho allum dioboles
wercum, und wordum thuna eren de woden ende
saxtonte, ende albem them unholdum, the hira
genotas sint. Gelobistu in Got almehtigan fadaer. Resp.
Ec gelobo in got almechtigan fadaer. Gelobistu
in Crist godes suno? Resp. Ec gelobo in Crist gotes
suno. Gelobistu in Halogan gast? Resp. Ec gelobo
in Halogan gast.
Indiculus superstitionum et paganiarum.

De sacrilegio ad sepulcra mortuorum.
De sacrilegio super defunctos, i. e., Dadsisas.
De spurcalibus in Februario.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.