Can. 1557

§ 1. Ipsius Romani Pontificis dumtaxat ius est iudicandi: 1° Eos qui supremum tenent populorum principatum horumque filios ac filias eosve quibus ius est proxime succedendi in principatum; 2° Patres Cardinales; 3° Legatos Sedis Apostolicae, et in criminalibus Episcopos, etiam titulares.

§ 2. Tribunalibus vero Sedis Apostolicae reservatur iudicare: 1° Episcopos residentiales in contentiosis, salvo praescripto can. 1572, § 2; 2° Dioeceses aliasve personas morales ecclesiasticas quae Superiorem infra Romanum Pontificem non habent, uti religiones exemptas, Congregationes monasticas, etc.

§ 3. Alias causas quas Romanus Pontifex ad suum advocaverit iudicium, videt iudex quem ipsemet Romanus Pontifex designaverit.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.