PL 94, col. 575

De remediis peccatorum (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne · Vita metrica S. Cuthberti (Beda), J. P. Migne

non computantur. Item qui non potest sic agere
poenitentiam, sicut superius diximus, in primo anno
eroget in eleemosyna solidos XXIII, pro uno anno in
pane et aqua, donet in eleemosyna solidos XXII, et
in unaquaque hebdomade unum diem jejunet ad
nonam, et alium ad vesperam, et III quad. in secundo
XX solidos, pro tres annos XVIII solidos, quod
sunt LXIV solidi. Potentes homines pro culpis criminalibus
faciunt ut Zacchaeus ait: Domine, omnium
bonorum meorum dimidium do pauperibus, et si quid
aliquid injusti abstuli, in quadruplum reddam, et de
mancipiis dimittam liberos, et captivos redimat, et a
quo die desinat peccare, non desinat communicare,
sicut Apostolus ait: Qui per corpus peccat, per corpus
emendat, hoc est, jejuniis et vigiliis et orationibus
ad Dominum, qui conversus fuerit, et omne malum
fecit, in effundendum sanguinem in furto, in fornicatione,
in mendacio et juramento, et omnibus malis;
et postea Deo servire vult usque in finem, III
et II annos poeniteat, vel quomodo sacerdos judicet.

Ipse tamen cogitet de medicamento animarum, quomodo

Domino in Domino dominorum dilectissimo Joanni presbytero Beda famulus Christi salutem.
Dici non potest, dilectissime in Christo domine, in quantum tua charitate afficiar, tuaque (si fieri posset)
praesentia semper delecter, tuae quoque sanctae dulcedinis, etiam inter longi itineris quod inire cupis angustias,
perenni memoriae stimulo compungar. Unde tibi vel ad memoriam meae devotionis, vel ad tuae peregrinationis
levamentum, beati Cuthberti episcopi, quae nuper versibus edidi, gesta obtuli. Absque ulla enim
dubietate confido quod tanti viri comitatus multum felicitatis conferat. Nam illius et moerentem dulcedo consolatur
affabilis, et desidem compunctio cordis fervens excitat, et periclitantem intercessio firma defendit.
Scire autem debes, quod nequaquam omnia gesta illius exponere potui; quotidie namque et nova per reliquias
ejus aguntur, et vetera noviter ab his qui scire poterant indicantur. E quibus unum est, quod in meipso,
sicut jam tibi dixi, per linguae curationem, dum miracula ejus canerem, expertus sum. Si vero vita
comes fuerit, et nostrae dispositioni superna voluntas favendo annuerit, spero me in alio opere nonnulla ex
his quae praetermiseram memoriae redditurum. Obsecro cum ad limina beatorum apostolorum, Deo protegente,
perveneris, pro me intercedere memineris.
CAPUT PRIMUM. Prooemium.

Multa suis Dominus fulgescere lumina saeclis
Donavit, tetricas humanae noctis ut umbras
Lustraret divina poli de culmine flamma.
Et licet ipse Deo natus de lumine Christus
Lux sit summa Deus, sanctos quoque jure lucernae
Ecclesiae rutilare dedit, quibus igne magistro
Sensibus instet amor, sermonibus aestuet ardor,
Multifidos varium lychnos qui sparsit in orbem,
Ut cunctum nova lux fidei face fusa sub axem
Omnia sidereis virtutibus arva repleret.
Roma Petri Paulique jubar mirata gemellum.
Gaudet apostolicis semper victura tropaeis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.