Concilio di Trento

Concilium Tridentinum · 1545–1563 d.C. · Trent

Sessione 5

de peccato originali

Can. 1

Si quis non confitetur primum hominem Adam cum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus statim sanctitatem et iustitiam in qua constitutus fuerat amisisse incurrisse que per offensam praevaricationis huiusmodi iram et indignationem Dei atque ideo mortem quam antea illi comminatus fuerat Deus et cum morte captivitatem sub eius potestate qui mortis deinde habuit imperium hoc est diaboli totum que Adam per illam praevaricationis offensam secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse: a[nathema] s[it].

Can. 2

Si quis Adae praevaricationem sibi soli et non eius propagini asserit nocuisse acceptam a Deo sanctitatem et iustitiam quam perdidit sibi soli et non nobis etiam eum perdidisse; aut inquinatum illum per inobedientiae peccatum mortem et poenas corporis tantum in omne genus humanum transfudisse non autem et peccatum quod mors est animae: anathema sit cum contradicat apostolo dicenti: per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt.

Can. 3

Si quis hoc Adae peccatum quod origine unum est et propagatione non imitatione transfusum omnibus inest unicuique proprium vel per humanae naturae vires vel per aliud remedium asserit tolli quam per meritum unius mediatoris Domini nostri Iesu Christi qui nos Deo reconciliavit in sanguine suo factus nobis iustitia sanctificatio et redemptio; aut negat ipsum Christi Iesu meritum per baptismi sacramentum in forma Ecclesiae rite collatum tam adultis quam parvulis applicari: anathema sit. Quia non est aliud nomen sub coelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Unde illa vox: ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi. Et illa: quicumque baptizati estis Christum induistis.

Can. 4

Si quis parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat etiam si fuerint a baptizatis parentibus orti aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari sed nihil ex Adam trahere originalis peccati quod regenerationis lavacro necesse sit expiari ad vitam aeternam consequendam unde fit consequens ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera sed falsa intelligatur: anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est id quod dicit apostolus: per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt nisi quemadmodum Ecclesia Catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei ex traditione apostolorum etiam parvuli qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt ideo in remissionem peccatorum veraciter baptizantur ut in eis regeneratione mundetur quod generatione contraxerunt. Nisi enim quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire in regnum Dei.

Can. 5

Si quis per Iesu Christi Domini nostri gratiam quae in baptismate confertur reatum originalis peccati remitti negat aut etiam asserit non tolli totum id quod veram et propriam peccati rationem habet sed illud dicit tantum radi aut non imputari: anathema sit. In renatis enim nihil odit Deus quia nihil est damnationis iis qui vere consepulti sunt cum Christo per baptisma in mortem qui non secundum carnem ambulant sed veterem hominem exuentes et novum qui secundum Deum creatus est induentes innocentes immaculati puri innoxii ac Deo dilecti filii effecti sunt heredes quidem Dei coheredes autem Christi ita ut nihil prorsus eos ab ingressu coeli remoretur. Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel fomitem haec sancta Synodus fatetur et sentit; quae cum ad agonem relicta sit nocere non consentientibus et viriliter per Christi Iesu gratiam repugnantibus non valet. Quinimmo qui legitime certaverit coronabitur. Hanc concupiscentiam quam aliquando apostolus peccatum appellat sancta Synodus declarat Ecclesiam catholicam nunquam intellexisse peccatum appellari quod vere et proprie in renatis peccatum sit sed quia ex peccato est et ad peccatum inclinat. Si quis autem contrarium senserit: a[nathema] s[it].

de reformatione

Can. 1 — On the Institution of a Lectureship of Sacred Scripture, and of the liberal arts.

Eadem sacrosancta Synodus piis summorum pontificum et probatorum conciliorum constitutionibus inhaerens eas que amplectens et illis adiiciens ne coelestis ille sacrorum librorum thesaurus quem spiritus sanctus summa liberalitate hominibus tradidit neglectus iaceat statuit ac decrevit quod in illis ecclesiis in quibus praebenda aut praestimonium seu aliud quovis nomine nuncupatum stipendium pro lectoribus sacrae theologiae deputatum reperitur episcopi archiepiscopi primates et alii locorum ordinarii eos qui praebendam aut praestimonium seu stipendium huiusmodi obtinent ad ipsius Sacrae Scripturae expositionem et interpretationem per se ipsos si idonei fuerint alioqui per idoneum substitutum ab ipsis episcopis archiepiscopis primatibus et aliis locorum ordinariis eligendum etiam per subtractionem fructuum cogant et compellant. De cetero vero praebenda praestimonium aut stipendium huiusmodi nonnisi personis idoneis et qui per se ipsos id munus explicare possint conferantur. Et aliter facta provisio nulla sit et invalida. In ecclesiis autem metropolitanis vel cathedralibus si civitas insignis vel populosa ac etiam in collegiatis existentibus in aliquo insigni oppido etiam nullius dioecesis si ibi clerus numerosus fuerit ubi nulla praebenda aut praestimonium seu stipendium huiusmodi deputatum reperitur: praebenda quomodocunque praeterquam ex causa resignationis primo vacatura cui aliud onus incompatibile iniunctum non sit ad eum usum ipso facto perpetuo constituta et deputata intelligatur. Et quatenus in ipsis ecclesiis nulla vel non sufficiens praebenda foret metropolitanus vel episcopus ipse per assignationem fructuum alicuius simplicis beneficii (eiusdem tamen debitis supportatis oneribus) vel per contributionem beneficiatorum suae civitatis et dioecesis vel alias prout commodius fieri poterit de capituli consilio ita provideat ut ipsa Sacrae Scripturae lectio habeatur. Ita tamen ut quaecunque aliae lectiones vel consuetudine vel quavis alia ratione institutae propter id minime praetermittantur. Ecclesiae vero quarum annui proventus tenues fuerint vel ubi tam exigua est cleri et populi multitudo ut theologiae lectio in eis commode haberi non possit saltem magistrum habeant ab episcopo cum consilio capituli eligendum qui clericos alios que scholares pauperes grammaticam gratis doceat ut deinceps ad ipsa Sacrae Scripturae studia (annuente Deo) transire possint. Ideo que illi magistro grammatices vel alicuius simplicis beneficii fructus quos tamdiu percipiat quamdiu in docendo perstiterit assignentur dum tamen beneficium ipsum suo debito non fraudetur obsequio vel ex capitulari vel episcopali mensa condigna aliqua merces persolvatur vel alias episcopus ipse aliquam rationem ineat suae Ecclesiae et dioecesi accommodam ne pia haec utilis ac fructuosa provisio quovis quaesito colore negligatur. In monasteriis quoque monachorum ubi commode fieri queat etiam lectio Sacrae Scripturae habeatur. Qua in re si abbates negligentes fuerint episcopi locorum in hoc ut Sedis Apostolicae delegati eos ad id opportunis remediis compellant. In conventibus vero aliorum regularium in quibus studia commode vigere possunt Sacrae Scripturae lectio similiter habeatur quae lectio a capitulis generalibus vel provincialibus assignetur dignioribus magistris. In gymnasiis etiam publicis ubi tam honorifica et ceterorum omnium maxime necessaria lectio hactenus instituta non fuerit religiosissimorum principum ac rerum publicarum pietate et caritate ad catholicae fidei defensionem et incrementum sanae que doctrinae conservationem et propagationem instituatur. Et ubi instituta foret et negligeretur restituatur. Et ne sub specie pietatis impietas disseminetur statuit eadem sancta Synodus neminem ad huiusmodi lectionis officium tam publice quam privatim admittendum esse qui prius ab episcopo loci de vita moribus et scientia examinatus et approbatus non fuerit. Quod tamen de lectoribus in claustris monachorum non intelligatur. Docentes vero ipsam sacram scripturam dum publice in scholis docuerint et scholares qui in ipsis scholis student privilegiis omnibus de perceptione fructuum praebendarum et beneficiorum suorum in absentia a iure communi concessis plene gaudeant et fruantur.

Can. 2 — On Preachers of the word of God, and on Questors of alms.

Quia vero christianae rei publicae non minus necessaria est praedicatio Evangelii quam lectio et hoc est praecipuum episcoporum munus: statuit et decrevit eadem sancta Synodus omnes episcopos archiepiscopos primates et omnes alios ecclesiarum praelatos teneri per se ipsos si legitime impediti non fuerint ad praedicandum sanctum Iesu Christi Evangelium. Si vero contigerit episcopos et alios praedictos legitimo detineri impedimento iuxta formam generalis concilii viros idoneos assumere teneantur ad huiusmodi praedicationis officium salubriter exequendum. Si quis autem hoc adimplere contempserit districtae subiaceat ultioni. Archipresbyteri quoque plebani et quicunque parochiales vel alias curam animarum habentes ecclesias quocunque modo obtinent per se vel alios idoneos si legitime impediti fuerint diebus saltem dominicis et festis solemnibus plebes sibi commissas pro sua et earum capacitate pascant salutaribus verbis docendo ea quae scire omnibus necessarium est ad salutem annuntiando que eis cum brevitate et facilitate sermonis vitia quae eos declinare et virtutes quas sectari oporteat ut poenam aeternam evadere et coelestem gloriam consequi valeant. Id vero si quis eorum praestare negligat etiam si ab episcopi iurisdictione quavis ratione exemptum se esse praetenderet etiam si Ecclesiae quovis modo exemptae dicerentur aut alicui monasterio etiam extra dioecesim existenti forsan annexae vel unitae modo re ipsa in dioecesi sint: provida pastoralis episcoporum sollicitudo non desit ne illud impleatur: parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis. Itaque ubi ab episcopo moniti trium mensium spatio muneri suo defuerint per censuras ecclesiasticas seu alias ad ipsius episcopi arbitrium cogantur ita ut etiam si ei sic expedire visum fuerit ex beneficiorum fructibus alteri qui id praestet honesta aliqua merces persolvatur donec principalis ipse resipiscens officium suum impleat. Si quae vero parochiales Ecclesiae reperiantur subiectae monasteriis in nulla dioecesi existentibus si abbates et regulares praelati in praedictis negligentes fuerint a metropolitanis in quorum provinciis dioecesis ipsae sitae sunt tamquam quoad hoc Sedis Apostolicae delegatis compellantur. Neque huius decreti executionem consuetudo vel exemptio aut appellatio aut reclamatio sive recursus impedire valeat quousque desuper a competenti iudice qui summarie et sola facti veritate inspecta procedat cognitum et decisum fuerit. Regulares vero cuiuscunque ordinis nisi a suis superioribus de vita moribus et scientia examinati et approbati fuerint ac de eorum licentia etiam in ecclesiis suorum ordinum praedicare non possint; cum qua licentia personaliter se coram episcopis praesentare et ab benedictionem petere teneantur antequam praedicare incipiant. In ecclesiis vero quae suorum ordinum non sunt ultra licentiam suorum superiorum etiam episcopi licentiam habere teneantur sine qua in ipsis ecclesiis non suorum ordinum nullo modo praedicare possint. Ipsam autem licentiam gratis episcopi concedant. Si vero (quod absit) praedicator errores aut scandala disseminaverit in populum etiam si in monasterio sui vel alterius ordinis praedicet episcopus ei praedicationem interdicat. Quod si haereses praedicaverit contra eum secundum iuris dispositionem aut loci consuetudinem procedat etiam si praedicator ipse generali vel speciali privilegio exemptum se esse praetenderet. Quo casu episcopus auctoritate apostolica et tamquam Sedis Apostolicae delegatus procedat. Curent autem episcopi ne quis praedicator vel ex falsis informationibus vel alias calumniose vexetur iustam ve de eis conquerendi occasionem habeat. Caveant praeterea episcopi ne aliquem vel eorum qui cum sint nomine regulares extra claustra tamen et obedientiam religionum suarum vivunt vel presbyterorum saecularium (nisi ipsis noti sint et moribus atque doctrina probati) etiam quorumlibet privilegiorum praetextu in sua civitate vel dioecesi praedicare permittant donec ab ipsis episcopis super ea re sancta Sedes Apostolica consulatur a qua privilegia huiusmodi nisi tacita veritate et expresso mendacio ab indignis extorqueri verisimile non est. Quaestores vero eleemosynarii qui etiam quaestuarii vulgo dicuntur cuiuscunque conditionis existant ullo modo nec per se nec per alium praedicare praesumant. Et contrafacientes ab episcopis et ordinariis locorum privilegiis quibuscunque non obstantibus opportunis remediis omnino arceantur.

Sessione 6

de iustificatione

Can. 1

Si quis dixerit hominem suis operibus quae vel per humanae naturae vires vel per legis doctrinam fiant absque divina per Christum Iesum gratia posse iustificari coram Deo: a[nathema] s[it].

Nota SOPRANNATURALE, ORDINE: Stampato «sess. III»; i canoni sulla giustificazione sono della sessione VI.

Can. 2

Si quis dixerit ad hoc solum divinam gratiam per Christum Iesum dari ut facilius homo iuste vivere ac vitam aeternam promereri possit quasi per liberum arbitrium sine gratia utrumque sed aegre tamen et difficulter possit: a[nathema] s[it].

Can. 3

Si quis dixerit sine praeveniente Spiritus Sancti inspiratione atque eius adiutorio hominem credere sperare et diligere aut poenitere posse sicut oportet ut ei iustificationis gratia conferatur: a[nathema] s[it].

Can. 4

Si quis dixerit liberum hominis arbitrium a Deo motum et excitatum nihil cooperari assentiendo Deo excitanti atque vocanti quo ad obtinendam iustificationis gratiam se disponat ac praeparet neque posse dissentire si velit sed velut inanime quoddam nihil omnino agere mere que passive se habere: a[nathema] s[it].

Can. 5

Si quis liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum et extinctum esse dixerit aut rem esse de solo titulo immo titulum sine re figmentum denique a satana invectum in Ecclesiam: a[nathema] s[it].

Can. 6

Si quis dixerit non esse in potestate hominis vias suas malas facere sed mala opera ita ut bona Deum operari non permissive solum sed etiam proprie et per se adeo ut sit proprium eius opus non minus proditio Iudae quam vocatio pauli: a[nathema] s[it].

Can. 7

Si quis dixerit opera omnia quae ante iustificationem fiunt quacumque ratione facta sint vere esse peccata vel odium Dei mereri aut quanto vehementius quis nititur se disponere ad gratiam tanto eum gravius peccare: a[nathema] s[it].

Can. 8

Si quis dixerit gehennae metum per quem ad misericordiam Dei de peccatis dolendo confugimus vel a peccando abstinemus peccatum esse aut peccatores peiores facere: a[nathema] s[it].

Can. 9

Si quis dixerit sola fide impium iustificari ita ut intelligat nihil aliud requiri quo ad iustificationis gratiam consequendam cooperetur et nulla ex parte necesse esse eum suae voluntatis motu praeparari atque disponi: a[nathema] s[it].

Can. 10

Si quis dixerit homines sine Christi iustitia per quam nobis meruit iustificari aut per eam ipsam formaliter iustos esse: a[nathema] s[it].

Can. 11

Si quis dixerit homines iustificari vel sola imputatione iustitiae Christi vel sola peccatorum remissione exclusa gratia et charitate quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur atque illis inhaereat aut etiam gratiam qua iustificamur esse tantum favorem Dei: a[nathema] s[it].

Can. 12

Si quis dixerit fidem iustificantem nihil aliud esse quam fiduciam divinae misericordiae peccata remittentis propter Christum vel eam fiduciam solam esse qua iustificamur: a[nathema] s[it].

Can. 13

Si quis dixerit omni homini ad remissionem peccatorum assequendam necessarium esse ut credat certo et absque ulla haesitatione propriae infirmitatis et indispositionis peccata sibi esse remissa: a[nathema] s[it].

Can. 14

Si quis dixerit hominem a peccatis absolvi ac iustificari ex eo quod se absolvi ac iustificari certo credat aut neminem vere esse iustificatum nisi qui credit se esse iustificatum et hac sola fide absolutionem et iustificationem perfici: a[nathema] s[it].

Can. 15

Si quis dixerit hominem renatum et iustificatum teneri ex fide ad credendum se certo esse in numero praedestinatorum: a[nathema] s[it].

Can. 16

Si quis magnum illud usque in finem perseverantiae donum se certo habiturum absoluta et infallibili certitudine dixerit nisi hoc ex speciali revelatione didicerit: a[nathema] s[it].

Can. 17

Si quis iustificationis gratiam non nisi praedestinatis ad vitam contingere dixerit reliquos vero omnes qui vocantur vocari quidem sed gratiam non accipere utpote divina potestate praedestinatos ad malum: a[nathema] s[it].

Can. 18

Si quis dixerit Dei praecepta homini etiam iustificato et sub gratia constituto esse ad observandum impossibilia: a[nathema] s[it].

Can. 19

Si quis dixerit nihil praeceptum esse in Evangelio praeter fidem cetera esse indifferentia neque praecepta neque prohibita sed libera aut decem praecepta nihil pertinere ad christianos: a[nathema] s[it].

Can. 20

Si quis hominem iustificatum et quantumlibet perfectum dixerit non teneri ad observantiam mandatorum Dei et Ecclesiae sed tantum ad credendum quasi vero Evangelium sit nuda et absoluta promissio vitae aeternae sine conditione observationis mandatorum: a[nathema] s[it].

Can. 21

Si quis dixerit Christum Iesum a Deo hominibus datum fuisse ut redemptorem cui fidant non etiam ut legislatorem cui obediant: a[nathema] s[it].

Can. 22

Si quis dixerit iustificatum vel sine speciali auxilio Dei in accepta iustitia perseverare posse vel cum eo non posse: a[nathema] s[it].

Can. 23

Si quis hominem semel iustificatum dixerit amplius peccare non posse neque gratiam amittere atque ideo eum qui labitur et peccat numquam vere fuisse iustificatum aut contra posse in tota vita peccata omnia etiam venialia vitare nisi ex speciali Dei privilegio quemadmodum de beata Virgine tenet Ecclesia: a[nathema] s[it].

Can. 24

Si quis dixerit iustitiam acceptam non conservari atque etiam non augeri coram Deo per bona opera sed opera ipsa fructus solummodo et signa esse iustificationis adeptae non etiam ipsius augendae causam: a[nathema] s[it].

Can. 25

Si quis in quolibet bono opere iustum saltem venialiter peccare dixerit aut (quod intolerabilius est) mortaliter atque ideo poenas aeternas mereri tantum que ob id non damnari quia Deus ea opera non imputet ad damnationem: a[nathema] s[it].

Can. 26

Si quis dixerit iustos non debere pro bonis operibus quae in Deo fuerint facta exspectare et sperare aeternam retributionem a Deo per eius misericordiam et Iesu Christi meritum si bene agendo et divina mandata custodiendo usque in finem perseveraverint: a[nathema] s[it].

Can. 27

Si quis dixerit nullum esse mortale peccatum nisi infidelitatis aut nullo alio quantumvis gravi et enormi praeterquam infidelitatis peccato semel acceptam gratiam amitti: a[nathema] s[it].

Can. 28

Si quis dixerit amissa per peccatum gratia simul et fidem semper amitti aut fidem quae remanet non esse veram fidem licet non sit viva aut eum qui fidem sine charitate habet non esse christianum: a[nathema] s[it].

Can. 29

Si quis dixerit eum qui post baptismum lapsus est non posse per Dei gratiam resurgere; aut posse quidem sed sola fide amissam iustitiam recuperare sine sacramento poenitentiae prout sancta Romana et universalis Ecclesia a Christo Domino et eius apostolis edocta hucusque professa est servavit et docuit: a[nathema] s[it].

Can. 30

Si quis post acceptam iustificationis gratiam cuilibet peccatori poenitenti ita culpam remitti et reatum aeternae poenae deleri dixerit ut nullus remaneat reatus poenae temporalis exsolvendae vel in hoc saeculo vel in futuro in purgatorio antequam ad regna coelorum aditus patere possit: a[nathema] s[it].

Can. 31

Si quis dixerit iustificatum peccare dum intuitu aeternae mercedis bene operatur: a[nathema] s[it].

Can. 32

Si quis dixerit hominis iustificati bona opera ita esse dona Dei ut non sint etiam bona ipsius iustificati merita aut ipsum iustificatum bonis operibus quae ab eo per Dei gratiam et Iesu Christi meritum (cuius vivum membrum est) fiunt non vere mereri augmentum gratiae vitam aeternam et ipsius vitae aeternae (si tamen in gratia decesserit) consecutionem atque etiam gloriae augmentum: a[nathema] s[it].

Can. 33

Si quis dixerit per hanc doctrinam catholicam de iustificatione a sancta Synodo hoc praesenti decreto expressam aliqua ex parte gloriae Dei vel meritis Iesu Christi Domini nostri derogari et non potius veritatem fidei nostrae Dei denique ac Christi Iesu gloriam illustrari: a[nathema] s[it].

de reformatione

Can. 1 — It is meet that prelates reside in their own churches; if they act otherwise, the penalties of the ancient law are renewed against them, and fresh penalties decreed.

