Can. 1603

§ 1. Apostolica Signatura videt potestate ordinaria: 1° De violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus Sacrae Rotae illatis eo quod actum nullum vel iniustum posuerint; 2° De exceptione suspicionis contra aliquem Sacrae Rotae Auditorem; 3° De querela nullitatis contra sententiam rotalem; 4° De expostulatione pro restitutione in integrum adversus rotalem sententiam quae in rem iudicatam transierit; 5° De recursibus adversus sententias rotales in causis matrimonialibus quas ad novum examen Sacra Rota admittere renuit; 6° De conflictu competentiae quem enasci contingat inter tribunalia inferiora, ad normam can. 1612, § 2.

§ 2. Videt ex potestate delegata de petitionibus per supplices libellos ad Sanctissimum porrectis ad obtinendam causae commissionem apud Sacram Rotam.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.