PL 90, col. 295
De ratione temporum (Beda), J. P. Migne
librum edidi, prout ipso largiente potui, qui aeternus
permanens, tempora quando voluit constituit, et
qui novit temporum fines: imo ipse labentibus temporum
curriculis finem cum voluerit imponet. In quo
videlicet opere, ne quem forte offenderet, quod Hebraicam
magis veritatem quam LXX Translatorum
editionem in saeculi praecedentis serie secutus sim:
et illam quoque per omnia quoties discrepare videbatur
inserui, ut legens quisque simul utrumque
conspiciat, et quod amplius sequendum putat eligat.
Fixa autem stat mihi sententia, quam a nullo prudentium
redarguendam autumo, ut sicut reverendissimus
ejusdem Hebraicae veritatis interpres obtrectatoribus
sui operis: Non damno, inquit, non
reprehendo LXX, sed omnibus his apostolos praefero:
ita et ego confidenter profiteor, quia non reprehendo
veteres chronographos, qui translationem LXX
Interpretum modo secuti esse, modo prout libuit
probantur habuisse contemptui, sicut etiam in processu
hujusce opusculi nostri monstrabitur; sed
omnibus his Hebraicae veritatis integram praefero
puritatem, quam praeeminentissimi doctorum, Hieronymus
in libris Hebraicarum Quaestionum, Augustinus
in libro de Civitate Dei, Eusebius ipse Chronographus
in tertio Historiae ecclesiasticae libro, ex
verbis Josephi historici, adversus Appionem Grammaticum
scribentis, « breviorem temporum seriem,
quam in LXX editione vulgo fertur continere, »
De Temporum ratione (Domino juvante) dicturi
necessarium duximus, utilissimam primo, promptissimamque
flexus digitorum, paucis demonstrare
solertiam, ut cum maximam computandi facilitatem
dederimus, tum paratiore legentium ingenio ad investigandam
dilucidandamque computando seriem
temporum veniamus. Neque enim contemnenda,
parvive pendenda est regula, cujus omnes pene
sacrae expositores Scripturae, non minus quam litterarum
figuras monstrantur amplecti. Denique et
multi alii alias, et ipse divinae interpres historiae
Hieronymus, in Evangelicae tractatu sententiae hujus
adjumentum disciplinae non dubitavit assumere:
Centesimus (inquit) et sexagesimus, et tricesimus
fructus, quanquam de una terra, et de uno semente
nascitur, tamen multum differt in numero. Triginta
referuntur ad nuptias: nam et ipsa digitorum conjunctio,
quasi molli osculo se complectens et foederans,
maritum pingit et conjugem. Sexaginta, ad
viduas: eo quod in angustia et tribulatione sint positae:
unde et in superiore digito deprimuntur:
quantoque major est difficultas expertae quondam voluptatis