Eadem sacrosancta Synodus eisdem praesidentibus et Apostolicae Sedis legatis ad restituendam collapsam admodum ecclesiasticam disciplinam depravatos que in clero et populo christiano mores emendandos se accingere volens ab iis qui maioribus ecclesiis praesunt initium censuit esse sumendum. Integritas enim praesidentium salus est subditorum. Confidens itaque per domini ac Dei nostri misericordiam providam que ipsius Dei in terris vicarii sollertiam omnino futurum ut ad ecclesiarum regimen (onus quippe angelicis humeris formidandum) qui maxime digni fuerint quorum que prior vita ac omnis aetas a puerilibus exordiis usque ad perfectiores annos per disciplinae stipendia ecclesiasticae laudabiliter acta testimonium praebeat secundum venerabiles beatorum patrum sanctiones assumantur: omnes patriarchalibus primatialibus metropolitanis et cathedralibus ecclesiis quibuscunque quovis nomine ac titulo praefectos monet ac monitos esse vult ut attendentes sibi et universo gregi in quo spiritus sanctus posuit eos regere Ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo vigilent sicut apostolus praecipit in omnibus laborent et ministerium suum impleant. Implere autem illud se nequaquam posse sciant si greges sibi commissos mercenariorum more deserant atque ovium suarum quarum sanguis de eorum est manibus a supremo iudice requirendus custodiae minime incumbant cum certissimum sit non admitti pastoris excusationem si lupus oves comedit et pastor nescit. Ac nihilominus quia nonnulli (quod vehementer dolendum est) hoc tempore reperiuntur qui propriae etiam salutis immemores terrena que coelestibus ac divinis humana praeferentes in diversis curiis vagantur aut in negotiorum temporalium sollicitudine (ovili derelicto atque ovium sibi commissarum cura neglecta) se detinent occupatos: placuit sacrosanctae Synodo antiquos canones (qui temporum atque hominum iniuria paene in dissuetudinem abierunt) adversus non residentes promulgatos innovare quemadmodum virtute praesentis decreti innovat ac ulterius pro firmiori eorundem residentia et reformandis in Ecclesia moribus in hunc qui sequitur modum statuere atque sancire: si quis a patriarchali primatiali metropolitana seu cathedrali Ecclesia sibi quocumque titulo causa nomine seu iure commissa quacumque ille dignitate gradu et praeeminentia praefulgeat legitimo impedimento seu iustis et rationabilibus causis cessantibus sex mensibus continuis extra suam dioecesim morando abfuerit quartae partis fructuum unius anni fabricae Ecclesiae et pauperibus loci per superiorem ecclesiasticum applicandorum poenam ipso iure incurrat. Quod si per alios sex menses in huiusmodi absentia perseveraverit aliam quartam partem fructuum similiter applicandam eo ipso amittat. Crescente vero contumacia ut severiori sacrorum canonum censurae subiiciatur metropolitanus suffraganeos episcopos absentes metropolitanum vero absentem suffraganeus episcopus antiquior residens sub poena interdicti ingressus Ecclesiae eo ipso incurrenda infra tres menses per litteras seu nuntium Romano Pontifici denuntiare teneatur qui in ipsos absentes prout cuiusque maior aut minor contumacia exegerit suae supremae sedis auctoritate animadvertere et ecclesiis ipsis de pastoribus utilioribus providere poterit sicut in Domino noverit salubriter expedire.

Can. 2 — It is not lawful for any one who holds a benefice requiring personal residence to absent himself, save for a just cause to be approved of by the bishop, who even then shall, for the cure of souls, substitute a vicar in his stead, withdrawing a portion of the fruits.

Episcopis inferiores quaevis beneficia ecclesiastica personalem residentiam de iure sive consuetudine exigentia in titulum sive commendam obtinentes ab eorum ordinariis (quemadmodum eis pro bono ecclesiarum regimine et divini cultus augmento locorum et personarum qualitate pensata expediens videbitur) opportunis iuris remediis residere cogantur nulli que privilegia seu indulta perpetua de non residendo aut de fructibus in absentia percipiendis suffragentur. Indulgentiis vero et dispensationibus temporalibus ex veris et rationabilibus causis tantum concessis et coram ordinario legitime probandis in suo robore permansuris quibus casibus nihilominus officium sit episcoporum (tamquam in hac parte a Sede Apostolica delegatorum) providere ut per deputationem idoneorum vicariorum et congruae portionis fructuum assignationem cura animarum nullatenus negligatur nemini quoad hoc privilegio seu exemptione quacumque suffragante.

Can. 3 — The excesses of Secular clerics and of Regulars who live out of their monasteries, shall be corrected by the Ordinary of the place.

Ecclesiarum praelati ad corrigendum subditorum excessus prudenter et diligenter intendant et nemo saecularis clericus cuiusvis personalis vel regularis extra monasterium degens etiam sui ordinis privilegii praetextu tutus censeatur quominus si deliquerit ab Ordinario loci (tamquam super hoc a Sede Apostolica delegato) secundum canonicas sanctiones visitari puniri et corrigi valeat.

Can. 4 — Bishops and other greater prelates shall visit any churches whatsoever, as often as there shall be need; everything which might hinder this decree being abrogated.

Capitula cathedralium et aliarum maiorum ecclesiarum illorum que personae nullis exemptionibus consuetudinibus sententiis iuramentis concordiis (quae tantum suos obligent auctores non etiam successores) tueri se possint quominus a suis episcopis et aliis maioribus praelatis per se ipsos solos vel illis quibus sibi videbitur adiunctis iuxta canonicas sanctiones toties quoties opus fuerit visitari corrigi et emendari etiam auctoritate apostolica possint et valeant.

Can. 5 — Bishops shall neither exercise any pontifical function, nor ordain, in another diocese.

Nulli episcopo liceat cuiusvis privilegii praetextu pontificalia in alterius diocesi exercere nisi de ordinarii loci expressa licentia et in personas eidem ordinario subiectas tantum; si secus factum fuerit episcopus ab exercitio pontificalium et sic ordinati ab executione ordinum sint ipso iure suspensi.

Sessione 7

de sacramentis in genere

Can. 1

Si quis dixerit sacramenta novae legis non fuisse omnia a Iesu Christo Domino nostro instituta aut esse plura vel pauciora quam septem videlicet baptismum confirmationem Eucharistiam poenitentiam extremam unctionem ordinem et matrimonium aut etiam aliquod horum septem non esse vere et proprie sacramentum: a[nathema] s[it].

Can. 2

Si quis dixerit ea ipsa novae legis sacramenta a sacramentis antiquae legis non differre nisi quia caeremoniae sunt aliae et alii ritus externi: a[nathema] s[it].

Can. 3

Si quis dixerit haec septem sacramenta ita esse inter se paria ut nulla ratione aliud sit alio dignius: a[nathema] s[it].

Can. 4

Si quis dixerit sacramenta novae legis non esse ad salutem necessaria sed superflua et sine eis aut eorum voto per solam fidem homines a Deo gratiam iustificationis adipisci licet omnia singulis necessaria non sint: a[nathema] s[it].

Can. 5

Si quis dixerit haec sacramenta propter solam fidem nutriendam instituta fuisse: a[nathema] s[it].

Can. 6

Si quis dixerit sacramenta novae legis non continere gratiam quam significant aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre quasi signa tantum externa sint acceptae per fidem gratiae vel iustitiae et notae quaedam christianae professionis quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus: a[nathema] s[it].

Can. 7

Si quis dixerit non dari gratiam per huiusmodi sacramenta semper et omnibus quantum est ex parte Dei etiam si rite ea suscipiant sed aliquando et aliquibus: a[nathema] s[it].

Can. 8

Si quis dixerit per ipsa novae legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam sed solam fidem divinae promissionis ad gratiam consequendam sufficere: a[nathema] s[it].

Can. 9

Si quis dixerit in tribus sacramentis baptismo scilicet confirmatione et ordine non imprimi characterem in anima hoc est signum quoddam spirituale et indelebile unde ea iterari non possunt: a[nathema] s[it].

Can. 10

Si quis dixerit christianos omnes in verbo et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem: a[nathema] s[it].

Can. 11

Si quis dixerit in ministris dum sacramenta conficiunt et conferunt non requiri intentionem saltem faciendi quod facit Ecclesia: a[nathema] s[it].

Can. 12

Si quis dixerit ministrum in peccato mortali exsistentem modo omnia essentialia quae ad sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent servaverit non conficere aut conferre sacramentum: a[nathema] s[it].

Can. 13

Si quis dixerit receptos et approbatos Ecclesiae catholicae ritus in solemni sacramentorum administratione adhiberi consuetos aut contemni aut sine peccato a ministris pro libito omitti aut in novos alios per quemcumque ecclesiarum pastorem mutari posse: a[nathema] s[it].

de baptismo

Can. 1

Si quis dixerit baptismum Ioannis habuisse eandem vim cum baptismo Christi: a[nathema] s[it].

Can. 2

Si quis dixerit aquam veram et naturalem non esse de necessitate baptismi atque ideo verba illa Domini nostri Iesu Christi: nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto ad metaphoram aliquam detorserit: a[nathema] s[it].

Can. 3

Si quis dixerit in Ecclesia Romana (quae omnium ecclesiarum mater est et magistra) non esse veram de baptismi sacramento doctrinam: a[nathema] s[it].

Can. 4

Si quis dixerit baptismum qui etiam datur ab haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti eum intentione faciendi quod facit Ecclesia non esse verum baptismum: a[nathema] s[it].

Can. 5

Si quis dixerit baptismum liberum esse hoc est non necessarium ad salutem: a[nathema] s[it].

Can. 6

Si quis dixerit baptizatum non posse etiam si velit gratiam amittere quantumcumque peccet nisi nolit credere: a[nathema] s[it].

Can. 7

Si quis dixerit baptizatos per baptismum ipsum solius tantum fidei debitores fieri non autem universae legis Christi servandae: a[nathema] s[it].

Can. 8

Si quis dixerit baptizatos liberos esse ab omnibus sanctae Ecclesiae praeceptis quae vel scripta vel tradita sunt ita ut ea observare non teneantur nisi se sua sponte illis summittere voluerint: a[nathema] s[it].

Can. 9

Si quis dixerit ita revocandos esse homines ad baptismi suscepti memoriam ut vota omnia quae post baptismum fiunt vi promissionis in baptismo ipso iam factae irrita esse intelligant quasi per ea et fidei quam professi sunt detrahatur et ipsi baptismo: a[nathema] s[it].

Can. 10

Si quis dixerit peccata omnia quae post baptismum fiunt sola recordatione et fide suscepti baptismi vel dimitti vel venialia fieri: a[nathema] s[it].

Can. 11

Si quis dixerit verum et rite collatum baptismum iterandum esse illi qui apud infideles fidem Christi negaverit cum ad poenitentiam convertitur: a[nathema] s[it].

Can. 12

Si quis dixerit neminem esse baptizandum nisi ea aetate qua Christus baptizatus est vel in ipso mortis articulo: a[nathema] s[it].

Can. 13

Si quis dixerit parvulos eo quod actum credendi non habent suscepto baptismo inter fideles computandos non esse ac propterea cum ad annos discretionis pervenerint esse rebaptizandos aut praestare omitti eorum baptisma quam eos non actu proprio credentes baptizari in sola fide Ecclesiae: a[nathema] s[it].

Can. 14

Si quis dixerit huiusmodi parvulos baptizatos cum adoleverint interrogandos esse an ratum habere velint quod patrini eorum nomine dum baptizarentur polliciti sunt et ubi se nolle responderint suo esse arbitrio relinquendos nec alia interim poena ad christianam vitam cogendos nisi ut ab Eucharistiae aliorum que sacramentorum perceptione arceantur donec resipiscant: a[nathema] s[it].

de confirmatione

Can. 1

Si quis dixerit confirmationem baptizatorum otiosam caeremoniam esse et non potius verum et proprium sacramentum aut olim nihil aliud fuisse quam catechesim quandam qua adolescentiae proximi fidei suae rationem coram Ecclesia exponebant: a[nathema] s[it].

Can. 2

Si quis dixerit iniurios esse Spiritui Sancto eos qui sacro confirmationis chrismati virtutem aliquam tribuunt: a[nathema] s[it].

Can. 3

Si quis dixerit sanctae confirmationis ordinarium ministrum non esse solum episcopum sed quemvis simplicem sacerdotem: a[nathema] s[it].

de reformatione

Can. 1 — Who is capable of governing Cathedral churches.

Ad cathedralium ecclesiarum regimen nullus nisi ex legitimo matrimonio natus et aetate matura gravitate morum litterarum que scientia iuxta constitutionem Alexandri III quae incipit cum in cunctis in concilio Lateranensi promulgatam praeditus assumatur.

Can. 2 — The holders of several Cathedral churches are commanded to resign all but one, in a given manner and time.

Nemo quacumque etiam dignitate gradu aut praeeminentia praefulgens plures metropolitanas seu cathedrales ecclesias in titulum sive commendam aut alio quovis nomine contra sacrorum canonum instituta recipere et simul retinere praesumat cum valde felix sit ille censendus cui unam Ecclesiam bene ac fructuose et cum animarum sibi commissarum salute regere contigerit. Qui autem plures ecclesias contra praesentis decreti tenorem nunc detinent una quam maluerint retenta reliquas infra sex menses si ad liberam Sedis Apostolicae dispositionem pertineant alias infra annum dimittere teneantur; alioquin Ecclesiae ipsae (ultimo obtenta dumtaxat excepta) eo ipso vacare censeantur.

Can. 3 — Benefices shall be conferred solely on capable individuals.

Inferiora beneficia ecclesiastica praesertim curam animarum habentia personis dignis et habilibus et quae in loco residere ac per se ipsos curam ipsam exercere valeant iuxta constitutionem Alexandri III in Lateranensi quae incipit quia nonnulli et aliam Gregorii X in generali Lugdunensi concilio quae incipit licet canon editam conferantur. Aliter autem facta collatio sive provisio omnino irritetur et ordinarius collator poenas constitutionis concilii generalis quae incipit grave nimis se noverit incursurum.

Can. 4 — The retainer of several Benefices contrary to the Canons, shall be deprived thereof.

Quicumque de cetero plura curata aut alias incompatibilia beneficia ecclesiastica sive per viam unionis ad vitam seu commendae perpetuae aut alio quocumque nomine et titulo contra formam sacrorum canonum et praesertim constitutionis Innocentii III quae incipit de multa recipere ac simul retinere praesumpserit beneficiis ipsis iuxta ipsius constitutionis dispositionem ipso iure etiam praesentis canonis vigore privatus exsistat.

Can. 5 — The holders of several Benefices with cure of souls shall exhibit their dispensations to the Ordinary, who shall provide the churches with a Vicar, assigning a suitable portion of the fruits.

Ordinarii locorum quoscumque plura curata aut alias incompatibilia beneficia ecclesiastica obtinentes dispensationes suas exhibere districte compellant et alias procedant iuxta constitutionem Gregorii X in generali Lugdunensi concilio editam quae incipit ordinarii quam eadem sancta Synodus innovandam censet et innovat addens insuper quod ipsi ordinarii etiam per idoneorum vicariorum deputationem et congruae portionis fructuum assignationem omnino provideant ut animarum cura nullatenus negligatur et beneficia ipsa debitis obsequiis minime defraudentur; appellationibus privilegiis exemptionibus quibuscumque etiam cum iudicum specialium deputatione et illorum inhibitionibus in praemissis nemini suffragantibus.

Can. 6 — What unions of Benefices shall be accounted valid.

Uniones perpetuae a quadraginta annis citra factae examinari ab ordinariis tamquam a Sede Apostolica delegatis possint et quae per subreptionem vel obreptionem obtentae fuerint irritae declarentur; illae vero quae a dicto tempore citra concessae nondum in toto vel in parte sortitae sunt effectum et quae deinceps ad cuiusvis instantiam fient nisi eas ex legitimis aut alias rationabilibus causis coram loci Ordinario vocatis quorum interest verificandis factas fuisse constiterit per subreptionem obtentae praesumantur ac propterea (nisi aliter a Sede Apostolica declaratum fuerit) viribus omnino careant.

Can. 7 — United Ecclesiastical Benefices shall be visited: the cure thereof shall be exercised even by perpetual vicars; who shall be deputed thereunto with a portion, to be assigned even upon a specific property.

Beneficia ecclesiastica curata quae cathedralibus collegiatis seu aliis ecclesiis vel monasteriis beneficiis seu collegiis aut piis locis quibuscumque perpetuo unita et annexa reperiuntur ab ordinariis locorum annis singulis visitentur qui sollicite providere procurent ut per idoneos vicarios etiam perpetuos (nisi ipsis ordinariis pro bono ecclesiarum regimine aliter expedire videbitur) ab eis cum tertiae partis fructuum aut maiori vel minori arbitrio ipsorum ordinariorum portione etiam super re certa assignanda ibidem deputandos animarum cura laudabiliter exerceatur; appellationibus privilegiis exemptionibus etiam cum iudicum deputatione et illorum inhibitionibus quibuscumque in praemissis minime suffragantibus.

Can. 8 — Churches shall be repaired: the cure of souls sedulously discharged.

Locorum ordinarii ecclesias quascumque quomodolibet exemptas auctoritate apostolica singulis annis visitare teneantur et opportunis iuris remediis providere ut quae reparatione indigent reparentur et cura animarum si que illis immineat aliis que debitis obsequiis minime defraudentur; appellationibus privilegiis consuetudinibus etiam ab immemorabili tempore praescriptis iudicum deputationibus et illorum inhibitionibus penitus exclusis.

Can. 9 — The duty of consecration not to be delayed.

Ad maiores ecclesias promoti munus consecrationis infra tempus a iure statutum suscipiant et prorogationes ultra sex menses concessae nulli suffragentur.

Can. 10 — When a See is vacant, Chapters shall not grant 'reverends' to any unless straitened because of a Benefice obtained, or about to be obtained: various penalties on contraveners.

Non liceat capitulis ecclesiarum sede vacante infra annum a die vacationis ordinandi licentiam aut litteras dimissorias seu reverendas (ut aliqui vocant) tam ex iuris communis dispositione quam etiam cuiusvis privilegii aut consuetudinis vigore alicui qui beneficii ecclesiastici recepti sive recipiendi occasione arctatus non fuerit concedere; si secus fiat capitulum contraveniens ecclesiastico subiaceat interdicto et sic ordinati si in minoribus ordinibus constituti fuerint nullo privilegio clericali praesertim in criminalibus gaudeant; in maioribus vero ab exsecutione ordinum ad beneplacitum futuri praelati sint ipso iure suspensi.

Can. 11 — Faculties for promotion shall not avail any one without a just cause.

Facultates de promovendo a quocumque non suffragentur nisi habentibus legitimam causam ob quam a propriis episcopis ordinari non possint in litteris exprimendam et tunc non ordinentur nisi ab episcopo in sua dioecesi residente aut pro eo pontificalia exercente et diligenti praevio examine.

Can. 12 — Faculties for not being promoted shall not exceed a year.

Facultates de non promovendo praeterquam in casibus a iure expressis concessae ad annum tantum suffragentur.

Can. 13 — Individuals by whomsoever presented shall not be instituted without being previously examined and approved of by the Ordinary; with certain exceptions.

Praesentati seu electi vel nominati a quibusvis ecclesiasticis personis etiam Sedis Apostolicae nuntiis ad quaevis ecclesiastica beneficia non instituantur nec confirmentur neque admittantur etiam praetextu cuiusvis privilegii seu consuetudinis etiam ab immemorabili tempore praescriptae nisi fuerint prius a locorum ordinariis examinati et idonei reperti; et nullus appellationis remedio se tueri possit quominus examen subire teneatur. Praesentatis tamen electis seu nominatis ab universitatibus seu collegiis generalium studiorum exceptis.

Can. 14 — The civil causes of exempted persons which may be taken cognizance of by bishops.

In exemptorum causis constitutio Innocentii IV quae incipit volentes in generali Lugdunensi concilio edita servetur quam eadem sacrosancta Synodus innovandam censuit et innovat. Addendo insuper quod in civilibus causis mercedum et miserabilium personarum clerici saeculares aut regulares extra monasterium degentes quomodolibet exempti etiam si certum iudicem a Sede Apostolica deputatum in partibus habeant in aliis vero si ipsum iudicem non habuerint coram locorum ordinariis tamquam in hoc ab ipsa sede delegatis conveniri et iure medio ad solvendum debitum cogi et compelli possint. Privilegiis exemptionibus conservatorum deputationibus et eorum inhibitionibus adversus praemissa nequaquam valituris.

Can. 15 — Ordinaries shall take care that all manner of hospitals, even those exempted, be faithfully governed by their adminstrators.

Curent ordinarii ut hospitalia quaecumque a suis administratoribus quocumque illi nomine censeantur etiam quomodolibet exemptis fideliter et diligenter gubernentur constitutionis concilii viennensis quae incipit quia contingit forma servata.

Sessione 13

de eucharistia

Can. 1

Si quis negaverit in sanctissimo Eucharistiae sacramento contineri vere realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Iesu Christi ac proinde totum Christum sed dixerit tantummodo esse in eo ut in signo vel figura aut virtute: a[nathema] s[it].

Can. 2

Si quis dixerit in sacrosancto Eucharistiae sacramento remanere substantiam panis et vini una cum corpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi negaverit que mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem manentibus dumtaxat speciebus panis et vini quam quidem conversionem Catholica Ecclesia aptissime transsubstantiatione appellat: a[nathema] s[it].

Can. 3

Si quis negaverit in venerabili sacramento Eucharistiae sub unaquaque specie et sub singulis cuiusque speciei partibus separatione facta totum Christum contineri: a[nathema] s[it].

Can. 4

Si quis dixerit peracta consecratione in admirabili Eucharistiae sacramento non esse corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi sed tantum in usu dum sumitur non autem ante vel post et in hostiis seu particulis consecratis quae post communionem reservantur vel supersunt non remanere verum corpus Domini: a[nathema] s[it].

Can. 5

Si quis dixerit vel praecipuum fructum sanctissimae Eucharistiae esse remissionem peccatorum vel ex ea non alios effectus provenire: a[nathema] s[it].

