PL 9, col. 688

Tractatus super psalmos (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

placabilitatem, rationem, misericordiam, benignitatem
evolemus: discentes haec omnia a lege et prophetis,
evangeliis et apostolis; et cantantes ex
lege: Dominus conterens bella, Dominus nomen est
illi [(Judith. XVI, 3)]
; cognoscentes a propheta: Ego
sum qui feci coelum et terram ex nihilo (Esaiae XLVIII,
13); reddentes ab Evangelio: In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat
Verbum [(Joan. I, 1)]
; pronuntiantes ab Apostolo: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis
creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et
in terra
[(Coloss. I, 15 et 16)]
: et cum gentes conversionem
nostram ex vitiis in virtutes, ex ignorantia
Dei in confessionem ejus effectam admirabuntur;
tunc psalmi prophetiam a nobis intelligi posse

testabimur, dicentes: Dum avertit Dominus captivitatem
Sion, facti sumus sicut consolati. Tunc repletum
est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione.
Tunc dicent inter gentes, Magnificavit Dominus facere
cum illis. Avertit enim Dominus captivitatem nostram
per remissionem peccatorum. A dominatu enim
vitiorum animam liberavit, anteriora delicta non reputans,
et nos in vitam novam renovans, et in novum
hominem transformans, constituens nos in corpore
carnis suae. Ipse est enim Ecclesia, per sacramentum
corporis sui in se universam eam continens.
Non erat Sion ante quam liberaretur; sed Sion est quae
liberata est. Nomen cum libertate convenit. Neque
enim manentis, sed aversae captivitatis hoc nomen est.
7.
Nunc nonnulla, sed non plena nobis consolatio.

--Quod vero ait: Facti sumus consolati,
meminit et Apostolus interim tamquam consolatum
esse se, dicens: Miser ego 461 homo, quis me liberabit
a corpore mortis hujus [(Rom. VII, 24)]
? et qui nunc pro
parte scit, et pro parte prophetat [(I Cor. XIII, 9)] , et
qui scit repositam nobis esse Jerusalem in coelo,
et cum dicit: Dissolvi me melius est, et cum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.