PL 9, col. 923

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

Denique oblatio munerum intelligentiam in eo totius
qualitatis expressit: in auro regem, in thure
Deum, in myrrha hominem confitendo. Atque ita per
venerationem eorum, sacramenti omnis est consummata
cognitio: in homine mortis, in Deo resurrectionis,
in rege judicii. Quod vero repetere iter, atque
ad Herodem in Judaeam redire prohibentur [(Matth.
II, 12)] : nihil a Judaea petere scientiae agnitionisque
permittimur, sed in Christo salutem omnem
et spem locantes, admonemur prioris vitae itinere
abstinere.
6.
Quid fuga Christi in Aegyptum. Innocentes, martyres.-- Parante autem Herode parvuli necem,
Joseph per Angelum monetur, ut eum in Aegyptum
transferat [(Ibid. 13)] : Aegyptum idolis plenam, et

omnigenum deum monstra venerantem. Jam post
Judaeorum insectationem, et in exstinguendo eo profanae
plebis assensum, Christus ad gentes inanissimis
religionibus deditas transit: et Judaeam relinquens,
ignoranti eum saeculo colendus infertur, Bethlehem,
id est, Judaea, martyrum sanguine redundante.
Herodis vero furor et infantium interfectio, populi
Judaici in Christianos saevientis est forma: existimantis
se beatorum Martyrum caede posse in omnium
fide et professione Christi nomen exstinguere.
7.
Ecclesia dolet Judaeorum perditionem.-- Sed gloriosus
per prophetam neci eorum honor redditur, dicentem, Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus
multus, Rachel plorans filios suos: et noluit consolari,

quia non sunt
[(Jerem. XXXI, 15: et Matth. II, 18)]
. Rachel
Jacob uxor fuit diu sterilis; sed nullum ex his quos
genuit amisit. Verum haec in Genesi Ecclesiae typum
praetulit. Non igitur illius vox et ploratus auditur,
quae nullum habuit amissorum filiorum dolorem, sed
hujus Ecclesiae diu sterilis, nunc vero fecundae. Hujus
ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat,
auditur; sed quia ab his perimebantur, quos
primum genitos filios retinere voluisset. Denique
consolari se noluit quae dolebat. Non enim non
erant ii, qui mortui putabantur; in aeternitatis enim
profectum per martyrii gloriam efferebantur. Consolatio
autem rei amissae erat praestanda, non auctae.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.