Can. 6

Si quis dixerit in sancto Eucharistiae sacramento Christum unigenitum Dei Filium non esse cultu latriae etiam externo adorandum atque ideo nec festiva peculiari celebritate venerandum neque in processionibus secundum laudabilem et universalem Ecclesiae sanctae ritum et consuetudinem solemniter circumgestandum vel non publice ut adoretur populo proponendum et eius adoratores esse idolatras: a[nathema] s[it].

Can. 7

Si quis dixerit non licere sacram Eucharistiam in sacrario reservari sed statim post consecrationem astantibus necessario distribuendam aut non licere ut illa ad infirmos honorifice deferatur: a[nathema] s[it].

Can. 8

Si quis dixerit Christum in Eucharistiae exhibitum spiritualiter tantum manducari et non etiam sacramentaliter ac realiter: a[nathema] s[it].

Can. 9

Si quis negaverit omnes et singulos christifideles utriusque sexus cum ad annos discretionis pervenerint teneri singulis annis saltem in paschate ad communicandum iuxta praeceptum sanctae matris Ecclesiae: a[nathema] s[it].

Can. 10

Si quis dixerit non licere sacerdoti celebranti se ipsum communicare: a[nathema] s[it].

Can. 11

Si quis dixerit solam fidem esse sufficientem praeparationem ad sumendum sanctissimae Eucharistiae sacramentum: a[nathema] s[it]. Et ne tantum sacramentum indigne atque ideo in mortem et condemnationem sumatur statuit et declarat ipsa sancta Synodus illis quos conscientia peccati mortalis gravat quantumcunque etiam se contritos existiment habita copia confessoris necessario praemittendam esse confessionem sacramentalem. Si quis autem contrarium docere praedicare vel pertinaciter asserere seu etiam publice disputando defendere praesumpserit eo ipso excommunicatus existat.

de reformatione

Can. 1 — Bishops shall apply themselves with prudence to reform the manners of their subjects: from the correction of those bishops there shall be appeal.

In causis visitationis et correctionis sive habilitatis et inhabilitatis necnon criminalibus ab episcopo seu illius in spiritualibus vicario generali ante diffinitivam sententiam ab interlocutoria vel alio quocumque gravamine non appelletur neque episcopus seu vicarius appellationi huiusmodi tanquam frivolae defferre teneatur sed ea ac quacunque inhibitione ab appellationis iudice emanata necnon omni stilo et consuetudine etiam immemorabili contraria non obstante ad ulteriora valeat procedere nisi gravamen huiusmodi per diffinitivam sententiam reparari vel ab ipsa diffinitiva appellari non possit; quibus casibus sacrorum et antiquorum canonum statuta illibata persistant.

Can. 2 — An appeal from the bishop in criminal causes, when to be committed to the Metropolitan, or to one of the nearest bishops.

A sententia episcopi vel ipsius in spiritualibus vicarii generalis in criminalibus appellationis causa (ubi appellationi locus fuerit) si apostolica auctoritate in partibus eam committi contigerit metropolitano seu illius etiam in spiritualibus vicario generali aut si ille aliqua de causa suspectus foret vel ultra duas legales dietas distet seu ab ipso appellatum fuerit uni ex vicinioribus episcopis seu illorum vicariis non autem inferioribus iudicibus committatur.

Can. 3 — The acts of the first instance shall, within thirty days, be given gratuitously to the accused appellant.

Reus ab episcopo aut eius vicario in spiritualibus generali in criminali causa appellans coram iudice ad quem appellavit acta primae instantiae omnino producat et iudex nisi illis visis ad eius absolutionem minime procedat. Is autem a quo appellatum fuerit intra triginta dies acta ipsa postulanti gratis exhibeat; alioquin absque illis causa appellationis huiusmodi prout iustitia suaserit terminetur. Cum vero tam gravia nonnunquam sint delicta ab ecclesiasticis commissa personis ut ob eorum atrocitatem ex sacris ordinibus deponendae et curiae sint tradendae saeculari in quo secundum sacros canones certus episcoporum numerus requiritur quos si omnes adhibere difficile esset debita iuris executio differetur si quando autem convenire possent illorum residentia intermitteretur propterea statuit et decrevit:

Can. 4 — In what manner clerics are, on account of grievous crimes, to be degraded from sacred Orders.

Episcopo per se seu illius vicarium in spiritualibus generalem contra clericum in sacris etiam presbyteratus ordinibus constitutum etiam ad illius condemnationem necnon verbalem depositionem et per se ipsum etiam ad actualem atque solemnem degradationem ab ipsis ordinibus et gradibus ecclesiasticis in casibus in quibus aliorum episcoporum praesentia in numero a canonibus definito requiritur etiam absque illis procedere liceat adhibitis tamen et in hoc sibi assistentibus totidem abbatibus usum mitrae et baculi ex privilegio apostolico habentibus si in civitate aut dioecesi reperiri et commode interesse possint: alioquin aliis personis in ecclesiastica dignitate constitutis quae aetate graves ac iuris scientia commendabiles existant. Et quoniam per fictas causas quae tamen satis probabiles videntur interdum accidit ut nonnulli eiusmodi gratias extorqueant per quas poenae illis episcoporum iusta severitate inflictae aut remittuntur omnino aut minuuntur cum non ferendum sit ut mendacium quod tantopere Deo displicet non modo ipsum impunitum sit verum alterius etiam delicti veniam impetret mentienti idcirco ut sequitur statuit et decrevit:

Can. 5 — The bishop shall take summary cognizance of graces whereby a sin, or a punishment, is remitted.

Episcopus apud Ecclesiam suam residens de subreptione et obreptione gratiae quae (super absolutione alicuius publici criminis vel delicti de quo ipse inquirere coeperat aut remissione poenae ad quam criminosus per eum condemnatus fuerit) falsis precibus impetratur per se ipsum tanquam Sedis Apostolicae delegatus etiam summarie cognoscat ipsam que gratiam postquam per falsi narrationem aut veri taciturnitatem obtentam esse legitime constiterit non admittat. Quoniam vero subditi episcopo tametsi iure correpti fuerint magnopere tamen eum odisse et tanquam iniuria affecti sint falsa illi crimina obiicere solent ut quoquo pacto possint ei molestiam exhibeant cuius vexationis timor plerunque illum ad inquirenda et punienda eorum delicta segniorem reddit idcirco ne is magno suo et Ecclesiae incommodo gregem sibi creditum relinquere ac non sine episcopalis dignitatis diminutione vagari cogatur ita statuit et decrevit:

Can. 6 — A bishop shall not be personally cited, save in a case involving deposition, or deprivation.

Episcopus nisi ob causam ex qua deponendus sive privandus veniret etiam si ex officio aut per inquisitionem seu denunciationem vel accusationem sive alio quovis modo procedatur ut personaliter compareat nequaquam citetur vel moneatur.

Can. 7 — The qualifications of witnesses against a bishop are described.

Testes in causa criminali ad informationem vel indicia seu alias in causa principali contra episcopum nisi contestes et bonae conversationis existimationis et famae fuerint non recipiantur et si odio temeritate aut cupiditate aliquid deposuerint gravibus poenis mulctentur.

Can. 8 — Important episcopal causes shall be taken cognizance of by the Supreme Pontiff.

Causae episcoporum (cum pro criminis obiecti qualitate comparere debeant) coram Pontifice maximo referantur ac per ipsum terminentur.

Sessione 14

de poenitentia

Can. 1

Si quis dixerit in Catholica Ecclesia poenitentiam non esse vere et proprie sacramentum pro fidelibus quoties post baptismum in peccata labuntur ipsi Deo reconciliandis a Christo Domino nostro institutum: a[nathema] s[it].

Can. 2

Si quis sacramenta confundens ipsum baptismum poenitentiae sacramentum esse dixerit quasi haec duo sacramento distincta non sint atque ideo poenitentiam non recte secundam post naufragium tabulam appellari: a[nathema] s[it].

Can. 3

Si quis dixerit verba illa domini salvatoris: accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata remittuntur eis et quorum retinueritis retenta sunt non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento poenitentiae sicut Ecclesia Catholica ab initio semper intellexit: detorserit autem contra institutionem huius sacramenti ad auctoritatem praedicandi Evangelium: a[nathema] s[it].

Can. 4

Si quis negaverit ad integra et perfectam peccatorum remissionem requiri tres actus in poenitente quasi materiam sacramenti poenitentiae videlicet contritionem confessionem et satisfactionem quae tres poenitentiae partes dicuntur; aut dixerit duas tantum esse poenitentiae partes terrores scilicet incussos conscientiae agnito peccato et fidem conceptam ex Evangelio vel absolutione qua credit quis sibi per Christum remissa peccata: a[nathema] s[it].

Can. 5

Si quis dixerit eam contritionem quae paratur per discussionem collectionem et detestationem peccatorum qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae ponderando peccatorum suorum gravitatem multitudinem foeditatem amissionem aeternae beatitudinis et aeternae damnationis incursum cum proposito melioris vitae non esse verum et utilem dolorem nec praeparare ad gratiam sed facere hominem hypocritam et magis peccatorem; demum illam esse dolorem coactum et non liberum ac voluntarium: a[nathema] s[it].

Can. 6

Si quis negaverit confessionem sacramentalem vel institutam vel ad salutem necessariam esse iure divino; aut dixerit modum secrete confitendi soli sacerdoti quem Ecclesia Catholica ab initio semper observavit et observat alienum esse ab institutione et mandato Christi et inventum esse humanum: a[nathema] s[it].

Can. 7

Si quis dixerit in sacramento poenitentiae ad remissionem peccatorum necessarium non esse iure divino confiteri omnia et singula peccata mortalia quorum memoria cum debita et diligenti praemeditatione habeatur etiam occulta et quae sunt contra duo ultima decalogi praecepta et circunstantias quae peccati speciem mutant; sed eam confessionem tantum esse utilem ad erudiendum et consolandum poenitentem et olim observatam fuisse tantum ad satisfactionem canonicam imponendam; aut dixerit eos qui omnia peccata confiteri student nihil relinquere velle divinae misericordiae ignoscendum; aut demum non licere confiteri peccata venialia: a[nathema] s[it].

Can. 8

Si quis dixerit confessionem omnium peccatorum qualem Ecclesia servat esse impossibilem et traditionem humanam a piis abolendam; aut ad eam non teneri omnes et singulos utriusque sexus christifideles iuxta magni consilii lateranensis constitutionem semel in anno et ob id suadendum es christifidelibus ut non confiteantur tempore quadragesimae: a[nathema] s[it].

Can. 9

Si quis dixerit absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum iudicialem sed nudum ministerium pronunciandi et declarandi remissa esse peccata confitenti modo tantum credat se esse absolutum aut sacerdos non serio sed ioco absolvat; aut dixerit non requiri confessionem poenitentis ut sacerdos ipsum absolvere possit: a[nathema] s[it].

Can. 10

Si quis dixerit sacerdotes qui in peccato mortali sunt potestatem ligandi et solvendi non habere; aut non solos sacerdotes esse ministros absolutionis sed omnibus et singulis christifidelibus esse dictum: quaecumque ligaveritis super terram erunt ligata et in coelo et quaecumque solveritis super terram erunt soluta et in coelo; et: quorum remiseritis peccata remittuntur eis et quorum retinueritis retenta sunt quorum verborum virtute quilibet absolvere possit peccata publica quidem per correptionem duntaxat si correptus acquieverit secreta vero per spontaneam confessionem: a[nathema] s[it].

Can. 11

Si quis dixerit episcopos non habere ius reservandi sibi casus nisi quoad externam politiam atque ideo casuum reservationem non prohibere quominus sacerdos a reservatis vere absolvat: a[nathema] s[it].

Can. 12

Si quis dixerit totam poenam simul cum culpa remitti semper a Deo satisfactionem que poenitentium non esse aliam quam fidem qua apprehendunt Christum pro eis satisfecisse: a[nathema] s[it].

Can. 13

Si quis dixerit pro peccatis quoad poenam temporalem minime Deo per Christi merita satisfieri poenis ab eo inflictis et patienter toleratis vel a sacerdote iniunctis sed neque sponte susceptis ut ieiuniis orationibus elemosynis vel aliis etiam pietatis operibus atque ideo optimam poenitentiam esse tantum novam vitam: a[nathema] s[it].

Can. 14

Si quis dixerit satisfactiones quibus poenitentes per Christum Iesum peccata redimunt non esse cultus Dei sed traditiones hominum doctrinam de gratia et verum Dei cultum atque ipsum beneficium mortis Christi obscurantes: a[nathema] s[it].

Can. 15

Si quis dixerit claves Ecclesiae esse datas tantum ad solvendum non etiam ad ligandum et propterea sacerdotes dum imponunt poenas confitentibus agere contra finem clavium et contra institutionem Christi; et fictionem esse quod virtute clavium sublata poena aeterna poena temporalis plerunque exsolvenda remaneat: a[nathema] s[it].

de extrema unctione

Can. 1

Si quis dixerit extremam unctionem non esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino nostro institutum et a beato Iacobo apostolo promulgatum sed ritum tantum acceptum a patribus aut figmentum humanum: a[nathema] s[it].

Can. 2

Si quis dixerit sacram infirmorum unctionem non conferre gratiam nec remittere peccata nec alleviare infirmos sed iam cessasse quasi olim tantum fuerit gratia curationum: a[nathema] s[it].

Can. 3

Si quis dixerit extremae unctionis ritum et usum quem observat sancta Romana Ecclesia repugnare sententiae beati Iacobi apostoli ideo que eum mutandum posse que a christianis absque peccato contemni: a[nathema] s[it].

Can. 4

Si quis dixerit presbyteros Ecclesiae quos beatus Iacobus adducendos esse ad infirmum inungendum hortatur non esse sacerdotes ab episcopo ordinatos sed aetate seniores in quavis communitate ob id que proprium extremae unctionis ministrum non esse solum sacerdotem: a[nathema] s[it].

de reformatione

Can. 1 — If any, being prohibited, or interdicted, or suspended, advance to orders, they shall be punished.

Cum honestius ac tutius sit subiecto debitam praepositis obedientiam impendendo in inferiori ministerio deservire quam cum praepositorum scandalo graduum altiorum appetere dignitatem ei cui ascensus ad sacros ordines a suo praelato ex quacunque causa etiam ob occultum crimen quomodolibet etiam extraiudicialiter fuerit interdictus aut qui a suis ordinibus seu gradibus vel dignitatibus ecclesiasticis fuerit suspensus nulla contra ipsius praelati voluntatem concessa licentia de se promoveri faciendo aut ad priores ordines gradus dignitates sive honores restitutio suffragetur.

Can. 2 — If a bishop shall confer any orders whatsoever on one not subject to him, be he even his own domestic, without the express consent of that individual's proper prelate, both shall be subjected to an appointed punishment.

Et quoniam nonnulli episcopi ecclesiarum quae in partibus infidelium consistunt clero carentes et populo christiano cum fere vagabundi sint et permanentem sedem non habeant non quae Iesu Christi sed alienas oves inscio proprio pastore quaerentes dum per hanc sanctam Synodum se pontificalia officia in alterius dioecesi nisi de loci ordinarii expressa licentia et in personas eidem ordinario subiectas tantum exercere prohibitos vident in legis fraudem et contemptum quasi episcopalem cathedram in loco nullius dioecesis sua temeritate eligunt et quoscunque ad se venientes etiam si suorum episcoporum seu praelatorum literas commendatitias non habeant clericali caractere insignire et ad sacros etiam presbyteratus ordines promovere praesumunt quo plerunque fit ut minus idonei et rudes ac ignari et qui a suo episcopo tanquam inhabiles et indigni reiecti fuerint ordinati nec divina officia peragere nec ecclesiastica sacramenta recte valeant ministrare: nemo episcoporum qui titulares vocantur etiam si in loco nullius dioecesis etiam exempto aut aliquo monasterio cuiusvis ordinis resederint aut moram traxerint vigore cuiusvis privilegii sibi de promovendo quoscunque ad se venientes pro tempore concessi alterius subditum etiam praetextu familiaritatis continuae commensalitatis suae absque sui proprii praelati expresso consensu aut literis dimissoriis ad aliquos sacros aut minores ordines vel primam tonsuram promovere seu ordinare valeat. Contrafaciens ab exercitio pontificalium per annum taliter vero promotus ab executione ordinum sic susceptorum donec suo praelato visum fuerit ipso iure sint suspensi.

Can. 3 — The bishop may suspend his clerics, who have been improperly promoted by another, if he find them incompetent.

Episcopus quoscunque suos clericos praesertim in sacris constitutos absque suo praecedenti examine et commendatitiis literis quacunque auctoritate promotos licet tanquam habiles ab eo a quo ordinati sunt probatos quos tamen ad divina officia celebranda seu ecclesiastica sacramenta ministranda minus idoneos et capaces repererit a susceptorum ordinum exercitio ad tempus de quo ei videbitur suspendere et illis ne in altari aut aliquo ordine ministrent interdicere possit.

Can. 4 — No cleric shall be exempt from the correction of the bishop, even out of the time of visitation.

Omnes ecclesiarum praelati qui ad corrigendos subditorum excessus diligenter intendere debent et a quibus nullus clericus per huius sanctae Synodi statuta cuiusvis privilegii praetextu tutus censetur quominus iuxta canonicas sanctiones visitari puniri et corrigi possit si in ecclesiis suis resederint quoscunque saeculares clericos qualitercunque exemptos qui alias suae iurisdictioni subessent de eorum excessibus criminibus et delictis quoties et quando opus fuerit etiam extra visitationem tanquam ad hoc Apostolicae Sedis delegati corrigendi et castigandi facultatem habeant: quibuscunque exemptionibus declarationibus consuetudinibus sententiis iuramentis concordiis quae suos tantum obligent auctores ipsis clericis ac eorum consanguineis capellanis familiaribus procuratoribus et aliis quibuslibet ipsorum exemptorum contemplatione et intuitu minime suffragantibus.

Can. 5 — The jurisdiction of Conservators is confined within certain limits.

Insuper cum nonnulli qui sub praetextu quod super bonis et rebus ac iuribus suis diversae eis iniuriae ac molestiae inferantur certos iudices per literas conservatorias deputari obtinent qui illos a molestiis et iniuriis huiusmodi tueantur ac defendant et in possessione seu quasi bonorum rerum ac iurium suorum manu teneant et conservent neque super illis eos molestari permittant eiusmodi literas in plerisque contra concedentis mentem in reprobum sensum detorqueant: idcirco nemini omnino cuiuscunque dignitatis et conditionis sit etiam si capitulum fuerit conservatoriae literae cum quibuscunque clausulis aut decretis et quorumcunque iudicum deputatione quocunque etiam alio praetextu aut colore concessae suffragentur ad hoc ut coram suo episcopo sive alio superiore ordinario in criminalibus et mixtis causis accusari et conveniri ac contra eum inquiri et procedi non possit aut quominus si qua iura ei ex concessione competierint super illis libere valeat apud iudicem ordinarium conveniri. In civilibus etiam causis si ipse actor extiterit aliquem ei apud suos conservatores iudices in iudicium trahere minime liceat. Quod si in iis causis in quibus ipse reus fuerit contigerit ut electus ab eo conservator ab actore suspectus esse dicatur aut si qua inter ipsos iudices conservatorem et ordinarium controversia super competentia iurisdictionis orta fuerit nequaquam in causa procedatur donec per arbitros in forma iuris electos super suspicione aut iurisdictionis competentia fuerit iudicatum. Familiaribus vero eius qui huiusmodi literis conservatoriis tueri se solent nihil illae prosint praeterquam duobus duntaxat si tamen illi propriis eius sumptibus vixerint. Nemo etiam similium literarum beneficio ultra quinquennium gaudere possit. Non liceat quoque conservatoribus iudicibus ullum habere tribunal erectum. In causis vero mercedum aut miserabilium personarum huius sanctae Synodi super hoc decretum in suo robore permaneat. Universitates autem generales ac collegia doctorum seu scholarium et regularia loca nec non hospitalia actu hospitalitatem servantia ac universitatum collegiorum locorum et hospitalium huiusmodi personae in praesenti canone minime comprehensae sed exemptae omnino sint et esse intelligantur.

Can. 6 — A penalty is decreed against clerics, who, being in sacred Orders, or holding benefices, do not wear a dress beseeming their Order.

Quia vero etsi habitus non facit monachum oportet tamen clericos vestes proprio congruentes ordini semper deferre ut per decentiam habitus extrinseci morum honestatem intrinsecam ostendant tanta autem hodie aliquorum inolevit temeritas religionis que contemptus ut propriam dignitatem et honorem clericalem parvi pendentes vestes etiam publice deferant laicales pedes in diversis ponentes unum in divinis alterum in carnalibus: propterea omnes ecclesiasticae personae quantumcunque exemptae quae aut in sacris fuerint aut dignitates personatus officia aut beneficia qualiacunque ecclesiastica obtinuerint si postea quam ab episcopo suo etiam per edictum publicum moniti fuerint honestum habitum clericalem illorum ordini ac dignitati congruentem et iuxta episcopi ordinationem et mandatum non detulerint per suspensionem ab ordinibus ac officio et beneficio ac fructibus redditibus et proventibus ipsorum beneficiorum nec non si semel correpti denuo in hoc deliquerint etiam per privationem officiorum et beneficiorum huiusmodi coerceri possint et debeant constitutionem Clementis V in concilio Viennensi editam quae incipit: quoniam innovando et ampliando.

Can. 7 — Voluntary homicides are n ever to be ordained: in what manner involuntary homicides are to be ordained.

