PL 9, col. 555

Tractatus super psalmos (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

cupiditatem desiderii sui elocutus est, dicens: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo.
Scit
nunc impossibile sibi esse, quod nec oculus vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit, ut
videat. Scit invisibilem esse carnalibus oculis gloriam
Dei. Meminit, non dico ad angelorum claritates hoc
humanae visionis lumen hebetari, sed ipsam gloriam
vultus Moysi humani corporis oculos non tulisse [(Exod. XXXIV, 30)] .
8.
Quam flagrans ejus desiderium. --Sed nos ex
desideriis humanis Prophetae desideria metiamur.
Ad egressus regum quanta exspectationis sollicitudine
curritur? et quod videntibus gaudium est, cum
se praebuerint contuendos? Quid illum coelestis spiritus
capacem virum existimabimus velle? 326

quanto desiderii ardore cupere ut Deum cernat, qui
ipsam illam invisibilem majestatem per has angelorum
claritates et per hanc Moysi gloriam metiatur;
et sciat etiam eos, qui digni sunt conspectu. Dei, gloriam
ex conspectu gloriae esse sumpturos, quod eos
visio tantum et dignatio contemplatae majestatis illuminet?
Quod sanctus Apostolus ita intelligens loquitur: Nos,
inquit, omnes revelata facie gloriam Dei
exspectantes ( Id est, spectantes) [(II Cor. III, 18)] , in
eamdem ipsam transferemur imaginem a gloria
in gloriam, sicut a Domini spiritu. Et nunc quia
id impossibile istis corporis oculis sciat esse, toto
istud corde desiderat. Et cui est portio Deus, confidenter
faciem ejus deprecatur: quia quamvis nemo
hominum videat faciem Dei, et vivat; tamen Deum

omnes mundo corde visuri sunt. Ergo misericordiam
hanc a Deo postulat, ut sibi videndae faciei ejus beatitudo
contingat: et postulat non sine ratione modoque
praestandi.
9.
Dei bonitas simul et severitas intuenda. --Ait
enim: Miserere mei secundum eloquium tuum. Fidei
modestae vox est, misericordiam Dei non secundum
peccatorum suorum conscientiam, sed secundum
ejusdem Dei eloquia deprecari. Scit Deum etiam peccatoribus
esse ignem consumentem. Moyses enim ait:
Deus noster ignis consumens est [(Deut. IV, 24)]
.
Novit eumdem esse fidelibus lucem, de quo et alibi
Propheta ipse dicit: Illuminans tu mirabiliter de
montibus sanctis [(Ps. LXXV, 5)]
. Discernit et hanc Apostolus
bonitatis et severitatis Dei consuetudinem,

cum ait: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei; in
eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te vero bonitatem [(Rom. XI, 22)]
;
et rursum: Tu nisi permaneas in
bonitate, excideris: illi vero si non permaneant in infidelitate,
inserentur (Ibidem, 22 et 23). Bonitatem Dei
Propheta exspectat, cum ait: Miserere mei. Scit enim

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.