PL 89, col. 268
De laudibus virginum (Aldhelmus Schireburnensis), J. P. Migne
Qua genus humanum tetro torpebat in orbe,
Usquequo clarifici luxerunt lumina solis,
De quo jam dudum cecinerunt verba prophetae.
Haec, inquam, virgo coelesti pignore feta,
Edidit ex alvo salvantem saecula Regem,
Imperium mundi solus qui jure gubernat,
Ut dudum angelico discit virguncula fatu,
Cum Pater altithronus Gabriel misisset ab astris.
Haec fuit egregius quam promit carmine vates,
Qui Solymis quondam dives regnavit in arvis,
Horrus conclusus florenti vertice vernans,
Fons quoque signatus coelesti gurgite pollens,
Nec non et turtur tremulus, cui praescius infit
Angelus: En sobolem generabis, virgo, perennem,
Atque puerperium paritura puerpera gignes.
Filius Altithroni faustus vocitetur in aevum.
Spiritus e coelo veniet sanctissimus in te,
Virtus esse tuo confert umbracula cordi:
Patris obumbrabit te, virgo, celsa potestas.
Quo dicto, matris turgescunt viscera fetu,
Qui genitus mundum miseranda labe resolvit,
Atque crucifixus scelerata piacula dempsit.
Porro Caeciliae vivacem condere laudem
Quae valeat digne metrorum pagina versu?
Quae sponsum proprium convertit dogmate sancto,
Mellea carnalis contemnens ludicra luxus.
Basia dum potius dilexit dulcia Christi,
Candida prae pulchris complectens colla lacertis,
Quamvis harmoniis praesultent organa multis,
Musica Pierio resonent et carmina cantu;
Non tamen illexit fallax praecordia mentis
Pompa profanorum, quae nectit retia sanctis,
Ne forte properet paradisi ad gaudia miles.
Taliter interea compellans vocibus infit,
Dum secreta petunt concessa lege tororum.
Angelus en, inquit, superis tranavit ab astris:
Hic me patronus, coelesti foedere fulcit,
Ut nequeam prorsus quidquam carnalis amare.
Namque meum jugiter conservat corpus in aevum,
Ut nullus valeat, spurco succensus amore,
Contrectare mea proboso crimine membra,
Sed mox angelicis ulciscens vindicat armis,
Qui me pollutis nituntur prendere palmis.
Sic devota Deo convertit femina sponsum,
Nec non et levirum solvens errore vetusto,
Donec credentes sumpsissent dona lavacri,
Facti municipes in summis arcibus ambo,
Martyres effecti carnis tormenta luentes.
Sicilia tellus, quam vallant caerula ponti,
Fluctibus et rabies pulsat per saecula salsis,
Edidit Agathen, Christi famulatibus aptam,
Accola quam Siculus famosa laude frequentat.
Quae se divinis subdebat cultibus ultro.
Namque pubertatis florebat tempore Christo,
Divitias mundi conculcans mente caducas,
Omnia saeclorum mox ornamenta relinquens,
Et sequitur Dominum de vota juvencula Christum.
Quis vero poenas verbis enarret acerbas,
Aut mortis valeat clades effarier atras,