Cum etiam qui per industriam occiderit proximum suum et per insidias ab altari avelli debeat qui sua voluntate homicidium perpetraverit etiam si crimen id nec ordine iudiciario probatum nec alia ratione publicum sed occultum fuerit nullo tempore ad sacros ordines promoveri possit nec illi aliqua ecclesiastica beneficia etiam si cura non habeant animarum conferri liceat sed omni ordine ac beneficio et officio ecclesiastico perpetuo careat. Si vero homicidium non ex proposito sed casu vel vim vi repellendo ut quis se a morte defenderet fuisse commissum narretur quam ob causam etiam ad sacrorum ordinum et altaris ministerium et beneficia quaecunque ac dignitates iure quodammodo dispensatio debeatur committatur loci Ordinario aut ex causa metropolitano seu viciniori episcopo qui non nisi causa cognita et probatis precibus ac narratis nec aliter dispensare possit.

Can. 8 — No one shall, by virtue of any privilege, punish the clerics of another.

Praeterea qui nonnulli quorum etiam aliqui veri sunt pastores ac proprias oves habent alienis etiam ovibus praeesse quaerunt et ita alienis subditis quandoque intendunt ut suorum curam negligant: quicunque etiam episcopali praeditus dignitate qui alienos subditos puniendi privilegium habuerit contra clericos sibi non subiectos praesertim in sacris constitutos quorumcunque etiam atrocium criminum reos nisi cum proprii ipsorum clericorum episcopi si apud Ecclesiam suam resederit aut personae ab ipso episcopo deputandae interventu nequaquam procedere debeat; alias processus et inde sequuta quaecunque viribus omnino careant.

Can. 9 — The Benefices of one Diocese shall not, under any pretext, be united to the Benefices of another Diocese.

Et quia iure optimo distinctae fuerunt dioeceses et parochiae ac unicuique gregi proprii attributi pastores et inferiorum ecclesiarum rectores qui suarum quisque ovium curam habeant ut ordo ecclesiasticus non confundatur aut una et eadem Ecclesia duarum quodammodo dioecesum fiat non sine gravi eorum incommodo ui illi subditi fuerint: beneficia unius dioecesis etiam si parochiales ecclesiae vicariae perpetuae aut simplicia beneficia seu praestimonia aut praestimoniales portiones fuerint etiam ratione augendi cultum divinum aut numerum beneficiatorum aut alia quacunque de causa alterius dioecesis beneficio aut monasterio seu collegio vel loco etiam pio perpetuo non uniantur; decretum huius sanctae Synodi super huiusmodi unionibus in hoc declarando.

Can. 10 — Regular Benefices shall be conferred on Regulars.

Regularia beneficia in titulum regularibus professis provideri consueta cum per obitum aut resignationem vel alias illa in titulum obtinentis vacare contigerit religiosis tantum illius ordinis vel iis qui habitum omnino suscipere et professionem emittere teneantur et non aliis (ne vestem lino lana que contextam induant) conferantur.

Can. 11 — Those transferred to another order shall remain under obedience in enclosure, and shall be incapable of Secular Benefices.

Quia vero regulares de uno ad alium ordinem translati facile a suo superiore licentiam standi extra monasterium obtinere solent ex quo vagandi et apostatandi occasio tribuitur nemo cuiuscunque ordinis praelatus vel superior vigore cuiusvis facultatis aliquem ad habitum et professionem admittere possit nisi ut in ordine ipso ad quem transfertur sub sui superioris obedientia in claustro perpetuo maneat ac taliter translatus etiamsi canonicorum regularium fuerit ad beneficia saecularia etiam curata omnino incapax exsistat.

Can. 12 — No one shall obtain a right of patronage, except by means of a foundation, or an endowment.

Nemo etiam cuiusvis dignitatis ecclesiasticae vel saecularis quacunque ratione nisi Ecclesiam beneficium aut cappellam de novo fundaverit et construxerit seu iam erectam quae tamen sine sufficienti dote fuerit de suis propriis et patrimonialibus bonis competenter dotaverit ius patronatus impetrare aut obtinere possit aut debeat. In casu autem fundationis aut dotationis huiusmodi institutio episcopo et non alteri inferiori reservetur.

Can. 13 — The Presentation shall be made to the Ordinary; otherwise the Presentation and Institution shall be null.

Non liceat praeterea patrono cuiusvis privilegii praetextu aliquem ad beneficia sui iuris patronatus nisi episcopo loci Ordinario ad quem provisio seu institutio ipsius beneficii cessante privilegio iure pertineret quoquo modo praesentare; alias praesentatio ac institutio forsan sequutae nullae sint et esse intelligantur.

Can. 14 — That the Mass, Order, and Reformation, shall be next treated of.

Declarat praeterea sancta Synodus in futura sessione quam ad 25 diem ianuarii subsequentis anni 1552 habendam esse iam decrevit una cum sacrificio Missae agendum et tractandum etiam esse de sacramento ordinis et prosequendam esse materiam reformationis.

Sessione 21

de communione

Can. 1

Si quis dixerit ex Dei praecepto vel ex necessitate salutis omnes et singulos christifideles utramque speciem sanctissimi Eucharistiae sacramenti sumere debere: a[nathema] s[it].

Can. 2

Si quis dixerit sanctam Ecclesiam catholicam non iustis causis et rationibus adductam fuisse ut laicos atque etiam clericos non conficientes sub una panis tantummodo specie communicaret aut in eo errasse: a[nathema] s[it].

Can. 3

Si quis negaverit totum et integrum Christum omnium gratiarum fontem et auctorem sub una panis specie sumi quia ut quidam falso asserent non secundum ipsius Christi institutionem sub utraque specie sumatur: a[nathema] s[it].

Can. 4

Si quis dixerit parvulis antequam ad annos discretionis pervenerint necessariam esse Eucharistiae communionem: a[nathema] s[it].

de reformatione

Can. 1 — Bishops shall both confer orders, and give dimissory letters and testimonials gratis: their servants shall receive nothing therefrom, and notaries that which is fixed in this decree.

Quoniam ab ecclesiastico ordine omnis avaritiae suspicio abesse debet nihil pro collatione quorumcumque ordinum etiam clericalis tonsurae nec pro litteris dimissoriis aut testimonialibus nec pro sigillo nec alia quacumque de causa etiam sponte oblatum episcopi et alii ordinum collatores aut eorum ministri quovis praetextu accipiant. Notarii vero in his tantum locis in quibus non viget laudabilis consuetudo nihil accipiendi pro singulis litteris dimissoriis aut testimonialibus decimam tantum unius aurei partem accipere possint dummodo eis nullum salarium sit constitutum pro officio exercendo nec episcopo ex notarii commodis aliquod emolumentum ex eisdem ordinum collationibus directe vel indirecte provenire possit. Tunc enim gratis operam suam eos praestare omnino teneri decernit contrarias taxas ac statuta et consuetudines etiam immemorabiles quorumcumque locorum quae potius abusus et corruptelae simoniacae pravitati faventes nuncupari possunt penitus cassando et interdicendo. Et qui secus fecerint tam dantes quam accipientes ultra divinam ultionem poenas a iure inflictas ipso facto incurrant.

Can. 2 — Those who have not wherewith to live, are excluded from sacred Orders.

Cum non deceat eos qui divino ministerio adscripti sunt cum ordinis dedecore mendicare aut sordidum aliquem quaestum exercere compertum que sit quamplures plerisque in locis ad sacros ordines nullo fere delectu admitti qui variis artibus ac fallaciis confingunt se beneficium ecclesiasticum aut etiam idoneas facultates obtinere: statuit sancta Synodus ne quis deinceps clericus saecularis quamvis alias sit idoneus moribus scientia et aetate ad sacros ordines promoveatur nisi prius legitime constet eum beneficium ecclesiasticum quod sibi ad victum honeste sufficiat pacifice possidere. Id vero beneficium resignare non possit nisi facta mentione quod ad illius beneficii titulum sit promotus; neque ea resignatio admittatur nisi constito quod aliunde vivere commode possit et aliter facta resignatio nulla sit. Patrimonium vero vel pensionem obtinentes ordinari posthac non possint nisi illi quos episcopus iudicaverit assumendos pro necessitate vel commoditate ecclesiarum suarum eo quoque prius perspecto patrimonium illud vel pensionem vere ab eis obtineri talia que esse quae eis ad vitam sustentandam satis sint. Atque illa deinceps sine licentia episcopi alienari aut exstingui vel remitti nullatenus possint donec beneficium ecclesiasticum sufficiens sint adepti vel aliunde habeant unde vivere possint antiquorum canonum poenas super his innovando.

Can. 3 — A method of increasing the daily distributions is prescribed; the persons to whom they shall be due: the contumacy of those who do not serve is punished.

Cum beneficia ad divinum cultum atque ecclesiastica munia obeunda sint constituta: ne qua in parte minuatur divinus cultus sed ei debitum omnibus in rebus obsequium praestetur statuit sancta Synodus in ecclesiis tam cathedralibus quam collegiatis in quibus nullae sunt distributiones quotidianae vel ita tenues ut verisimiliter negligantur tertiam partem fructuum et quorumcumque proventuum et obventionum tam dignitatum quam canonicatuum personatuum portionum et officiorum separari debere et in distributiones quotidianas converti quae inter dignitates obtinentes et ceteros divinis interessentes proportionabiliter iuxta divisionem ab episcopo etiam tamquam Apostolicae Sedis delegato in ipsa prima fructuum deductione faciendam dividantur salvis tamen consuetudinibus earum ecclesiarum in quibus non residentes seu non servientes nihil vel minus tertia parte percipiunt. Non obstantibus exemptionibus et aliis consuetudinibus etiam immemorabilibus et appellationibus quibuscumque. Crescente que non servientium contumacia liceat contra eos procedere iuxta iuris ac sacrorum canonum dispositionem.

Can. 4 — In what case Coadjutors are to be employed for the cure of souls.--The manner of erecting new parishes is set forth.

Episcopi etiam tamquam Apostolicae Sedis delegati in omnibus ecclesiis parochialibus vel baptismalibus in quibus populus ita numerosus sit ut unus rector non possit sufficere ecclesiasticis sacramentis ministrandis et cultui divino peragendo: cogant rectores vel alios ad quos pertinet sibi tot sacerdotes ad hoc munus adiungere quot sufficiant ad sacramenta exhibenda et cultum divinum celebrandum. In iis vero in quibus ob locorum distantiam sive difficultatem parochiani sine magno incommodo ad percipienda sacramenta et divina officia audienda accedere non possunt novas parochias etiam invitis pastoribus iuxta formam constitutionis Alexandri III quae incipit ad audientiam constituere possint. Illis autem sacerdotibus qui de novo erunt ecclesiis noviter rectis praeficiendi competens assignetur portio arbitrio episcopi ex fructibus ad Ecclesiam matricem quomodocumque pertinentibus. Et si necesse fuerit compellere possit populum ea subministrare quae sufficiant ad vitam dictorum sacerdotum sustentandam quacumque reservatione generali vel speciali vel affectione super dictis ecclesiis non obstantibus. Neque huiusmodi ordinationes et erectiones possint tolli nec impediri ex quibuscumque provisionibus etiam vigore resignationis aut quibusvis aliis derogationibus vel suspensionibus.

Can. 5 — Bishops shall be able to form perpetual unions, in the cases by law permitted.

Ut etiam ecclesiarum status ubi sacra Deo officia ministrantur ex dignitate conservetur possint episcopi etiam tamquam Apostolicae Sedis delegati iuxta formam iuris sine tamen praeiudicio obtinentium facere uniones perpetuas quarumcumque ecclesiarum parochialium et baptismalium et aliorum beneficiorum curatorum vel non curatorum cum curatis propter earum paupertatem et in ceteris casibus a iure permissis etiam si dictae Ecclesiae vel beneficia essent generaliter vel specialiter reservata aut qualitercumque affecta. Quae uniones etiam non possint revocari nec quoquo modo infringi vigore cuiuscumque provisionis etiam ex causa resignationis aut derogationis aut suspensionis.

Can. 6 — To ignorant Rectors, Vicars shall be, for the time being, deputed with a portion of the fruits; those continuing to give scandal may be deprived of their benefices.

Quia illitterati et imperiti parochialium ecclesiarum rectores sacris minus apti sunt officiis et alii propter eorum vitae turpitudinem potius destruunt quam aedificant; episcopi etiam tamquam Apostolicae Sedis delegati eisdem illitteratis et imperitis si alias honestae vitae sint coadiutores aut vicarios pro tempore deputare partem que fructuum eisdem pro sufficienti victu assignare vel aliter providere possint quacumque appellatione et exemptione remota. Eos vero qui turpiter et scandalose vivunt postquam praemoniti fuerint coerceant ac castigent et si adhuc incorrigibiles in sua nequitia perseverent eos beneficiis iuxta sacrorum canonum institutiones exemptione et appellatione quacumque remota privandi facultatem habeant.

Can. 7 — Bishops shall transfer, together with their obligations, churches which cannot be restored; others they shall cause to be repaired.

Cum illud quoque valde curandum sit ne ea quae sacris ministeriis dicata sunt temporum iniuria obsolescant et ex hominum memoria excidant: episcopi etiam tamquam Apostolicae Sedis delegati transferre possint beneficia simplicia etiam iuris patronatus ex ecclesiis quae vetustate vel alias collapsae sint et ob eorum inopiam nequeant instaurari vocatis iis quorum interest in matrices aut alias ecclesias locorum eorundem seu viciniorum arbitrio suo atque in eisdem ecclesiis erigant altaria vel capellas sub eisdem invocationibus vel in iam erecta altaria vel capellas transferant cum omnibus emolumentis et oneribus prioribus ecclesiis impositis. Parochiales vero ecclesias etiam si iuris patronatus sint ita collapsas refici et instaurari procurent ex fructibus et proventibus quibuscumque ad easdem ecclesias quomodocumque pertinentibus; qui si non fuerint sufficientes omnes patronos et alios qui fructus aliquos ex dictis ecclesiis provenientes percipiunt aut in illorum defectum parochianos omnibus remediis opportunis ad praedicta cogant quacumque appellatione exemptione et contradictione remota. Quodsi nimia egestate omnes laborent ad matrices seu viciniores ecclesias transferantur cum facultate tam dictas parochiales quam alias ecclesias dirutas in profanos usus non sordidos erecta tamen ibi cruce convertendi.

Can. 8 — Commendatory monasteries, wherein regular observance is not in vigour, and all benefices so ever, shall be by bishops annually visited.

Quaecumque in dioecesi ad Dei cultum spectant ab Ordinario diligenter curari atque iis ubi oportet provideri aequum est. Propterea commendata monasteria etiam abbatiae prioratus et praepositurae nuncupata in quibus non viget regularis observantia nec non beneficia tam curata quam non curata saecularia et regularia qualitercumque commendata etiam exempta ab episcopis etiam tamquam Apostolicae Sedis delegatis annis singulis visitentur. Curent que iidem episcopi congruentibus remediis etiam per sequestrationem fructuum ut quae renovatione indigent aut restauratione reficiantur et cura animarum si qua illis vel eorum annexis immineat alia que debita obsequia recte exerceantur appellationibus quibuscumque privilegiis consuetudinibus etiam immemorabili tempore praescriptis conservatoriis iudicum deputationibus et eorum inhibitionibus non obstantibus. Et si in eis vigeret observantia regularis provideant episcopi paternis admonitionibus ut eorum regularium superiores iuxta eorum regularia instituta debitam vivendi rationem observent et observari faciant et sibi subditos in officio contineant ac moderentur. Quodsi admoniti intra sex menses eos non visitaverint vel correxerint tunc iidem episcopi etiam ut delegati Sedis Apostolicae, eos visitare possint et corrigere prout ipsi superiores possent iuxta eorum instituta quibuscumque appellationibus privilegiis et exemptionibus penitus remotis et non obstantibus.

Can. 9 — The name and use of Questors of Alms is abolished.- The Ordinaries shall publish indulgences and spiritual graces.-- Two of the Chapters shall, without fee, receive the Alms.

Cum multa a diversis antea conciliis tam Lateranensi ac Lugdunensi quam Viennensi adversus pravos eleemosynarum quaestorum abusus remedia tunc adhibita posterioribus temporibus reddita fuerint inutilia potius que eorum malitia ita quotidie magno fidelium omnium scandalo et querela excrescere deprehendatur ut de eorum emendatione nulla spes amplius relicta videatur: statuit ut posthac in quibuscumque christianae religionis locis eorum nomen atque usus penitus aboleatur nec ad officium huiusmodi exercendum ullatenus admittantur non obstantibus privilegiis ecclesiis monasteriis hospitalibus piis locis et quibusvis cuiuscumque gradus status et dignitatis personis concessis aut consuetudinibus etiam immemorabilibus. Indulgentias vero aut alias spirituales gratias quibus non ideo christifideles decet privari deinceps per ordinarios locorum adhibitis duobus de capitulo debitis temporibus populo publicandas esse decernit quibus etiam eleemosynas atque oblata sibi charitatis subsidia nulla prorsus mercede accepta fideliter colligendi facultas datur. Ut tandem coelestes hos Ecclesiae thesauros non ad quaestum sed ad pietatem exerceri omnes vere intelligant.

Sessione 22

de sacrificio missae

Can. 1

Si quis dixerit Missa non offerri Deo verum et proprium sacrificium aut quod offerri non sit aliud quam nobis Christum ad manducandum dari: a[nathema] s[it].

Nota MESSA: Stampato «sess. XII»; i canoni sulla Messa sono della sessione XXII.

Can. 2

Si quis dixerit illis verbis: hoc facite in meam commemorationem Christum non instituisse apostolos sacerdotes aut non ordinasse ut ipsi alii que sacerdotes offerent corpus et sanguinem suum: a[nathema] s[it].

Can. 3

Si quis dixerit Missae sacrificium tantum esse laudis et gratiarum actionis aut nudam commemorationem sacrificii in cruce peracti non autem propitiatorium; vel soli prodesse sumenti neque pro vivis et defunctis pro peccatis poenis satisfactionibus et aliis necessitatibus offerri debere: a[nathema] s[it].

Can. 4

Si quis dixerit blasphemiam irrogari sanctissimo Christi sacrificio in cruce peracto per Missae sacrificium aut illi per hoc derogari: a[nathema] s[it].

Can. 5

Si quis dixerit imposturam esse Missas celebrari in honorem sanctorum et pro illorum intercessione apud Deum obtinenda sicut Ecclesia intendit: a[nathema] s[it].

Can. 6

Si quis dixerit canonem Missae errores continere ideo que abrogandum esse: a[nathema] s[it].

Can. 7

Si quis dixerit caeremonias vestes et externa signa quibus in Missarum celebratione Ecclesia Catholica utitur irritabula impietatis esse magis quam officia pietatis: a[nathema] s[it].

Can. 8

Si quis dixerit Missas in quibus solus sacerdos sacramentaliter communicat illicitas esse ideo que abrogandas: a[nathema] s[it].

Can. 9

Si quis dixerit Ecclesiae Romanae ritum quo submissa voce pars canonis et verba consecrationis proferuntur damnandum esse; aut lingua tantum vulgari Missam celebrari debere; aut aquam non miscendam esse vino in calice offerendo eo quod sit contra Christi institutionem: a[nathema] s[it].

de reformatione

Can. 1 — The Canons relative to the life, and propriety of conduct of Clerics are renewed.

Nihil est quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assiduo instruat quam eorum vita et exemplum qui se divino ministerio dedicarunt. Cum enim a rebus saeculi in altiorem sublati locum conspiciantur in eos tanquam speculum reliqui oculos iniiciunt ex iis que sumunt quod imitentur. Quapropter sic decet omnino clericos in sortem domini vocatos vitam mores que suos omnes componere ut habitu gestu incessu sermone aliis que omnibus rebus nil nisi grave moderatum ac religione plenum prae se ferant. Levia etiam delicta quae in ipsis maxima essent effugiant ut eorum actiones cunctis afferant venerationem. Cum igitur quo maiore in Ecclesia Dei et utilitate et ornamento haec sunt ita etiam diligentius sint observanda: statuit sancta Synodus ut quae alias a summis pontificibus et a sacris conciliis de clericorum vita honestate cultu doctrina que retinenda ac simul de luxu commessationibus choreis aleis lusibus ac quibuscumque criminibus necnon saecularibus negotiis fugiendis copiose ac salubriter sancita fuerunt eadem in posterum eisdem poenis vel maioribus arbitrio ordinarii imponendis observentur. Nec appellatio exsecutionem hanc quae ad morum correctionem pertinet suspendat. Si qua vero ex his in desuetudinem abiisse compererint ea quamprimum in usum revocari et ab omnibus accurate custodiri studeant. Non obstantibus consuetudinibus quibuscumque ne subditorum neglectae emendationis ipsi condignas Deo vindice poenas persolvant.

Can. 2 — Who are to be promoted to Cathedral Churches.

Quicumque posthac ad ecclesias cathedrales erit assumendus is non solum natalibus aetate moribus vita ac aliis quae a sacris canonibus requiruntur plene sit praeditus verum etiam in sacro ordine antea saltem sex mensium spatio constitutus. Quarum rerum instructio si eius notitia nulla aut recens in curia fuerit a Sedis Apostolicae legatis seu nuntiis provinciarum aut eius ordinario eo que deficiente a vicinioribus ordinariis sumatur. Scientia vero praeter haec eiusmodi polleat ut muneris sibi iniungendi necessitati possit satisfacere; ideo que antea in universitate studiorum magister sive doctor aut licentiatus in sacra theologia vel iure canonico merito sit promotus aut publico alicuius academiae testimonio idoneus ad alios docendos ostendatur. Quodsi regularis fuerit a superioribus suae religionis similem fidem habeat. Praedicti autem omnes unde instructio seu testificatio erit sumenda haec fideliter et gratis referre teneantur; alioquin eorum conscientias graviter oneratas esse scient ac Deum et superiores suos habebunt ultores.

