PL 89, col. 441

De institutione catholicae (Egbertus Eboracensis), J. P. Migne

quatuor elementis constat, id est, igne, aere, aqua et
terra; et interior sensus ex quatuor continetur virtutibus,
prudentia, temperantia, fortitudine atque
justitia; et quatuor flumina Paradisi ad irrigandam
universam terram, in typo quatuor Evangeliorum
profluunt: et quatuor temporibus annus, vere,
aestate, autumno et hyeme convertitur, et ex omni
parte quadratus numerus perfectus dignoscitur; idcirco
autem quatuor temporum jejunia veteres Patres
instituerunt, secundum Dei legem, et nunc in
Novo Testamento sancti viri atque apostolici doctores.
I.
De primo mense Dominus ait ad Moysen: Mensis
iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus
anni [(Exod. XII, 2)]
. Et iterum Dominus ad
Moysen: Observate mensem novarum frugum, quando

egressi estis de terra Aegypti, legitimum in generationibus
vestris [(Deuter. XI, 1)]
. Quod jejunium sancti Patres
in prima hebdomada mensis primi statuerunt,
quarta et sexta feria, et sabbato, exceptis diebus
quadragesimalibus, Nos autem in Ecclesia Anglorum
idem primi mensis jejunium (ut noster didascalus
beatus Gregorius, in suo antiphonario et missali libro,
per paedagogum nostrum beatum Augustinum
transmisit ordinatum et rescriptum), indifferenter de
prima hebdomada quadragesimae servamus.
II.
Secundum jejunium quarti mensis a veteri lege
exortum est, quando lex data est Moysi in monte
Sinai; et praeceptum est a Domino ut sit populus paratus
ad audiendam vocem in diem tertium, et ne
appropinquent uxoribus suis. Et iterum Dominus ad

Moysen: Tolletis de cunctis frugibus vestris primitias,
et offeretis ea Domino Deo vestro [(Deut. XXVI, 2)]
. Quod
et in Novo Testamento constitutum est, juxta id quod
Dominus ait: Non possunt filii sponsi jejunare, quandiu
cum illis est sponsus [(Matth. XIX, 15)]
, et reliqua.
Quod juxta congruentiam temporum post ascensionem
Domini ad coelos, praesentia corporali subtracta,
tunc indictum est jejunium quarti mensis, secundo
sabbato. Hoc autem jejunium idem beatus Gregorius
per praefatum legatum, in antiphonario suo et missali,
in plena hebdomada post Pentecosten, Anglorum
Ecclesiae celebrandum destinavit. Quod non solum
nostra testantur antiphonaria; sed et ipsa quae
cum missalibus suis conspeximus apud apostolorum
Petri et Pauli limina.

III.
Tertium jejunium septimi mensis, a Domino
per Moysen praecipitur dicentem: Loquere filiis Israel,
et dices ad eos: Decimus dies mensis septimi vocabitur
sanctus, humiliabitis animas vestras in jejunio.
Omnis anima quae afflicta non fuerit die hoc, peribit de
populo suo [(Levit. XXIII, 7)]
. Idcirco autem in Ecclesia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.