PL 94, col. 576

De remediis peccatorum (Auctor incertus (Beda)), J. P. Migne · Vita metrica S. Cuthberti (Beda), J. P. Migne

suam vel eorum animas salvare valeat in erudiendo,
in docendo, sanum sermonem, quod qui
bene ministrat, bonum gradum sibi adquirit apud
eum qui est super omnia Deus benedictus in saecula
saeculorum. Amen.
ITEM DE PRETIO ANNI VEL DIEI.
Primo anno quidam promiserunt quatuor triduanas
interveniente una nocte. Alii aiunt, duodecim
triduanae, hoc est, semel in uno mense triduanas
quidam dixerunt. Quidam verberibus aut in vigiliis
insistendo quatriduum; alii sic, alii vero sic. Pretium
autem diei, hoc est agapen, duobus vel tribus
pauperibus. Alii totum psalterium, id est, in aestate,
in hieme vero, et in verno, vel autumno quinquaginta
psalmos; quidam duodecim plagas, vel percussiones,
vel plus minus, vel discernat tempora. Quidam in
labore alieno, vel inflectendo quadraginta bis desinat,
quadraginta ter desinat, CXX sexies desinat,
et addetur X, secundo XX, superiori XXX, si labor

non sit.

Ast Asiae lucem verbis serit ore Joannes,
Hauserat e Domini quae pectore mystica ructat.
Bartholomaeus Eoa volat per regna triumphans,
Indomitosque armis lingua domat inclytus Indos.
Tu quoque Niliacos componens, Marce, furores,
Sicca evangelicis satias de nubibus arva.
Africa Cypriani dictis meritisque refulget,
Spernere delicias fuso qui sanguine suasit.
Pictavis Hilario multum radiata magistro,
Discutit annorum vera jam luce tenebras.
Constantinopolim Chrysostomus ille Joannes.
Aurato nitidae lustrat fulgore loquelae.
Nec iam orbis contenta sinu, trans aequora lampas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.