Can. 3 — Daily distributions, out of the third part of all fruits soever, are to be established; on whom the portion of absentees devolves; certa in cases excepted.

Episcopi etiam tamquam delegati apostolici ex fructibus et proventibus quibuscumque omnium dignitatum personatuum et officiorum in ecclesiis cathedralibus vel collegiatis exsistentium tertiam partem in distributiones eorum arbitrio assignandas dividere possint ut scilicet qui eas obtinent si personaliter competens sibi servitium iuxta formam ab eisdem episcopis praescribendam quolibet die statuto non impleverint illius diei distributionem amittant nec eius quoquo modo dominium acquirant sed fabricae Ecclesiae quatenus indigeat aut alteri pio loco arbitrio ordinarii applicetur. Crescente vero contumacia contra eos iuxta sacrorum canonum constitutiones procedant. Quodsi alicui ex praedictis dignitatibus in ecclesiis cathedralibus vel collegiatis de iure seu consuetudine iurisdictio administratio vel officium non competat sed extra civitatem in dioecesi cura animarum immineat cui is qui dignitatem obtinet incumbere voluerit: tunc pro tempore quo in curata Ecclesia residerit ac ministraverit tamquam praesens sit ac divinis intersit in ecclesiis cathedralibus ac collegiatis habeatur. Haec iis tantum ecclesiis constituta intelligantur in quibus nulla est consuetudo vel statutum ut dictae dignitates non servientes aliquid amittant quod ad tertiam partem dictorum fructuum et proventuum ascendat. Non obstantibus consuetudinibus etiam immemorabilibus exemptionibus et constitutionibus etiam iuramento et quavis auctoritate firmatis.

Can. 4 — Those not initiated into a sacred Order, shall not have a voice in the chapter of any Cathedral or Collegiate Church. The qualifications and duties of those who hold Benefices therein.

Quicumque in cathedrali vel collegiata saeculari vel regulari Ecclesia divinis mancipatus officiis in subdiaconatus ordine saltem constitutus non sit vocem in eiusmodi ecclesiis in capitulo non habeat etiam si hoc sibi ab aliis libere fuerit concessum. Ii vero qui dignitates personatus officia praebendas portiones ac quaelibet alia beneficia in dictis ecclesiis obtinent aut in posterum obtinebunt quibus onera varia sunt annexa videlicet ut alii Missas alii Evangelium alii epistolas dicant seu cantent quocumque ii privilegio exemptione praerogativa generis nobilitate sint insigniti: teneantur iusto impedimento cessante infra annum ordines suscipere requisitos; alioquin poenas incurrant iuxta constitutionem concilii Viennensis quae incipit: ut ii qui quam praesenti decreto innovat. Cogant que episcopi eos diebus statutis dictos ordines per se ipsos exercere ac cetera omnia officia quae debent in cultu divino praestare sub eisdem et aliis etiam gravioribus poenis arbitrio eorum imponendis; nec aliis in posterum fiat provisio nisi iis qui iam aetatem et ceteram habilitates integre habere dignoscantur; aliter irrita sit provisio.

Can. 5 — Dispensations expedited out of the (Roman) court shall be committed to the Bishop, and be by him examined.

Dispensationes quacumque auctoritate concedendae si extra Romanam curiam committendae erunt committantur ordinariis illorum qui eas impetraverint. Eae vero quae gratiose conceduntur suum non sortiantur effectum nisi prius ab eisdem tamquam delegatis apostolicis summarie tantum et extraiudicialiter cognoscantur expressas preces subreptionis vel obreptionis vitio non subiacere.

Can. 6 — Last intentions to be altered with caution.

In commutationibus ultimarum voluntatum quae nonnisi ex iusta et necessaria causa fieri debent episcopi tamquam delegati Sedis Apostolicae summarie et extraiudicialiter cognoscant nihil in precibus tacita veritate vel suggesta falsitate fuisse narratum priusquam commutationes praedictae exsecutioni demandentur.

Can. 7 — The chapter "Romana," in the sixth (of the Decretals), is renewed.

Legati et nuntii apostolici patriarchae ac primates et metropolitani in appellationibus ad eos interpositis in quibusvis causis tam in admittendis appellationibus quam in concedendis inhibitionibus post appellationem servare teneantur formam et tenorem sacrarum constitutionum et praesertim Innocentii IV quae incipit Romana. Quacumque consuetudine etiam immemorabili aut stilo vel privilegio in contrarium non obstantibus; aliter inhibitiones et processus et inde secuta quaecumque sint ipso iure nulla.

Can. 8 — Bishops shall execute the pious dispositions of all persons; shall visit all manner of pious places, if not under the immediate protection of Kings.

Episcopi etiam tamquam Sedis Apostolicae delegati in casibus a iure concessis omnium piarum dispositionum tam in ultima voluntate quam inter vivos sint exsecutores habeant ius visitandi hospitalia collegia quaecumque ac confraternitates laicorum etiam quas scholas sive quocumque alio nomine vocant non tamen quae sub regum immediata protectione sunt sine eorum licentia. Eleemosynas montes pietatis sive charitatis et pia loca omnia quomodocumque nuncupentur etiam si praedictorum locorum cura ad laicos pertineat atque eadem pia loca exemptionis privilegio sint munita ac omnia quae ad Dei cultum aut animarum salutem seu pauperes sustentandos instituta sunt: ipsi ex officio suo iuxta sacrorum canonum statuta cognoscant et exsequantur. Non obstantibus quacumque consuetudine etiam immemorabili privilegio aut statuto.

Can. 9 — Administrators of any pious places whatsoever shall give in their accounts to the Ordinary, unless it be otherwise provided by the foundation.

Administratores tam ecclesiastici quam laici fabricae cuiusvis Ecclesiae etiam cathedralis hospitalis confraternitatis eleemosynae montis pietatis et quorumcumque piorum locorum singulis annis teneantur reddere rationem administrationis ordinario consuetudinibus et privilegiis quibuscumque in contrarium sublatis nisi secus forte in institutione et ordinatione talis Ecclesiae seu fabricae expresse cautum esset. Quodsi ex consuetudine aut privilegio aut ex constitutione aliqua loci aliis ad id deputatis ratio reddenda esset tunc cum iis adhibeatur etiam ordinarius et aliter factae liberationes dictis administratoribus minime suffragentur.

Can. 10 — Notaries shall be subject to the examination and judgment of the Bishops.

Cum ex notariorum imperitia plurima damna et multarum occasio litium oriatur: possit episcopus quoscumque notarios etiam si apostolica imperiali aut regia auctoritate creati fuerint etiam tamquam delegatus Sedis Apostolicae examinatione adhibita eorum sufficientiam scrutari illis que non idoneis repertis aut quandocumque in officio delinquentibus officii eius in negotiis litibus et causis ecclesiasticis ac spiritualibus exercendi usum perpetuo aut ad tempus prohibere neque eorum appellatio interdictionem ordinarii suspendat.

Can. 11 — Usurpers of the property of any Church, or pious places, are punished.

Si quem clericorum vel laicorum quacumque is dignitate etiam imperiali aut regali praefulgeat in tantum malorum omnium radix cupiditas occupaverit ut alicuius Ecclesiae seu cuiusvis saecularis vel regularis beneficii montium pietatis aliorum que piorum locorum iurisdictiones bona census ac iura etiam feudalia et emphiteotica fructus emolumenta seu quascumque obventiones quae in ministrorum et pauperum necessitates converti debent per se vel alios vi vel timore incusso seu etiam per suppositas personas clericorum aut laicorum seu quacumque arte aut quocumque quaesito colore in proprios usus convertere illos que usurpare praesumpserit seu impedire ne ab iis ad quos iure pertinent percipiantur: is anathemati tamdiu subiaceat quamdiu iurisdictiones bona res iura fructus et reditus quos occupaverit vel qui ad eum quomodocumque etiam ex donatione suppositae personae pervenerint Ecclesiae eius que administratori sive beneficiato integre restituerit ac deinde a Romano Pontifice absolutionem obtinuerit. Quodsi eiusdem Ecclesiae patronus fuerit etiam iure patronatus ultra praedictas poenas eo ipso privatus exsistat. Clericus vero qui nefandae fraudis et usurpationis huiusmodi fabricator seu consentiens fuerit eisdem poenis subiaceat necnon quibuscumque beneficiis privatus sit et ad quaecumque alia beneficia inhabilis efficiatur et a suorum ordinum exsecutione etiam post integram satisfactionem et absolutionem sui ordinarii arbitrio suspendatur.

Sessione 23

de sacramento ordinis

Can. 1

Si quis dixerit non esse in novo testamento sacerdotium visibile et externum vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem domini et peccata remittendi et retinendi sed officium tantum et nudum ministerium praedicandi Evangelium vel eos qui non praedicant prorsus non esse sacerdotes: a[nathema] s[it].

Can. 2

Si quis dixerit praeter sacerdotium non esse in Ecclesia Catholica alios ordines et maiores et minores per quos velut per gradus quosdam in sacerdotium tendatur: a[nathema] s[it].

Can. 3

Si quis dixerit ordinem sive sacram ordinationem non esse vere et proprie sacramentum a Christo Domino institutum vel esse figmentum quoddam humanum excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis aut esse tantum ritum quendam eligendi ministros verbi Dei et sacramentorum: a[nathema] s[it].

Can. 4

Si quis dixerit per sacram ordinationem non dari Spiritum Sanctum ac proinde frustra episcopos dicere: accipe Spiritum Sanctum; aut per eam non imprimi characterem; vel eum qui sacerdos semel fuit laicum rursus fieri posse: a[nathema] s[it].

Can. 5

Si quis dixerit sacram unctionem qua Ecclesia in sancta ordinatione utitur non tantum non requiri sed contemnendam et perniciosam esse similiter et alias ordinis caeremonias: a[nathema] s[it].

Can. 6

Si quis dixerit in Ecclesia Catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam quae constat ex episcopis presbyteris et ministris: a[nathema] s[it].

Can. 7

Si quis dixerit episcopos non esse presbyteris superiores vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi vel eam quam habent illis esse cum presbyteris communem; vel ordines ab ipsis collatos sine populi vel potestatis saecularis consensu aut vocatione irritos esse; aut eos qui nec ab ecclesiastica et canonica potestate rite ordinati nec missi sunt sed aliunde veniunt legitimos esse verbi et sacramentorum ministros: a[nathema] s[it].

Can. 8

Si quis dixerit episcopos qui auctoritate Romani Pontificis assumuntur non esse legitimos et veros episcopos sed figmentum humanum: a[nathema] s[it].

de reformatione

Can. 1 — The negligence of Pastors of Churches in residing is variously punished: provision is made for the cure of souls.

Cum praecepto divino mandatum sit omnibus quibus animarum cura commissa est oves suas agnoscere pro his sacrificium offerre verbi que divini praedicatione sacramentorum administratione ac bonorum omnium operum exemplo pascere pauperum aliarum que miserabilium personarum curam paternam gerere et in cetera munia pastoralia incumbere quae omnia nequaquam ab his praestari et impleri possunt qui gregi suo non invigilant neque assistunt sed mercenariorum more deserunt: sacrosancta Synodus eos admonet et hortatur ut divinorum praeceptorum memores facti que forma gregis in iudicio et veritate pascant et regant. Ne vero ea quae de residentia sancte et utiliter iam antea sub felicis recordationis Paulo tertio sancita fuerunt in sensus a sacrosanctae Synodi mente alienos trahantur ac si vigore illius decreti quinque mensibus continuis abesse liceat: illis inhaerendo declarat sacrosancta Synodus omnes patriarchalibus primatialibus metropolitanis ac cathedralibus ecclesiis quibuscumque quocumque nomine et titulo praefectos etiam si sanctae Romanae Ecclesiae cardinales sint obligari ad personalem in sua Ecclesia vel dioecesi residentiam ubi iniuncto sibi officio defungi teneantur neque abesse posse nisi ex causis et modis infrascriptis. Nam cum christiana charitas urgens necessitas debita obedientia ac evidens Ecclesiae vel rei publicae utilitas aliquos nonnumquam abesse postulent et exigant: decernit eadem sacrosancta Synodus has legitimae absentiae causas a beatissimo Romano Pontifice aut a metropolitano vel eo absente suffraganeo episcopo antiquiori residente qui idem metropolitani absentiam probare debebit in scriptis esse approbandas nisi cum absentia inciderit propter aliquod munus et rei publicae officium episcopatibus adiunctum cuius quoniam causae sunt notoriae et interdum repentinae ne eas quidem significari metropolitano necesse erit. Ad eundem tamen cum concilio provinciali spectabit iudicare de licentiis a se vel a suffraganeo datis et videre ne quis eo iure abutatur et ut poenis canonicis errantes puniantur. Interea meminerint discessuri ita ovibus suis providendum ut quantum fieri poterit ex ipsorum absentia nullum damnum accipiant. Quoniam autem qui aliquantisper tantum absunt ex veterum canonum sententia non videntur abesse quia statim reversuri sunt: sacrosancta Synodus vult illud absentiae spatium singulis annis sive continuum sive interruptum extra praedictas causas nullo pacto debere duos aut ad summum tris menses excedere et haberi rationem ut id aequa ex causa fiat et absque ullo gregis detrimento. Quod an ita sit abscedentium conscientiae relinquit quam sperat religiosam et timoratam fore cum Deo corda pateant cuius opus non fraudulentur agere suo periculo tenentur. Eosdem interim admonet et in Domino hortatur ne per illius temporis spatium dominici adventus quadragesimae nativitatis resurrectionis domini pentecostes item et corporis Christi diebus quibus refici maxime et in Domino gaudere pastoris praesentia oves debeant ipsi ab Ecclesia sua cathedrali ullo pacto absint nisi episcopalia munia in sua dioecesi eos alio vocent. Si quis autem (quod utinam numquam eveniat) contra huius decreti dispositionem abfuerit statuit sacrosancta Synodus praeter alias poenas adversus non residentes sub Paulo III impositas et innovatas ac mortalis peccati reatum quem incurrit eum pro rata temporis absentiae fructus suos non facere nec tuta conscientia alia etiam declaratione non secuta illos sibi detinere posse sed teneri aut ipso cessante per superiorem ecclesiasticum illos fabricae ecclesiarum aut pauperibus loci erogare prohibita quacumque conventione vel compositione quae pro fructibus male perceptis appellatur ex qua etiam praedicti fructus in totum aut pro parte ei remitterentur. Non obstantibus quibuscumque privilegiis cuicumque collegio aut fabricae concessis. Eadem omnino etiam quoad culpam amissionem fructuum et poenas de curatis inferioribus et aliis quibuscumque qui beneficium aliquod ecclesiasticum curam animarum habens obtinent sacrosancta Synodus declarat et decernit ita tamen ut quandocumque eos causa prius per episcopum cognita et probata abesse contigerit vicarium idoneum ab ipso Ordinario approbandum cum debita mercedis assignatione relinquant. Discedendi autem licentiam in scriptis gratis que concedendam ultra bimestre tempus nisi ex gravi causa non obtineant. Quodsi per edictum citati etiam non personaliter contumaces fuerint liberum esse vult ordinariis per censuras ecclesiasticas ac sequestrationem et subtractionem fructuum alia que iuris remedia etiam usque ad privationem compellere nec exsecutionem hanc quolibet privilegio licentia familiaritate exemptione etiam ratione cuiuscumque beneficii pactione statuto etiam iuramento vel quacumque auctoritate confirmato consuetudine etiam immemorabili quae potius corruptela censenda est sive appellatione aut inhibitione etiam in Romana curia vel vigore Eugenianae constitutionis suspendi posse. Postremo tam decretum illud sub Paulo III quam hoc ipsum in conciliis provincialibus et episcopalibus publicari sancta Synodus praecipit. Cupit enim quae adeo ex pastorum munere animarum que salute sunt frequenter omnium auribus mentibus que infigi ut in posterum Deo iuvante nulla temporum iniuria aut hominum oblivione aut desuetudine aboleantur.

Can. 2 — Those set over Churches shall receive the rite of consecration within three months; where the consecration is to take place.

Ecclesiis cathedralibus seu superioribus quocumque nomine ac titulo praefecti etiam si sanctae Romanae Ecclesiae cardinales sint si munus consecrationis intra tres menses non susceperint ad fructuum perceptorum restitutionem teneantur; si intra totidem menses postea id facere neglexerint ecclesiis ipso iure sint privati. Consecratio vero si extra curiam Romanam fiat in Ecclesia ad quam promoti fuerint aut in provincia si commode fieri poterit celebretur.

Can. 3 — Bishops, except in case of illness, shall confer Order in person.

Episcopi per semetipsos ordines conferant. Quodsi aegritudine fuerint impediti subditos suos non aliter quam iam probatos et examinatos ad alium episcopum ordinandos dimittant.

Can. 4 — Who are to be initiated by the first tonsure.

Prima tonsura non initientur qui sacramentum confirmationis non susceperint et fidei rudimenta edocti non fuerint qui que legere et scribere nesciant et de quibus probabilis coniectura non sit eos non saecularis iudicii fugiendi fraude sed ut Deo fidelem cultum praestent hoc vitae genus elegisse.

Can. 5 — Wherewith those who are to be ordained are to be furnished.

Ad minores ordines promovendi bonum a parocho et a magistro scholae in qua educantur testimonium habeant. Ii vero qui ad singulos maiores erunt assumendi per mensem ante ordinationem episcopum adeant qui parocho aut alteri cui magis expedire videbitur committat ut nominibus ac desiderio eorum qui volent promoveri publice in Ecclesia propositis de ipsorum ordinandorum natalibus aetate moribus et vita a fide dignis diligenter inquirat et litteras testimoniales ipsam inquisitionem factam continentes ad ipsum episcopum quamprimum transmittat.

Can. 6 — The age of fourteen years is required for an ecclesiastical benfice; who is to enjoy the privilege of the (ecclesiastical) court.

Nullus prima tonsura initiatus aut etiam in minoribus ordinibus constitutus ante quartum decimum annum beneficium possit obtinere. Is etiam fori privilegio non gaudeat nisi beneficium ecclesiasticum habeat aut clericalem habitum et tonsuram deferens alicui Ecclesiae ex mandato episcopi inserviat vel in seminario clericorum aut in aliqua schola vel universitate de licentia episcopi quasi in via ad maiores ordines suscipiendos versetur. In clericis vero coniugatis servetur constitutio Bonifatii VIII quae incipit: clerici qui cum unicis modo hi clerici alicuius Ecclesiae servitio vel ministerio ab episcopo deputati eidem Ecclesiae serviant vel ministrent et clericali habitu et tonsura utantur; nemini quoad hoc privilegio vel consuetudine etiam immemorabili suffragante.

Can. 7 — Those to be ordained are to be examined by persons versed in divine and human laws.

Sancta Synodus antiquorum canonum vestigiis inhaerendo decernit ut quando episcopus ordinationem facere disposuerit omnes qui ad sacrum ministerium accedere voluerint feria quarta ante ipsam ordinationem vel quando episcopo videbitur ad civitatem evocentur. Episcopus autem sacerdotibus et aliis prudentibus viris peritis divinae legis ac in ecclesiasticis sanctionibus exercitatis sibi adscitis ordinandorum genus personam aetatem institutionem mores doctrinam et fidem diligenter investiget et examinet.

Can. 8 — How, and by whom, each ought to be ordained.

Ordinationes sacrorum ordinum statutis a iure temporibus ac in cathedrali Ecclesia vocatis praesentibus que ad id Ecclesiae canonicis publice celebrentur. Si autem in alio dioecesis loco praesente clero loci dignior quantum fieri poterit Ecclesia semper adeatur. Unusquisque autem a proprio episcopo ordinetur. Quodsi quis ab alio promoveri petat nullatenus id ei etiam cuiusvis generalis aut specialis rescripti vel privilegii praetextu etiam statutis temporibus permittatur nisi eius probitas ac mores ordinarii sui testimonio commendentur. Si secus fiat ordinans a collatione ordinum per annum et ordinatus a susceptorum ordinum exsecutione quamdiu proprio ordinario videbitur expedire sit suspensus.

Can. 9 — A bishop ordaining one of his own household, shall at once and really confer upon him a benefice.

Episcopus familiarem suum non subditum ordinare non possit nisi per triennium se cum fuerit commoratus et beneficium quacumque fraude cessante statim re ipsa illi conferat; consuetudine quacumque etiam immemorabili in contrarium non obstante.

Can. 10 — Prelates inferior to bishops shall not give the tonsure, or minor orders, save to Regulars their own subjects; neither shall they, nor any Chapters whatsoever, grant dimissory letters; a more grievous penalty is enacted against those who offend against this decree.

Abbatibus ac aliis quibuscumque quantumvis exemptis non liceat in posterum intra fines alicuius dioecesis consistentibus etiam si nullius dioecesis vel exempti esse dicantur: cuiquam qui regularis subditus sibi non sit tonsuram vel minores ordines conferre nec ipsi abbates et alii exempti aut collegia vel capitula quaecumque etiam ecclesiarum cathedralium litteras dimissorias aliquibus clericis saecularibus ut ab aliis ordinentur concedant sed horum omnium ordinatio servatis omnibus quae in huius sanctae Synodi decretis continentur ad episcopos intra quorum dioecesis fines exsistant pertineat; non obstantibus quibusvis privilegiis praescriptionibus aut consuetudinibus etiam immemorabilibus. Poenam quoque impositam his qui contra huius sanctae Synodi sub Paulo III decretum a capitulo episcopali sede vacante litteras dimissorias impetrant ad illos qui easdem litteras non a capitulo sed ab aliis quibusvis in iurisdictione episcopi loco capituli sede vacante succedentibus obtinerent mandat extendi. Concedentes autem dimissorias contra formam decreti ab officio et beneficio per annum sint ipso iure suspensi.

