PL 90, col. 42
Vita Bedae (Cuthbertus; Auctor incertus), J. P. Migne · Vita Bedae (Auctor incertus), J. P. Migne
Omnes autem qui videre beati Patris obitum, nunquam
se vidisse unum alium in tam magna devotione
atque tranquillitate vitam finisse dicebant: quia sicut
audisti, quousque anima in corpore fuit, Gloria
Patri, et alia quaedam spiritualia expansis manibus
Deo vivo et vero gratias agere non cessabat. Scito
autem, frater charissime, quod multa possem narrare
de eo; sed brevitatem sermonis ineruditio linguae
facit.
Crystallus patriae, gregis astrum, lumen avorum,
Laus juris, bajulus legis, honorque jacet.
Beda datus sacris, gravitate senex, puer annis,
Devotae mentis aethera thure replet.
Discit, scrutatur divina, docet, meditatur:
Hujus cura Deo reddere vota fuit.
Justitiae sedes, virtutum regia, casus
Illecebrae, gladius lubrica carnis arans.
Ense pio verbi confratrum castra tuetur,
Ne Christi miles hoste ruente ruat.
Non invasit eo praesente penuria mentes:
Esurie laesis pascua laeta fuit.
Hujus in Ecclesia nardus respirat odorem,
Et circumfusos mulcet odore bono.
Hic dum subtrahitur caeco carbunculus orbi,
Orbis damna ferens munere lucis eget.
Vellere deposito superum comitatur ovile,
Cui merces operis vita beata Deus.
Ecclesiae posita omnibus qui in domo Dei
sunt lucet, ut matrem Ecclesiam quae se in Christo
Jesu regenerans illuminaverat, ipse cooperante Dei
gratia scriptis illuminaret. Cum ergo tam sublimiter
merito doctrinae cum principibus Ecclesiarum sedeat,
et inter eos solium gloriae teneat, ubique gentium
cum iis clamans, et quasi tuba vocem Evangelii
exaltans; tanta tam illustris viri claritudo quodam
videtur obscurari dejectionis nubilo, si unde
vel quis quaeve illius vita aut qualis ejus vitae fuerit
terminus, aures Ecclesiae silentio praetereat, quasi
videlicet inutile quippiam vel etiam indignum, quod
nesciri potius expediat. Procul sit contagium hujusce
suspicionis de illo vase electionis et organo sancti
Spiritus, cujus, sicut doctrina fides roboratur, sic et
exemplo vitae dummodo innotescat, nihilominus fidei
ardentius amor inflammatur. Ab ipsis siquidem cunabulis
in domo Domini plantatus, gratia provehente
ut palma excrescens justitiae flores emisit, jugiter