AAS 18 (1926), p. 121

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP.. XI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ERECTIO PROVINCIAE ECCLESIASTICAE ET NOVA DIOECESIUM ORDINATIO IN
REPUBLICA LITUANA.
PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD FUTURAM REI MEMORIAM
Lituanorum gente post bellum maximum in libertatem, Deo favente,
tandem restituta, Nos, qui eorum fidem ac pietatem, tam strenue diuque
in adversis rebus omne genus servatas, praesentes conspieati sumus, cum
persuasum habeamus aptiorem ecclesiasticarum rerum dispositionem plu­
rimum sane conferre, non modo ad catholici nominis incrementum, sed
etiam ad ipsam rei civilis prosperitatem, apprime utile atque opportunum
existimamus ut in Lituania dioeceses et numero augeantur et in Provin­
ciam ecclesiasticam constituantur.
Nos igitur, quibus incumbit, pro Apostolico munere, dioecesium fines
statuere, de Apostolicae potestatis plenitudine ac certa scientia, suppleto
quorum interest vel interesse praesumant consensu, decernimus ut ex
omnibus illis territoriis, quae modo in finibus Lituanae Reipublicae sita
sunt, propria constituatur Provincia ecclesiastica, quaeque constabit: sede
Kaunensi, uti metropolitana, et dioecesibus: Telšensi una cum Praelatura
Klaipédensi, Panevėžensi, Vilkaviškensi et Kaišedorensi, uti suffraganeis.
Archidioecesis Kaunensis, cum metropolitana Basilica sub titulo Ss. Apo­
stolorum Petri et Pauli in urbe Kaunas, complectetur decanatus: Kaunensem
(exceptis pagis Paliesė, Pinciškės, praedio Petrištės, pago Livintai
et colonia Eamatas), Kėdainensem, Veliuonensem, Easeinensem, Kraiensem,
Šiaulensem, Joniškensem, Šiluvensem (exceptis paroeciis Vaiguva,

AOTA, vol. XVIII, n. 4. — 6-4-926. 9

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.