Can. 11 — The interstices, and certain other regulations, to be observed in receiving minor orders.

Minores ordines iis qui saltem latinam linguam intelligant per temporum interstitia nisi aliud episcopo expedire magis videretur conferantur ut eo accuratius quantum sit huius disciplinae pondus possint edoceri; ac in unoquoque munere iuxta praescriptum episcopi se exerceant id que in ea cui adscripti erunt Ecclesia nisi forte ex causa studiorum absint atque ita de gradu in gradum ascendant ut in eis cum aetate vitae meritum et doctrina maior accrescat. Quod et bonorum morum exemplum et assiduum in Ecclesia ministerium atque maior erga presbyteros et superiores ordines reverentia et crebrior quam antea corporis Christi communio maxime comprobabunt. Cum que hinc ad altiores gradus et sacratissima mysteria sit ingressus nemo iis initietur quem non scientiae spes maioribus ordinibus dignum ostendat. Hi vero non nisi post annum a susceptione postremi gradus minorum ordinum ad sacros ordines promoveantur nisi necessitas aut Ecclesiae utilitas iudicio episcopi aliud exposcat.

Can. 12 — Age required for the major orders; the deserving only to be admitted.

Nullus in posterum ad subdiaconatus ordinem ante vigesimum secundum ad diaconatus ante vigesimum tertium ad presbyteratus ante vigesimum quintum aetatis suae annum promoveatur. Sciant tamen episcopi non singulos in ea aetate constitutos debere ad hos ordines assumi sed dignos dumtaxat et quorum probata vita senectus sit. Regulares quoque nec in minori aetate nec sine diligenti episcopi examine ordinentur; privilegiis quibuscumque quoad hoc penitus exclusis.

Can. 13 — On the conditions required in the Ordination of a Subdeacon and Deacon: on no one shall two sacred Orders be conferred on the same day.

Subdiaconi et diaconi ordinentur habentes bonum testimonium et in minoribus ordinibus iam probati ac litteris et iis quae ad ordinem exercendum pertinent instructi qui sperent Deo auctore se continere posse ecclesiis quibus adscribentur inserviant sciant que maxime decere si saltem diebus dominicis et solemnibus cum altari ministraverint sacram communionem perceperint. Promoti ad sacrum subdiaconatus ordinem si per annum saltem in eo non sint versati ad altiorem gradum nisi aliud episcopo videatur ascendere non permittantur. Duo sacri ordines non eodem die etiam regularibus conferantur; privilegiis ac indultis quibusvis concessis non obstantibus quibuscumque.

Can. 14 — Who are to be raised to the Priesthood: their office.

Qui pie et fideliter in ministeriis anteactis se gesserint ad presbyteratus ordinem assumantur; bonum habeant testimonium et hi sint qui non modo in diaconatu ad minus annum integrum nisi ob Ecclesiae utilitatem ac necessitatem aliud episcopo videretur ministraverint sed etiam ad populum docendum ea quae scire omnibus necessarium est ad salutem ac administranda sacramenta diligenti examine praecedente idonei comprobentur atque ita pietate ac castis moribus conspicui ut praeclarum bonorum operum exemplum et vitae monita ab eis possint exspectari. Curet episcopus ut ii saltem diebus dominicis et festis solemnibus si autem curam habuerint animarum tam frequenter ut suo muneri satisfaciant Missas celebrent. Cum promotis per saltum si non ministraverint episcopus ex legitima causa possit dispensare.

Can. 15 — No one shall hear confessions, unless he be approved of by the Ordinary.

Quamvis presbyteri in sua ordinatione a peccatis absolvendi potestatem accipiant decernit tamen sancta Synodus nullum etiam regularem posse confessiones saecularium etiam sacerdotum audire nec ad id idoneum reputari nisi aut parochiale beneficium aut ab episcopis per examen si illis videbitur esse necessarium aut alias idoneus iudicetur et approbationem quae gratis detur obtineat; privilegiis et consuetudine quacumque etiam immemorabili non obstantibus.

Can. 16 — Those who are ordained shall be assigned to a particular church.

Cum nullus debeat ordinari qui iudicio sui episcopi non sit utilis aut necessarius suis ecclesiis sancta Synodus vestigiis sexti canonis concilii Chalcedonensis inhaerendo statuit ut nullus in posterum ordinetur qui illi Ecclesiae aut pio loco pro cuius necessitate aut utilitate assumitur non adscribatur ubi suis fungatur muneribus nec incertis vagetur sedibus. Quodsi locum inconsulto episcopo deseruerit ei sacrorum exercitium interdicatur. Nullus praeterea clericus peregrinus sine commendatitiis sui ordinarii litteris ab ullo episcopo ad divina celebranda et sacramenta administranda admittatur.

Can. 17 — In what manner the exercise of the minor orders is to be restored.

Ut sanctorum ordinum a diaconatu ad ostiariatum functiones ab apostolorum temporibus in Ecclesia laudabiliter receptae et pluribus in locis aliquamdiu intermissae in usum iuxta sacros canones revocentur nec ab haereticis tamquam otiosae traducantur: illius prisci moris restituendi desiderio flagrans sancta Synodus decernit ut in posterum huiuscemodi ministeria non nisi per constitutos in dictis ordinibus exerceantur omnes que et singulos praelatos ecclesiarum in Domino hortatur et illis praecipit ut quantum fieri commode poterit in ecclesiis cathedralibus collegiatis et parochialibus suae dioecesis si populus frequens et Ecclesiae proventus id ferre queant huiusmodi functiones curent restituendas et ex aliqua parte redituum aliquorum simplicium beneficiorum vel fabricae Ecclesiae si proventus suppetant aut utriusque illorum eas functiones exercentibus stipendia assignent quibus si negligentes fuerint ordinarii iudicio aut ex parte mulctari aut in totum privari possint. Quodsi ministeriis quatuor minorum ordinum exercendis clerici coelibes praesto non erunt suffici possint etiam coniugati vitae probatae dummodo non bigami ad ea munia obeunda idonei et qui tonsuram et habitum clericalem in Ecclesia gestent.

Can. 18 — Method of establishing Seminaries for Clerics, and of educating the same therein.

Cum adolescentium aetas nisi recte instituatur prona sit ad mundi voluptates sequendas et nisi a teneris annis ad pietatem et religionem informetur antequam vitiorum habitus totos homines possideat numquam perfecte ac sine maximo ac singulari propemodum Dei omnipotentis auxilio in disciplina ecclesiastica perseveret: sancta Synodus statuit ut singulae cathedrales metropolitanae atque his maiores Ecclesiae pro modo facultatum et dioecesis amplitudine certum puerorum ipsius civitatis et dioecesis vel eius provinciae si ibi non reperiantur numerum in collegio ad hoc prope ipsas ecclesias vel alio in loco convenienti ab episcopo eligendo alere ac religiose educare et ecclesiasticis disciplinis instituere teneantur. In hoc vero collegio recipiantur qui ad minimum duodecim annos et ex legitimo matrimonio nati sint ac legere et scribere competenter noverint et quorum indoles et voluntas spem afferat eos ecclesiasticis ministeriis perpetuo inservituros. Pauperum autem filios praecipue eligi vult nec tamen ditiorum excludit modo suo sumptu alantur et studium prae se ferant Deo et Ecclesiae inserviendi. Hos pueros episcopus in tot classes quot ei videbitur divisos iuxta eorum numerum aetatem ac in disciplina ecclesiastica progressum partim cum ei opportunum videbitur ecclesiarum ministerio addicet partim in collegio erudientos retinebit alios que in locum eductorum sufficiet ita ut hoc collegium Dei ministrorum perpetuum seminarium sit. Ut vero in eadem disciplina ecclesiastica commodius instituantur tonsura statim atque habitu clericali semper utentur grammatices cantus computi ecclesiastici aliarum que bonarum artium disciplinam discent; sacram scripturam libros ecclesiasticos homilias sanctorum atque sacramentorum tradendorum maxime quae ad confessiones audiendas videbuntur opportuna et rituum ac caeremoniarum formas ediscent. Curet episcopus ut singulis diebus Missae sacrificio intersint ac saltem singulis mensibus confiteantur peccata et iuxta confessoris iudicium sumant corpus Domini nostri Iesu Christi; cathedrali et aliis loci ecclesiis diebus festis inserviant. Quae omnia atque alia ad hanc rem opportuna et necessaria episcopi singuli cum consilio duorum canonicorum seniorum et graviorum quos ipsi elegerint prout spiritus sanctus suggesserit constituent ea que ut semper observentur saepius visitando operam dabunt. Dyscolos et incorrigibiles ac malorum morum seminatores acriter punient eos etiam si opus fuerit expellendo omnia que impedimenta auferentes quaecumque ad conservandum et augendum tam pium et sanctum institutum pertinere videbuntur diligenter curabunt. Et quia ad collegii fabricam instituendam et ad mercedem praeceptoribus et ministris solvendam et ad alendam iuventutem et ad alios sumptus certi reditus erunt necessarii ultra ea quae ad instituendos vel alendos pueros sunt in aliquibus ecclesiis et locis destinata quae eo ipso huic seminario sub eadem episcopi cura applicata censeantur: iidem episcopi cum consilio duorum de capitulo quorum alter ab episcopo alter ab ipso capitulo eligatur item que duorum de clero civitatis quorum quidem alterius electio similiter ad episcopum alterius vero ad clerum pertineat: ex fructibus integris mensae episcopalis et capituli et quarumcumque dignitatum personatuum officiorum praebendarum portionum abbatiarum et prioratuum cuiuscumque ordinis etiam regularis aut qualitatis vel conditionis fuerint et hospitalium quae dantur in titulum vel administrationem iuxta constitutionem concilii Viennensis quae incipit quia contingit et beneficiorum quorumcumque etiam regularium etiam si iurispatronatus cuiuscumque fuerint etiam si exempta etiam si nullius dioecesis vel aliis ecclesiis monasteriis et hospitalibus et aliis quibusvis locis piis etiam exemptis annexa et ex fabricis ecclesiarum et aliorum locorum etiam ex quibuscumque aliis ecclesiasticis reditibus seu proventibus etiam aliorum collegiorum (in quibus tamen seminaria discentium) vel docentium ad commune Ecclesiae bonum promovendum actu non habentur; haec enim exempta esse voluit praeterquam ratione redituum qui superflui essent ultra convenientem ipsorum seminariorum sustentationem) seu corporum vel confraternitatum quae in nonnullis locis scholae appellantur et omnium monasteriorum non tamen mendicantium etiam ex decimis quacumque ratione ad laicos ex quibus subsidia ecclesiastica solvi solent et milites cuiuscumque militiae aut ordinis pertinentibus (fratribus sancti Ioannis Hierosolymitani dumtaxat exceptis): partem aliquam vel portionem detrahent et eam portionem sic detractam nec non beneficia aliquot simplicia cuiuscumque qualitatis et dignitatis fuerint vel etiam praestimonia vel praestimoniales portiones nuncupatas etiam ante vacationem sine cultus divini et illa obtinentium praeiudicio huic collegio applicabunt et incorporabunt. Quod locum habeat etiamsi beneficia sint reservata vel affecta nec per resignationem ipsorum beneficiorum uniones et applicationes suspendi vel ullo modo impediri possint sed omnino quacumque vacatione etiamsi in curia effectum suum sortiantur et quacumque constitutione non obstante. Ad hanc autem portionem solvendam beneficiorum dignitatum personatuum et omnium et singulorum supra commemoratorum possessores non modo pro se sed pro pensionibus quas aliis forsan ex dictis fructibus solverent retinendo tamen pro rata quidquid pro dictis pensionibus illis erit solvendum ab episcopo loci per censuras ecclesiasticas et alia iuris remedia compellantur etiam vocato ad hoc si videbitur auxilio brachii saecularis; quibusvis quoad omnia et singula supradicta privilegiis exemptionibus etiam si specialem derogationem requirerent consuetudine etiam immemorabili et quavis appellatione et allegatione quae exsecutionem impediat non obstantibus. Succedente vero casu quo per uniones effectum suum sortientes vel aliter seminarium ipsum in totum vel in partem dotatum reperiatur tunc portio ex singulis beneficiis ut supra detracta et incorporata ab episcopo prout res ipsa exegerit in totum vel pro parte remittatur. Quodsi cathedralium et aliarum maiorum ecclesiarum praelati in hac seminarii erectione eius que conservatione negligentes fuerint ac suam portionem solvere detrectaverint: episcopum archiepiscopus archiepiscopum et superiores synodus provincialis acriter corripere eos que ad omnia supradicta cogere debeat et ut quamprimum hoc sanctum et pium opus ubicumque fieri poterit promoveatur studiose curabit. Rationes autem redituum huius seminarii episcopus annis singulis accipiat praesentibus duobus a capitulo et totidem a clero civitatis deputatis. deinde ut cum minori impensa huiusmodi scholis instituendis provideatur statuit sancta Synodus ut episcopi archiepiscopi primates et alii locorum ordinarii scholasterias obtinentes et alios quibus est lectionis vel doctrinae munus annexum ad docendum in ipsis scholis instituendos per se ipsos si idonei fuerint alioquin per idoneos substitutos ab eisdem scholasticis eligendos et ab ordinariis approbandos etiam per subtractionem fructuum cogant et compellant. Quodsi iudicio episcopi digni non fuerint alium qui dignus sit nominent omni appellatione remota. Quodsi neglexerint episcopus ipse deputet. Docebunt autem praedicti quae videbuntur episcopo expedire. De cetero vero officia vel dignitates illae quae scholasteriae dicuntur non nisi doctoribus vel magistris aut licentiatis in sacra pagina aut in iure canonico et alias personis idoneis et qui per se ipsos id munus explere possint conferantur et aliter facta provisio nulla sit et invalida. Non obstantibus quibusvis privilegiis et consuetudinibus etiam immemorabilibus. Si vero in aliqua provincia Ecclesiae tanta paupertate laborent ut collegium in aliquibus erigi non possit: synodus provincialis vel metropolitanus cum duobus antiquioribus suffraganeis in Ecclesia metropolitana vel alia provinciae Ecclesia commodiori unum aut plura collegia prout opportunum iudicabit ex fructibus duarum aut plurium ecclesiarum in quibus singulis collegium commode institui non potest erigenda curabit ubi pueri illarum ecclesiarum educentur. In ecclesiis autem amplas dioeceses habentibus possit episcopus unum vel plura in dioecesi prout sibi opportunum videbitur habere seminaria quae tamen ab illo uno quod in civitate erectum et constitutum fuerit in omnibus dependeant. Postremo si vel pro unionibus seu pro portionum taxatione vel assignatione et incorporatione aut qualibet alia ratione difficultatem aliquam oriri contigerit ob quam huius seminarii institutio vel conservatio impediretur aut perturbaretur: episcopus cum supra deputatis vel synodus provincialis pro regionis more pro ecclesiarum et beneficiorum qualitate etiam suprascripta si opus fuerit moderando et augendo: omnia et singula quae ad felicem huius seminarii profectum necessaria et opportuna videbuntur decernere ac providere valeat.

Sessione 24

de sacramento matrimonii

Can. 1

Si quis dixerit matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis evangelicae sacramentis a Christo Domino institutum sed ab hominibus in Ecclesia inventum neque gratiam conferre: a[nathema] s[it].

Can. 2

Si quis dixerit licere christianis plures simul habere uxores et hoc nulla lege divina esse prohibitum: a[nathema] s[it].

Can. 3

Si quis dixerit eos tantum consanguinitatis et affinitatis gradus qui Levitico exprimuntur posse impedire matrimonium contrahendum et dirimere contractum; nec posse Ecclesiam in nonnullis illorum dispensare aut constituere ut plures impediant et dirimant: a[nathema] s[it].

Can. 4

Si quis dixerit Ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia vel in iis constituendis errasse: a[nathema] s[it].

Can. 5

Si quis dixerit propter haeresim aut molestam cohabitationem aut affectatam absentiam a coniuge dissolvi posse matrimonii vinculum: a[nathema] s[it].

Can. 6

Si quis dixerit matrimonium ratum non consummatum per solemnem religionis professionem alterius coniugum non dirimi: a[nathema] s[it].

Can. 7

Si quis dixerit Ecclesiam errare cum docuit et docet iuxta evangelicam et apostolicam doctrinam propter adulterium alterius coniugum matrimonii vinculum non posse dissolvi et utrumque vel etiam innocentem qui causam adulterio non dedit non posse altero coniuge vivente aliud matrimonium contrahere moechari que eum qui dimissa adultera aliam duxerit et eam quae dimisso adultero alii nupserit a[nathema] s[it].

Can. 8

Si quis dixerit Ecclesiam errare cum ob multas causas separationem inter coniuges quoad thorum seu quoad cohabitationem ad certum incertum ve tempus fieri posse decernit: a[nathema] s[it].

Can. 9

Si quis dixerit clericos in sacris ordinibus constitutos vel regulares castitatem solemniter professos posse matrimonium contrahere contractum que validum esse non obstante lege ecclesiastica vel voto et oppositum nil aliud esse quam damnare matrimonium; posse que omnes contrahere matrimonium qui non sentiunt se castitatis (etiam si eam voverint) habere donum: a[nathema] s[it]. Cum Deus id recte petentibus non deneget nec patiatur nos supra id quod possumus tentari.

Can. 10

Si quis dixerit statum coniugalem anteponendum esse statui virginitatis vel coelibatus et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut coelibatu quam iungi matrimonio: a[nathema] s[it].

Nota MATRIMONIO: Stampato «sess. XXVI» (il concilio ebbe 25 sessioni); il canone sulla verginità è nella sessione XXIV, can. 10.

Can. 11

Si quis dixerit prohibitionem solemnitatis nuptiarum certis anni temporibus superstitionem esse tyrannicam ab ethnicorum superstitione profectam; aut benedictiones et alias caeremonias quibus Ecclesia in illis utitur damnaverit: a[nathema] s[it].

Can. 12

Si quis dixerit causas matrimoniales non spectare ad iudices ecclesiasticos: a[nathema] s[it].

de reformatione matrimonii

Can. 1 — The form prescribed in the Council of Lateran for solemnly contracting marriage is renewed.--Bishops may dispense with the bans.--Whosoever contracts marriage, otherwise than in the presence of the Parish Priest and of two or three witnesses, contracts it invalidly.

Tametsi dubitandum non est clandestina matrimonia libero contrahentium consensu facta rata et vera esse matrimonia quamdiu Ecclesia ea irrita non fecit et proinde iure damnandi sint illi ut eos sancta Synodus anathemate damnat qui ea vera ac rata esse negant qui que falso affirmant matrimonia a filiis familias sine consensu parentum contracta irrita esse et parentes ea rata vel irrita facere posse: nihilominus sancta Dei Ecclesia ex iustissimis causis illa semper detestata est atque prohibuit. Verum cum sancta Synodus animadvertat prohibitiones illas propter hominum inobedientiam iam non prodesse et gravia peccata perpendat quae ex eisdem clandestinis coniugiis ortum habent praesertim vero eorum qui in statu damnationis permanent dum priore uxore cum qua clam contraxerant relicta cum alia palam contrahunt et cum ea in perpetuo adulterio vivunt; cui malo cum ab Ecclesia quae de occultis non iudicat succurri non possit nisi efficacius aliquod remedium adhibeatur: idcirco sacri Lateranensis concilii sub Innocentio III celebrati vestigiis inhaerendo praecipit ut in posterum antequam matrimonium contrahatur ter a proprio contrahentium parocho tribus continuis diebus festivis in Ecclesia inter Missarum solemnia publice denuntietur inter quos matrimonium sit contrahendum; quibus denuntiationibus factis si nullum legitimum opponatur impedimentum ad celebrationem matrimonii in facie Ecclesiae procedatur ubi parochus viro et muliere interrogatis et eorum mutuo consensu intellecto vel dicat: ego vos in matrimonium coniungo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti vel aliis utatur verbis iuxta receptum uniuscuiusque provinciae ritum. Quodsi aliquando probabilis fuerit suspicio matrimonium malitiose impediri posse si tot praecesserint denuntiationes: tunc vel una tantum denuntiatio fiat vel saltem parocho et duobus vel tribus testibus praesentibus matrimonium celebretur; deinde ante illius consummationem denuntiationes in Ecclesia fiant ut si aliqua subsunt impedimenta facilius detegantur nisi ordinarius ipse expedire iudicaverit ut praedictae denuntiationes remittantur quod illius prudentiae et iudicio sancta Synodus relinquit. Qui aliter quam praesente parocho vel alio sacerdote de ipsius parochi seu Ordinarii licentia et duobus vel tribus testibus matrimonium contrahere attentabunt: eos sancta Synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit et huiusmodi contractus irritos et nullos esse decernit prout eos praesenti decreto irritos facit et annullat. Insuper parochum vel alium sacerdotem qui cum minori testium numero et testes qui sine parocho vel sacerdote huiusmodi contractui interfuerint necnon ipsos contrahentes graviter arbitrio ordinarii puniri praecipit. Praeterea eadem sancta Synodus hortatur ut coniuges ante benedictionem sacerdotalem in templo suscipiendam in eadem domo non cohabitent. Statuit que benedictionem a proprio parocho fieri neque a quoquam nisi ab ipso parocho vel ab Ordinario licentiam ad praedictam benedictionem faciendam alii sacerdoti concedi posse quacumque consuetudine etiam immemorabili quae potius corruptela dicenda est vel privilegio non obstante. Quodsi quis parochus vel alius sacerdos sive regularis sive saecularis sit etiam si id sibi ex privilegio vel immemorabili consuetudine licere contendat alterius parochiae sponsos sine illorum parochi licentia matrimonio coniungere aut benedicere ausus fuerit: ipso iure tamdiu suspensus maneat quamdiu ab Ordinario eius parochi qui matrimonio interesse debebat seu a quo benedictio suscipienda erat absolvatur. Habeat parochus librum in quo coniugum et testium nomina diem que et locum contracti matrimonii describat quem diligenter apud se custodiat. Postremo sancta Synodus coniuges hortatur ut antequam contrahant vel saltem triduo ante matrimonii consummationem sua peccata diligenter confiteantur et ad sanctissimum Eucharistiae sacramentum pie accedant. Si quae provinciae aliis ultra praedictas laudabilibus consuetudinibus et caeremoniis hac in re utuntur eas omnino retineri sancta Synodus vehementer optat. Ne vero haec tam salubria praecepta quemquam lateant ordinariis omnibus praecipit ut cum primum potuerint curent hoc decretum populo publicari ac explicari in singulis suarum dioecesum parochialibus ecclesiis id que in primo anno quam saepissime fiat deinde vero quoties expedire viderint. Decernit insuper ut huiusmodi decretum in unaquaque parochia suum robur post triginta dies habere incipiat a die primae publicationis in eadem parochia factae numerandos.

