PL 9, col. 924

Commentarius in Matthaeum (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

673 CAPUT II. De Jesu regresso ex Aegypto, et de praedicatione Joannis et baptismo ipsius, et de Domino baptizato.
1.
Joseph apostolorum typus.-- Post quae, mortuo
Herode, Joseph per Angelum monetur, ut in Judaeam
cum puero et matre ipsius redeat [(Matth. II, 20)] .
Et revertens cum Archelaum Herodis filium regnare
audisset, timuit eo venire [(Ibid. 21)] : et per angelum
monetur, ut in Galilaeam transeat, et in regionis
ejus civitate Nazareth inhabitet. Reverti ergo ad Judaeam
monetur: et reversus timet. Et rursum visu
admonitus, transire ad regionem gentium jubetur.
Sed aut timere eum qui admonitus sit non oportuit,

aut per angelum deferri admonitio mox mutanda non
debuit. Verum typica ratio servata est. Joseph enim
apostolorum habet speciem, quibus Christus circumferendus
est creditus. Hi tamquam Herode mortuo,
id est, populo ejus in passione Domini deperdito, Judaeis
praedicare sunt jussi; missi enim erant ad oves
perditas domus Israel: sed manente haereditariae infidelitatis
dominatu metuunt et recedunt. Admoniti
per visum, sancti scilicet Spiritus donum in gentibus
contemplantes, ad eas transferunt Christum, Judaeae
missum, sed vitam et salutem gentium nuncupatum.
2.
Joannis locus, praedicatio, vestitus, cibus.-- In
diebus illis venit Joannes praedicans in deserto Judaeae,
dicens, Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum

coelorum, etc. [(Matth. III, 1)] . In Joanne locus,
praedicatio, vestitus, cibus est contuendus: atque ita,
ut meminerimus gestorum veritatem non idcirco corrumpi,
si gerendis rebus interioris intelligentiae
ratio subjecta sit. Fuerant enim praedicanti et locus
opportunior, et vestitus utilior, et cibus aptior: sed
subest gestis rebus exemplum, et in eo operatio ipsa
meditatio est. Nam et ad desertam Judaeam venit,
desertam Dei frequentatione, non populi; et vacuam
sancti Spiritus habitatione, non hominum; ut praedicationis
locus, eorum quibus praedicatio erat missa,
solitudinem protestaretur. Poenitentiam quoque regno
coelorum propinquante pronuntiat, per quam est

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.