PL 9, col. 922

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

[(Matth. II, 13 et 20)] ;
et rursum in Luca [(Luc. II, 33,
juxta graec.)] : Et erat Joseph et mater ejus. Et quotienscumque
de utroque fit sermo, mater potius Christi,
quia id erat; non uxor Joseph est nuncupata, quia
non erat. Sed haec quoque ab angelo ratio servata
est: ut cum desponsatam cum justo Joseph significabat,
conjugem nuncuparet. Nam ita ait: Joseph
fili David, noli timere accipere Mariam conjugem
tuam. Ergo et conjugis nomen sponsa suscepit, et
post partum in conjugem recognita tantum Jesu
mater ostenditur: ut quemadmodum justo Joseph
deputaretur ejusdem Mariae in virginitate conjugium,
ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matre virginitas.
4.
Josepho ex priore conjugio filii.-- Verum homines

pravissimi hinc praesumunt opinionis suae
auctoritatem, quod plures Dominum nostrum fratres
habuisse sit traditum. Qui sit Mariae filii fuissent, et
non potius Joseph ex priore conjugio suscepti;
numquam in tempore passionis Joanni apostolo
transcripta esset in matrem, Domino ad utrumque
dicente: Mulier, ecce filius tuus [(Joan. XIX, 26 et 27)]
;
et Joanni: 672 Ecce mater tuas nisi quod ad desolatae
solatium, charitatem filii in discipulo relinquebat.
5.
Magorum fides et munera quid indicent.-- Stellae
autem ortus primum a Magis intellectus, indicat
mox gentes in Christum credituras, et homines professionis
longe a scientia divinae cognitionis aversae,
lumen quod statim in ortu ejus exstitit cognituros.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.