Can. 88

§ 1. Persona quae vicesimum primum aetatis annum explevit, maior est; infra hanc aetatem, minor.

§ 2. Minor, si masculus, censetur pubes a decimoquarto, si femina, a duodecimo anno completo.

§ 3. Impubes, ante plenum septennium, dicitur infans seu puer vel parvulus et censetur non sui compos; expleto autem septennio, usum rationis habere praesumitur. Infanti assimilantur quotquot usu rationis sunt habitu destituti.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.