Can. 2 — Between whom Spiritual Relationship is contracted.

Docet experientia propter multitudinem prohibitionum multoties in casibus prohibitis ignoranter contrahi matrimonia in quibus vel non sine magno peccato perseveratur vel ea non sine magno scandalo dirimuntur. Volens itaque sancta Synodus huic incommodo providere et a cognationis spiritualis impedimento incipiens statuit ut unus tantum sive vir sive mulier iuxta sacrorum canonum instituta vel ad summum unus et una baptizatum de baptismo suscipiant inter quos ac baptizatum ipsum et illius patrem et matrem necnon inter baptizantem et baptizatum baptizati que patrem ac matrem tantum spiritualis cognatio contrahatur. Parochus antequam ad baptismum conferendum accedat diligenter ab iis ad quos spectabit sciscitetur quem vel quos elegerint ut baptizatum de sacro fonte suscipiant et eum vel eos tantum ad illum suscipiendum admittat et in libro eorum nomina describat doceat que eos quam cognationem contraxerint ne ignorantia ulla excusari valeant. Quodsi alii ultra designatos baptizatum tetigerint cognationem spiritualem nullo pacto contrahant; constitutionibus in contrarium facientibus non obstantibus. Si parochi culpa vel negligentia secus factum fuerit arbitrio ordinarii puniatur. Ea quoque cognatio quae ex confirmatione contrahitur confirmantem et confirmatum illius que Patrem et matrem ac tenentem non egrediatur; omnibus inter alias personas huius spiritualis cognationis impedimentis omnino sublatis.

Can. 3 — The impediment of public honesty is confined within certain limits.

Iustitiae publicae honestatis impedimentum ubi sponsalia quacumque ratione valida non erunt sancta Synodus prorsus tollit; ubi autem valida fuerint primum gradum non excedat quoniam in ulterioribus gradibus iam non potest huiusmodi prohibitio absque dispendio observari.

Can. 4 — Affinity arising from fornication is confined to the second degree.

Praeterea sancta Synodus eisdem et aliis gravissimis de causis adducta impedimentum quod propter affinitatem ex fornicatione contractam inducitur et matrimonium postea factum dirimit ad eos tantum qui in primo et secundo gradu coniunguntur restringit. In ulterioribus vero gradibus statuit huiusmodi affinitatem matrimonium postea contractum non dirimere.

Can. 5 — No one is to marry within the prohibited degrees: in what manner dispensation is to be granted therein.

Si quis intra gradus prohibitos scienter matrimonium contrahere praesumpserit separetur ac spe dispensationis consequendae careat id que in eo multo magis locum habeat qui non tantum matrimonium contrahere sed etiam consummare ausus fuerit. Quodsi ignoranter id fecerit siquidem solemnitates requisitas in contrahendo matrimonio neglexerit eisdem subiiciatur poenis. Non enim dignus est qui Ecclesiae benignitatem facile experiatur cuius salubria praecepta temere contempsit. Si vero solemnitatibus adhibitis impedimentum aliquod postea subesse cognoscatur cuius ille probabilem ignorantiam habuit tunc facilius cum eo et gratis dispensari poterit. In contrahendis matrimoniis vel nulla omnino detur dispensatio vel raro id que ex causa et gratis concedatur. In secundo gradu numquam dispensetur nisi inter magnos principes et ob publicam causam.

Can. 6 — Punishments inflicted on Abductors.

Decernit sancta Synodus inter raptorem et raptam quamdiu ipsa in potestate raptoris manserit nullum posse consistere matrimonium. Quodsi rapta a raptore separata et in loco tuto et libero constituta illum in virum habere consenserit: eam raptor in uxorum habeat; et nihilominus raptor ipse ac omnes illi consilium auxilium et favorem praebentes sint ipso iure excommunicati ac perpetuo infames omnium que dignitatum incapaces. Et si clerici fuerint de proprio gradu decidant. Teneatur praeterea raptor mulierem raptam sive eam in uxorem duxerit sive non duxerit decenter arbitrio iudicis dotare.

Nota RATTO (IMPEDIMENTO MATRIMONIALE E DELITTO DI): Stampato «sess. XIV»; il ratto è nella sessione XXIV, decreto sulla riforma del matrimonio, cap. 6.

Can. 7 — Vagrants are to be married with caution.

Multi sunt qui vagantur et incertas habent sedes et ut improbi sunt ingenii prima uxore relicta aliam et plerumque plures illa vivente diversis in locis ducunt; cui morbo cupiens sancta Synodus occurrere omnes ad quos spectat paterne monet ne hoc genus hominum vagantium ad matrimonium facile recipiant. Magistratus etiam saeculares hortatur ut eos severe coerceant; parochis autem praecipit ne illorum matrimoniis intersint nisi prius diligentem inquisitionem fecerint et re ad ordinarium delata ab eo licentiam id faciendi obtinuerint.

Can. 8 — Concubinage is severely punished.

Grave peccatum est homines solutos concubinas habere gravissimum vero et in huius magni sacramenti singularem contemptum admissum uxoratos quoque in hoc damnationis statu vivere ac audere eas quandoque domi etiam cum uxoribus alere et retinere. Quare ut huic tanto malo sancta Synodus opportunis remediis provideat statuit huiusmodi concubinarios tam solutos quam uxoratos cuiuscumque status dignitatis et conditionis exsistant si postquam ab Ordinario etiam ex officio ter admoniti ea de re fuerint concubinas non eiecerint se que ab earum consuetudine non seiunxerint excommunicatione feriendos esse a qua non absolvantur donec re ipsa admonitioni factae paruerint. Quodsi in concubinatu per annum censuris neglectis permanserint contra eos ab Ordinario severe pro qualitate criminis procedatur. Mulieres sive coniugatae sive solutae quae cum adulteris seu concubinariis publice vivunt si ter admonitae non paruerint ab ordinariis locorum nullo etiam requirente ex officio graviter pro modo culpae puniantur et extra oppidum vel dioecesim si id eisdem ordinariis videbitur invocato si opus fuerit brachio saeculari eiiciantur; aliis poenis contra adulteros et concubinarios inflictis in suo robore permanentibus.

Can. 9 — Temporal lords, or magistrates, shall not attempt anything contrary to the liberty of marriage.

Ita plerumque temporalium dominorum ac magistratuum mentis oculos terreni affectus atque cupiditates excaecant ut viros et mulieres sub eorum iurisdictione degentes maxime divites vel spem magnae haereditatis habentes minis et poenis adigant cum iis matrimonium invitos contrahere quos ipsi domini vel magistratus illis praescripserint. Quare cum maxime nefarium sit matrimonii libertatem violare et ab eis iniurias nasci a quibus iura exspectantur: praecipit sancta Synodus omnibus cuiuscumque gradus dignitatis et conditionis exsistant sub anathematis poena quam ipso facto incurrant ne quovis modo directe vel indirecte subditos suos vel quoscumque alios cogant quominus libere matrimonia contrahant.

Can. 10 — The solemnities of marriage are prohibited at certain times.

Ab adventu Domini nostri Iesu Christi usque in diem epiphaniae et a feria quarta cinerum usque in octavam paschatis inclusive antiquas solemnium nuptiarum prohibitiones diligenter ab omnibus observari sancta Synodus praecipit. In aliis vero temporibus nuptias solemniter celebrari permittit quas episcopi ut ea qua decet modestia et honestate fiant curabunt. Sancta enim res est matrimonium et sancte tractandum.

de reformatione

Can. 1 — The manner of proceeding to the creation of Bishops and Cardinals.

Si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienter que curandum est ut in domini domo nihil sit inordinatum nihil que praeposterum: multo magis elaborandum est ut in electione eius qui supra omnes gradus constituitur non erretur. Nam totius familiae Domini status et ordo mutabit si quod requiritur in corpore non inveniatur in capite; unde etsi alias sancta Synodus de promovendis ad cathedrales et superiores ecclesias nonnulla utiliter decrevit: hoc tamen munus huiusmodi esse censet ut si pro rei magnitudine expendatur numquam satis cautum de eo videri possit. Itaque statuit ut cum primum Ecclesia vacaverit supplicationes ac preces publice privatim que habeantur atque a capitulo per civitatem et dioecesim indicantur quibus clerus populus que bonum a Deo pastorem valeat impetrare. Omnes vero et singulos qui ad promotionem praeficiendorum quodcumque ius quacumque ratione a Sede Apostolica habent aut alioquin operam suam praestant: nihil in his pro praesenti temporum ratione innovando hortatur et monet ut in primis meminerint nihil se ad Dei gloriam et populorum salutem utilius posse facere quam si bonos pastores et Ecclesiae gubernandae idoneos promoveri studeant eos que alienis peccatis communicantes mortaliter peccare nisi quos digniores et Ecclesiae magis utiles ipsi iudicaverint non quidem precibus vel humano affectu aut ambientium suggestionibus sed eorum exigentibus meritis praefici diligenter curaverint et quos ex legitimo matrimonio natos et vita aetate doctrina atque aliis omnibus qualitatibus praeditos sciant quae iuxta sacros canones et Tridentinae huius synodi decreta requiruntur. Quoniam vero in sumendo de praedictis omnibus qualitatibus gravi idoneo que bonorum et doctorum virorum testimonio non uniformis ratio ubique ex nationum populorum ac morum varietate potest adhiberi: mandat sancta Synodus ut in provinciali synodo per metropolitanum habenda praescribatur quibusque locis et provinciis propria examinis seu inquisitionis aut instructionis faciendae forma sanctissimi Romani Pontificis arbitrio approbanda quae magis eisdem locis utilis atque opportuna esse videbitur ita tamen ut cum deinde hoc examen seu inquisitio de persona promovenda perecta fuerit ea in instrumentum publicum redacta cum toto testimonio ac professione fidei ab eo facta quamprimum ad sanctissimum Romanum Pontificem omnino transmittatur ut ipse Summus Pontifex plena totius negotii ac personarum notitia habita pro gregis dominici commodo de illis si idonei per examen seu per inquisitionem factam reperti fuerint ecclesiis possit utilius providere. Omnes vero inquisitiones informationes testimonia ac probationes quaecumque de promovendi qualitatibus et Ecclesiae statu a quibuscumque etiam in Romana curia habitae per cardinalem qui relationem facturus erit in consistorio et alios tres cardinales diligenter examinentur ac relatio ipsa cardinalis relatoris et trium cardinalium subscriptione roboretur in qua ipsi singuli quatuor cardinales affirment se adhibita accurata diligentia invenisse promovendos qualitatibus a iure et ab hac sancta Synodo requisitis praeditos ac certo existimare sub periculo salutis aeternae idoneos esse qui ecclesiis praeficiantur: ita ut relatione in uno consistorio facta quo maturius interea de ipsa inquisitione cognosci possit in aliud consistorium iudicium differatur nisi aliud beatissimo Pontifici videbitur expedire. Ea vero omnia et singula quae de episcoporum praeficiendorum vita aetate doctrina et ceteris qualitatibus alias in eadem synodo constituta sunt decernit eadem etiam in creatione sanctae Romanae Ecclesiae cardinalium etiam si diaconi sint exigenda quos sanctissimus Romanus Pontifex ex omnibus christianitatis nationibus quantum commode fieri poterit prout idoneos repererit assumet. Postremo eadem sancta Synodus tot gravissimis Ecclesiae incommodis commota non potest non commemorare nihil magis Ecclesiae Dei esse necessarium quam ut beatissimus Romanus Pontifex quam sollicitudinem universae Ecclesiae ex muneris sui officio debet eam hic potissimum impendat ut lectissimos tantum sibi cardinales adsciscat et bonos maxime atque idoneos pastores singulis ecclesiis praeficiat; id que eo magis quod ovium Christi sanguinem quae ex malo negligentium et sui officii immemorum pastorum regimine peribunt Dominus noster Iesus Christus de manibus eius sit requisiturus.

Can. 2 — A Provincial Synod to be celebrated every third year, a Diocesan Synod every year: who are to convoke, and who to be present thereat.

Provincialia concilia sicubi omissa sunt pro moderandis moribus corrigendis excessibus controversiis componendis aliis que ex sacris canonibus permissis renoventur. Quare metropolitani per se ipsos seu illis legitime impeditis coepiscopus antiquior intra annum ad minus a fine praesentis concilii et deinde quolibet saltem triennio post octavam paschae resurrectionis Domini nostri Iesu Christi seu alio commodiori tempore pro more provinciae non praetermittat synodum in provincia sua cogere quo episcopi omnes et alii qui de iure vel consuetudine interesse debent exceptis iis quibus cum imminenti periculo transfretandum esset convenire omnino teneantur. Nec episcopi comprovinciales praetextu cuiuslibet consuetudinis ad metropolitanam Ecclesiam in posterum accedere inviti compellantur. Itidem episcopi qui nulli archiepiscopo subiiciuntur aliquem vicinum metropolitanum semel eligant in cuius synodo provinciali cum aliis interesse debeant et quae ibi ordinata fuerint observent ac observari faciant. In reliquis omnibus eorum exemptio et privilegia salva atque integra maneant. Synodi quoque dioecesanae quotannis celebrentur ad quas exempti etiam omnes qui alias cessante exemptione interesse deberent nec capitulis generalibus subduntur accedere teneantur; ratione tamen parochialium aut aliarum saecularium ecclesiarum etiam annexarum debeant ii qui illarum curam gerunt quicumque illi sint synodo interesse. Quodsi in his tam metropolitani quam episcopi et alii suprascripti negligentes fuerint poenas sacris canonibus sancitas incurrant.

Can. 3 — In what manner Prelates are to make their visitation.

Patriarchae primates metropolitani et episcopi propriam dioecesim per se ipsos aut si legitime impediti fuerint per suum generalem vicarium aut visitatorem si quotannis totam propter eius latitudinem visitare non poterunt saltem maiorem eius partem ita tamen ut tota biennio per se vel visitatores suos compleatur visitare non praetermittant. A metropolitanis vero etiam post plene visitatam propriam dioecesim non visitentur cathedrales Ecclesiae neque dioeceses suorum comprovincialium nisi causa cognita et probata in concilio provinciali. Archidiaconi autem decani et alii inferiores in iis ecclesiis ubi hactenus visitationem exercere legitime consueverunt debeant quidem assumpto notario de consensu episcopi deinceps per se ipsos tantum ibidem visitare. Visitatores etiam a capitulo deputandi ubi capitulum ius visitandi habet prius ab episcopo approbentur; sed non ideo episcopus vel eo impedito eius visitator easdem ecclesias seorsum ab his visitare prohibeatur; cui ipsi archidiaconi vel alii inferiores visitationis factae infra mensem rationem reddere et depositiones testium ac integra acta ei exhibere teneantur. Non obstantibus quacumque consuetudine etiam immemorabili atque exemptionibus et privilegiis quibuscumque. Visitationum autem omnium istarum praecipuus sit scopus sanam orthodoxam que doctrinam expulsis haeresibus inducere bonos mores tueri pravos corrigere populum cohortationibus et admonitionibus ad religionem pacem innocentiam que accendere cetera prout locus tempus et occasio feret ex visitantium prudentia ad fidelium fructum constituere. Quae ut facilius felicius que succedant monentur praedicti omnes et singuli ad quos visitatio spectat ut paterna charitate christiano que zelo omnes amplectantur ideo que modesto contenti equitatu famulatu que studeant quam celerrime debita tamen cum diligentia visitationem ipsam absolvere. Interim que caveant ne inutilibus sumptibus cuiquam graves onerosi ve sint neve ipsi aut quispiam suorum quidquam procurationis causa pro visitatione etiam testamentorum ad pios usus praeter id quod ex relictis piis iure debetur aut alio quovis nomine nec pecuniam nec munus quodcumque sit etiam qualitercumque offeratur accipiant; non obstante quacumque consuetudine etiam immemorabili. Exceptis tamen victualibus quae sibi ac suis frugaliter moderate que pro temporis tantum necessitate et non ultra erunt ministranda. Sit tamen in optione eorum qui visitantur si malint solvere id quod erat ab ipsis antea solvi certa pecunia taxata consuetum an vero praedicta victualia subministrare salvo item iure conventionum antiquarum cum monasteriis aliis que piis locis aut ecclesiis non parochialibus inito quod illaesum permaneat. In iis vero locis seu provinciis ubi consuetudo est ut nec victualia nec pecunia nec quidquam aliud a visitatoribus accipiatur sed omnia gratis fiant: ibi id observetur. Quodsi quisquam (quod absit) aliquid amplius in supradictis omnibus casibus accipere praesumpserit: is praeter dupli restitutionem intra mensem faciendam aliis etiam poenis iuxta constitutionem concilii generalis lugdunensis quae incipit exigit necnon et aliis poenis in synodo provinciali arbitrio synodi absque ulla spe veniae mulctetur. Patroni vero in his quae ad sacramentorum administrationem spectant nullatenus se praesumant ingerere neque visitationi ornamentorum Ecclesiae aut bonorum stabilium seu fabricarum proventibus immisceant nisi quatenus id eis ex institutione ac fundatione competat; sed episcopi ipsi haec faciant et fabricarum reditus in usus Ecclesiae necessarios et utiles prout sibi expedire magis visum fuerit expendi curent.

Can. 4 — By whom, and when, the office of preaching is to be discharged: the Parish Church to be frequented in order to hear the word of God. No one shall preach in opposition to the will of the Bishop.

Praedicationis munus quod episcoporum praecipuum est cupiens sancta Synodus quo frequentius possit ad fidelium salutem exerceri: canones alias super hoc editos sub felicis recordationis Paulo III aptius praesentium temporum usui accomodando mandat ut in Ecclesia sua ipsi per se aut si legitime impediti fuerint per eos quos ad praedicationis munus assument in aliis autem ecclesiis per parochos sive iis impeditis per alios ab episcopo impensis eorum qui eas praestare vel tenentur vel solent deputandos in civitate aut in quacumque parte dioecesis censebunt expedire saltem omnibus dominicis et solemnibus diebus festis tempore autem ieiuniorum quadragesimae et adventus domini quotidie vel saltem tribus in hebdomada diebus si ita oportere duxerint sacras scripturas divinam que legem annuntient et alias quotiescumque id opportune fieri posse iudicaverint. Moneat que episcopus populum diligenter teneri unumquemque parochiae suae interesse ubi id commode fieri potest ad audiendum Verbum Dei. Nullus autem saecularis sive regularis etiam in ecclesiis suorum ordinum contradicente episcopo praedicare praesumat. Iidem etiam saltem dominicis et aliis festivis diebus pueros in singulis parochiis fidei rudimenta et obedientiam erga Deum et parentes diligenter ab iis ad quos spectabit doceri curabunt et si opus sit etiam per censuras ecclesiasticas compellent. Non obstantibus privilegiis et consuetudinibus. In reliquis ea quae de praedicationis munere sub eodem Paulo III decreta fuerunt suum robur obtineant.

Can. 5 — In criminal causes against Bishops, the greater causes shall be taken cognizance of by the Sovereign Pontiff only, the less by the Provincial Council.

Causae criminales graviores contra episcopos etiam haeresis (quod absit) quae depositione aut privatione dignae sunt: ab ipso tantum summo Romano Pontifice cognoscantur et terminentur. Quodsi eiusmodi sit causa quae necessario extra Romanam curiam sit committenda: nemini prorsus ea committatur nisi metropolitanis aut episcopis a beatissimo Papa eligendis. Haec vero commissio et specialis sit et manu ipsius sanctissimi pontificis signata nec unquam plus his tribuat quam ut solam facti instructionem sumant processum que conficiant quam statim ad Romanum Pontificem transmittant reservata eidem sanctissimo sententia diffinitiva. Cetera alias sub felicis recordationis Iulio III super his decreta necnon et constitutio sub Innocentio III in concilio generali quae incipit qualiter et quando quam sancta Synodus in praesenti innovat ab omnibus observetur. Minores vero criminales causae episcoporum in concilio tantum provinciali cognoscantur et terminentur vel a deputandis per concilium provinciale.

Can. 6 — When and how the Bishop may absolve from crime, and dispense in cases of irregularity and suspension.

Liceat episcopis in irregularitatibus omnibus et suspensionibus ex delicto occulto provenientibus excepta ea quae oritur ex homicidio voluntario et exceptis aliis deductis ad forum contentiosum dispensare et in quibuscumque casibus occultis etiam Sedi Apostolicae reservatis delinquentes quoscumque sibi subditos in dioecesi sua per se ipsos aut vicarium ad id specialiter deputandum in foro conscientiae gratis absolvere imposita poenitentia salutari. Idem et in haeresis crimine in eodem foro conscientiae eis tantum non eorum vicariis sit permissum.

Can. 7 — The virtue of the Sacraments shall, before being administered to the people, be explained by Bishops and Parish Priests; during the solemnization of mass, the sacred oracles shall be explained.

Ut fidelis populus ad suscipienda sacramenta maiore cum reverentia atque animi devotione accedat: praecipit sancta Synodus episcopis omnibus ut non solum cum haec per se ipsos erunt populo administranda prius illorum vim et usum pro suscipientium captu explicent sed etiam idem a singulis parochis pie prudenter que etiam lingua vernacula si opus sit et commode fieri poterit servari studeant iuxta formam a sancta Synodo in catechesi singulis sacramentis praescribendam quam episcopi in vulgarem linguam fideliter verti atque a parochis omnibus populo exponi curabunt; necnon ut inter Missarum solemnia aut divinorum celebrationem sacra eloquia et salutis monita eadem vernacula lingua singulis diebus festis vel solemnibus explanent eadem que in omnium cordibus (postpositis inutilibus quaestionibus) inserere atque eos in lege Domini erudire studeant.

Can. 8 — On public sinners, a public penance shall be imposed, unless the Bishop shall determine otherwise: a Penitentiary to be instituted in Cathedral Churches.

Apostolus monet publice peccantes palam esse corripiendos. Quando igitur ab aliquo publice et in multorum conspectu crimen commissum fuerit unde alios scandalo offensos commotos que fuisse non sit dubitandum: huic condignam pro modo culpae poenitentiam publice iniungi oportet ut quos exemplo suo ad malos mores provocavit suae emendationis testimonio ad rectam revocet vitam. Episcopus tamen publicae hoc poenitentiae genus in aliud secretum poterit commutare quando ita magis iudicaverit expedire. In omnibus etiam cathedralibus ecclesiis ubi id commode fieri poterit poenitentiarius aliquis cum unione praebendae proxime vacaturae ab episcopo instituatur qui magister sit vel doctor aut licentiatus in theologia vel iure canonico et annorum quadraginta seu alias qui aptior pro loci qualitate reperiatur; qui dum confessiones in Ecclesia audiet interim praesens in choro censeatur.

Can. 9 — By whom Secular Churches, not of any diocese, are to be visited.

Quae alias sub felicis recordationis Paulo III et nuper sub beatissimo domino nostro Pio IV in hoc eodem concilio de adhibenda ab ordinariis diligentia in beneficiorum etiam exemptorum visitatione constituta sunt: eadem etiam in iis ecclesiis saecularibus observentur quae in nullius dioecesi esse dicuntur ut ab episcopo cuius cathedralis Ecclesia est proximior si id constet alioquin ab eo qui semel in concilio provinciali a praelato loci illius electus fuerit tamquam Sedis Apostolicae delegato visitentur. Non obstantibus privilegiis et consuetudinibus quibuscumque etiam immemorabilibus.

Can. 10 — Where visitation and correction of morals are concerned, no suspension of decrees is allowed.

Episcopi ut aptius quem regunt populum possint in officio atque obedientia continere in omnibus his quae ad visitationem ac morum correctionem subditorum suorum spectant ius et potestatem habeant etiam tamquam Apostolicae Sedis delegati ea ordinandi moderandi puniendi et exsequendi iuxta canonum sanctiones quae illis ex prudentia sua pro subditorum emendatione ac dioecesis suae utilitate necessaria videbuntur; nec in his ubi de visitatione aut morum correctione agitur exemptio aut ulla inhibitio appellatio seu querela etiam ad Sedem Apostolicam interposita exsecutionem eorum quae ab his mandata decreta aut iudicata fuerint quoquo modo impediat aut suspendat.

Can. 11 — Honorary titles, or particular privileges, shall not derogate in any way from the right of bishops.

Quoniam privilegia et exemptiones quae variis titulis plerisque conceduntur hodie perturbationem in episcoporum iurisdictione excitare et exemptis occasionem laxioris vitae praebere dignoscuntur: decernit sancta Synodus ut si quando iustis gravibus et fere necessariis suadentibus causis aliquos honorariis titulis protonotariatus acolythatus comitis palatini capellani regii aut aliis huiusmodi in Romana curia vel extra insignibus decorandos esse placuerit necnon alios cuicumque monasterio oblatos vel quomodocumque addictos aut sub nomine servientium militiis seu monasteriis hospitalibus collegiis aut quocumque alio titulo assumi: nihil ex privilegiis detractum esse ordinariis intelligatur quominus ii quibus ea iam concessa sunt vel in posterum concedi contigerit ipsis ordinariis tamquam Apostolicae Sedis delegatis plene in omnibus et quoad capellanos regios iuxta constitutionem Innocentii III quae incipit cum capella subiecti exsistant; exceptis tamen iis, qui praedictis locis aut militiis actu serviunt et intra eorum septa ac domos resident sub que eorum obedientia vivunt sive iis qui legitime et secundum regulam earundem militiarum professionem fecerint de qua ordinario constare debeat. Non obstantibus privilegiis quibuscumque etiam religionis s(ancti) Ioannis Hierosolymitani et aliarum militiarum. Quae vero privilegia residentibus in curia Romana vigore Eugenianae constitutionis aut familiaritatis cardinalium competere solent ea in his qui beneficia ecclesiastica obtinent ratione praedictorum beneficiorum minime intelligantur sed ordinarii iurisdictione subiecti permaneant. Non obstantibus quibuscumque inhibitionibus.

Can. 12 — What manner of persons those ought to be who are to be promoted to the dignities and canonries of Cathedral Churches: and what those so promoted are bound to perform.

Cum dignitates in ecclesiis praesertim cathedralibus ad conservandam augendam que ecclesiasticam disciplinam fuerint institutae ut qui eas obtinerent pietate praecellerent aliis que exemplo essent atque episcopos opera et officio iuvarent: merito qui ad eas vocantur tales esse debent qui suo muneri respondere possint. Nemo igitur deinceps ad dignitates quascumque quibus animarum cura subest promoveatur nisi qui saltem vigesimum quintum suae aetatis annum attigerit et in clericali ordine versatur doctrina ad suum munus exsequendum necessaria ac morum integritate commendetur iuxta constitutionem Alexandri III in concilio Lateranensi promulgatam quae incipit cum in cunctis. Archidiaconi etiam qui oculi dicuntur episcopi sint in omnibus ecclesiis ubi fieri poterit magistri in theologia seu doctores et licentiati in iure canonico. Ad ceteras autem dignitates vel personatus quibus animarum cura nulla subest clerici alioqui idonei et viginti duobus annis non minores adsciscantur. Provisi etiam de beneficiis quibuscumque curam animarum habentibus teneantur a die adeptae possessionis ad minus intra duos menses in manibus ipsius episcopi vel eo impedito coram generali eius vicario seu officiali orthodoxae suae fidei publicam facere professionem et in Romanae Ecclesiae obedientia se permansuros spondeant ac iurent. Provisi autem de canonicatibus et dignitatibus in ecclesiis cathedralibus non solum coram episcopo seu eius officiali sed etiam in capitulo idem facere teneantur; alioquin praedicti omnes provisi ut supra fructus non faciant suos nec illis possessio suffragetur. Neminem etiam deinceps ad dignitatem canonicatum aut portionem recipiant nisi qui eo ordine sacro aut sit initiatus quem illa dignitas praebenda aut portio requirit aut in tali aetate ut infra tempus a iure et ab hac sancta Synodo statutum initiari valeat. In omnibus vero ecclesiis cathedralibus omnes canonicatus ac portiones habeant annexum ordinem presbyterii diaconatus vel subdiaconatus. Episcopus autem cum consilio capituli designet ac distribuat prout viderit expedire quibus quisque ordo ex sacris annexus in posterum esse debeat ita tamen ut dimidia saltem pars presbyteri sint ceteri vero diaconi aut subdiaconi; ubi vero consuetudo laudabilior habet ut plures vel omnes sint presbyteri omnino observetur. Hortatur etiam sancta Synodus ut in provinciis ubi id commode fieri potest dignitates omnes et saltem dimidia pars canonicatuum in cathedralibus ecclesiis et collegiatis insignibus conferatur tantum magistris vel doctoribus aut etiam licentiatis in theologia vel iure canonico. Praeterea obtinentibus in eisdem cathedralibus aut collegiatis dignitates canonicatus praebendas aut portiones non liceat vigore cuiuslibet statuti aut consuetudinis ultra tres menses ab eisdem ecclesiis quolibet anno abesse salvis nihilominus earum ecclesiarum constitutionibus quae longius servitii tempus requirunt; alioquin primo anno privetur unusquisque dimidia parte fructuum quos ratione etiam praebendae ac residentiae fecit suos. Quodsi iterum eadem fuerit usus negligentia privetur omnibus fructibus quos eodem anno lucratus fuerit; crescente vero contumacia contra eos iuxta sacrorum canonum constitutiones procedatur. Distributiones vero qui statis horis interfuerint recipiant; reliqui quavis collusione aut remissione exclusa his careant iuxta Bonifatii VIII decretum quod incipit consuetudinem quod sancta Synodus in usum revocat; non obstantibus quibuscumque statutis et consuetudinibus. Omnes vero divina per se et non per substitutos compellantur obire officia et episcopo celebranti aut alia pontificalia exercenti adsistere et inservire atque in choro ad psallendum instituto hymnis et canticis Dei nomen reverenter distincte devote que laudare. Vestitu insuper decenti tam in Ecclesia quam extra assiduo utantur ab illicitis que venationibus aucupiis choreis tabernis lusibus que abstineant atque ea morum integritate polleant ut merito Ecclesiae senatus dici possit. Cetera quae ad debitum in divinis officiis regimen spectant de que congrua in his canendi seu modulandi ratione de certa lege in choro conveniendi et permanendi simul que de omnibus Ecclesiae ministris quae necessaria erunt et si qua huiusmodi: synodus provincialis pro cuiusque provinciae utilitate et moribus certam cuique formulam praescribet. Interea vero episcopus non minus quam cum duobus canonicis quorum unus ab episcopo alter a capitulo eligatur in his quae expedire fidebuntur poterit providere.

Can. 13 — In what manner provision is to be made for the more slightly endowed Cathedral and Parish Churches: Parishes are to be distinguished by certain boundaries.

Quoniam pleraeque cathedrales Ecclesiae tam tenuis reditus sunt et angustae ut episcopali dignitati nullo modo respondeant neque ecclesiarum necessitati sufficiant: examinet concilium provinciale vocatis his quorum interest et diligenter expendat quas propter angustias tenuitatem que vicinis unire vel novis proventibus augere expediat confecta que de praemissis instrumenta ad summum Romanum Pontificem mittat quibus instructus Summus Pontifex ex prudentia sua prout expedire iudicaverit aut tenues invicem uniat aut aliqua accessione ex fructibus augeat. Interim vero donec praedicta effectum sortiantur huiusmodi episcopis qui fructuum subventione pro dioecesis suae tenuitate indigent poterit de beneficiis aliquibus dum tamen curata non sint nec dignitates seu canonicatus et praebendae nec monasteria in quibus viget regularis observantia vel quae capitulis generalibus et certis visitatoribus subduntur a summo Romano Pontifice provideri. In parochialibus etiam ecclesiis quarum fructus aeque adeo exigui sunt ut debitis nequeant oneribus satisfacere: curabit episcopus si per beneficiorum unionem non tamen regularium id fieri non possit ut primitiarum vel decimarum assignatione aut per parochianorum symbola ac collectas aut qua commodiori ei videbitur ratione tantum redigatur quod pro rectoris ac parochiae necessitate decenter sufficiat. In unionibus vero quibuslibet seu ex supradictis seu aliis causis faciendis Ecclesiae parochiales monasteriis quibuscumque aut abbatiis seu dignitatibus sive praebendis Ecclesiae cathedralis vel collegiatae sive aliis beneficiis simplicibus aut hospitalibus militiis ve non uniantur et quae unitae sunt revideantur ab ordinariis iuxta alias decretum in eadem synodo sub felicis recordationis Paulo III; quod etiam in unitis ab eo tempore citra aeque observetur. Non obstantibus in iis quibuscumque verborum formis quae hic pro sufficienter expressis habeantur. Ad haec in posterum omnes hae cathedrales Ecclesiae quarum reditus summam ducatorum mille et parochiales quae summam ducatorum centum secundum verum annuum valorem non excedunt: nullis pensionibus aut reservationibus fructuum graventur. In his quoque civitatibus ac locis ubi parochiales Ecclesiae certos non habent fines nec earum rectores proprium populum quem regant sed promiscue petentibus sacramenta administrant: mandat sancta Synodus episcopis pro tutiori animarum eis commissarum salute ut distincto populo in certas proprias que parochias unicuique suum perpetuum peculiarem que parochum assignent qui eas cognoscere valeat et a quo solo licite sacramenta suscipiant: aut alio utiliori modo prout loci qualitas exegerit provideant. Idem que in iis civitatibus ac locis ubi nullae sunt parochiales quamprimum fieri curent. Non obstantibus quibuscumque privilegiis et consuetudinibus etiam immemorabilibus.

Can. 14 — In promotions to benefices, or in admissions into possession of the same, any deductions from the fruits, not applied to pious uses, are prohibited.

In pluribus ecclesiis tam cathedralibus quam collegiatis ac parochialibus ex earum constitutionibus aut ex prava consuetudine observari intelligitur ut in electione praesentatione nominatione institutione confirmatione collatione vel alia provisione sive admissione ad possessionem alicuius cathedralis Ecclesiae vel beneficii canonicatuum aut praebendarum vel partem proventuum seu ad distributiones quotidianas: certae conditiones seu deductiones ex fructibus solutiones promissiones compensationes ve illicitae aut etiam quae in aliquibus ecclesiis dicuntur turnorum lucra interponantur. Haec cum sancta Synodus detestetur mandat episcopis ut quaecumque huiusmodi in usus pios non convertuntur atque ingressus eos qui simoniacae labis aut sordidae avaritiae suspicionem habent fieri non permittant ipsi que diligenter de eorum constitutionibus sive consuetudinibus super praedictis cognoscant et illis tantum quas ut laudabiles probaverint exceptis reliquas ut pravas ac scandalosas reiiciant et aboleant. Eos vero qui adversus haec in praesenti decreto comprehensa quavis ratione commiserint poenis contra simoniacos editis sacris canonibus et variis summorum pontificum constitutionibus quas omnes innovat teneri decernit. Non obstantibus quibuscumque statutis constitutionibus et consuetudinibus etiam immemorabilibus etiam apostolica auctoritate confirmatis de quarum subreptione obreptione et intentionis defectu episcopus tamquam Apostolicae Sedis delegatus cognoscere possit.

Can. 15 — Method of increasing the slight prebends of Cathedral, and of eminent Collegiate Churches.

In ecclesiis cathedralibus et collegiatis insignibus ubi frequentes adeo que tenues sunt praebendae simul cum distributionibus quotidianis ut sustinendo decenti canonicorum gradui pro loci et personarum qualitate non sufficiant: liceat episcopis cum consensu capituli vel aliquot simplicia beneficia non tamen regularia iis unire vel si hac ratione provideri non possit aliquibus ex iis suppressis cum patronorum consensu si de iurepatronatus laicorum sint quarum fructus et proventus reliquarum praebendarum distributionibus quotidianis applicentur eas ad pauciorem numerum reducere ita tamen ut tot supersint quae divino cultui celebrando ac dignitati Ecclesiae commode valeant respondere. Non obstantibus quibuscumque constitutionibus et privilegiis aut quacumque reservatione generali vel speciali aut affectione; neque praedictae uniones aut suppressiones tolli seu impediri possint ex quibuscumque provisionibus etiam vigore resignationis aut quibusvis aliis derogationibus vel suspensionibus.

Can. 16 — What duty devolves on the Chapter during the vacancy of a See.

Capitulum sede vacante ubi fructuum percipiendorum ei munus incumbit oeconomum unum vel plures fideles ac diligentes decernat qui rerum ecclesiasticarum et proventuum curam gerant quorum rationem ei ad quem pertinebit sint reddituri. Item officialem seu vicarium infra octo dies post mortem episcopi constituere vel exsistentem confirmare omnino teneatur; qui saltem in iure canonico sit doctor vel licentiatus vel alias quantum fieri poterit idoneus; si secus factum fuerit ad metropolitanum deputatio huiusmodi devolvatur et si Ecclesia ipsa metropolitana fuerit aut exempta capitulum que (ut praefertur) negligens fuerit: tum antiquior episcopus ex suffraganeis in metropolitana et propinquior in exempta oeconomum et vicarium idoneos possit constituere. Episcopus vero ad eandem Ecclesiam vacantem promotus ex his quae ad eum spectant ab eisdem oeconomo vicario et aliis quibuscumque officialibus et administratoribus qui sede vacante fuerunt a capitulo vel ab aliis in eius locum constituti etiam si fuerint ex eodem capitulo rationem exigat officiorum iuridictionis administrationis aut cuiuscumque eorum muneris possit que eos punire qui in eorum officio seu administratione deliquerint etiam si praedicti officiales redditis rationibus a capitulo vel a deputatis ab eodem absolutionem aut liberationem obtinuerint. Eidem quoque episcopo teneatur capitulum de scripturis ad Ecclesiam pertinentibus si quae ad capitulum pervenerunt rationem reddere.

Can. 17 — In what case it is lawful to confer more than one benefice upon one individual; and for him to retain the same.

Cum ecclesiasticus ordo pervertatur quando unus plurium officia occupat clericorum: sancte sacris canonibus cautum fuit neminem oportere in duabus ecclesiis conscribi. Verum quoniam multi improbae cupiditatis affectu se ipsos non Deum decipientes ea quae bene constituta sunt variis artibus eludere et plura simul beneficia obtinere non erubescunt: sancta Synodus debitam regendis ecclesiis disciplinam restituere cupiens praesenti decreto quod in quibuscumque personis quocumque titulo etiamsi cardinalatus honore fulgeant mandat observari: statuit ut in posterum unum tantum beneficium ecclesiasticum singulis conferatur; quod quidem si ad vitam eius cui confertur honeste sustentandam non sufficiat liceat nihilominus aliud simplex sufficiens dummodo utrumque personalem residentiam non requirat eidem conferri. Haec que non modo ad cathedrales ecclesias sed etiam ad alia omnia beneficia tam saecularia quam regularia quaecumque etiam commendata pertineant cuiuscumque tituli ac qualitatis exsistant. Illi vero qui in praesenti plures parochiales ecclesias aut unam cathedralem et aliam parochialem obtinent cogantur omnino quibuscumque dispensationibus ac unionibus ad vitam non obstantibus una tantum parochiali vel sola cathedrali retenta alias parochiales infra spatium sex mensium dimittere; alioquin tam parochiales quam beneficia omnia quae obtinent ipso iure vacare censeantur ac tamquam vacantia libere aliis idoneis conferantur nec ipsi antea illa obtinentes tuta conscientia fructus post dictum tempus retineant. Optat autem sancta Synodus ut resignantium necessitatibus commoda aliqua ratione prout summo pontifici videbitur provideatur.

Can. 18 — Upon a Parish Church becoming vacant, a Vicar is to be deputed thereunto by the Bishop, until it be provided with a Parish Priest: in what manner and by whom those nominated to Parochial Churches ought to be examined.

Expedit maxime animarum saluti a dignis atque idoneis parochis gubernari. Id ut diligentius ac rectius perficiatur: statuit sancta Synodus ut cum parochialis Ecclesiae vacatio etiam si cura Ecclesiae vel episcopo incumbere dicatur et per unum vel plures administretur etiam in ecclesiis patrimonialibus seu receptivis nuncupatis in quibus consuevit episcopus uni vel pluribus curam animarum dare quos omnes ad infrascriptum examen teneri mandat per obitum vel resignationem etiam in curia seu aliter quomodocumque contigerit etiam si ipsa parochialis Ecclesia reservata vel affecta fuerit generaliter vel specialiter etiam vigore indulti seu privilegii in favorem sanctae Romanae Ecclesiae cardinalium seu abbatum vel capitulorum: debeat episcopus statim habita notitia vacationis Ecclesiae si opus fuerit idoneum in ea vicarium cum congrua eius arbitrio fructuum portionis assignatione constituere qui onera ipsius Ecclesiae sustineat donec ei de rectore provideatur. Porro episcopus et qui ius patronatus habet intra decem dies vel aliud tempus ab episcopo praescribendum idoneos aliquot clericos ad regendam Ecclesiam coram deputandis examinatoribus nominet. Liberum sit tamen etiam aliis qui aliquos ad id aptos noverint eorum nomina deferre ut possit postea de cuiuslibet aetate moribus et sufficientia fieri diligens inquisitio. Et si episcopo aut synodo provinciali pro regionis more videbitur magis expedire per edictum etiam publicum vocentur qui volent examinari. Transacto constituto tempore omnes qui descripti fuerint examinentur ab episcopo sive eo impedito ab eius vicario generali atque ab aliis examinatoribus non paucioribus quam tribus quorum votis si pares aut singulares fuerint accedere possit episcopus vel vicarius quibus magis videbitur. Examinatores autem singulis annis in dioecesana synodo ab episcopo vel eius vicario ad minus sex proponantur qui synodo satisfaciant et ab ea probentur; adveniente que vacatione cuiuslibet Ecclesiae tres ex illis eligat episcopus qui cum eo examen perficiant inde que succedente alia vacatione aut eosdem aut alios tres quos maluerit ex praedictis illis sex eligat. Sint vero hi examinatores magistri seu doctores aut licentiati in theologia aut iure canonico vel alii clerici seu regulares etiam ex ordine mendicantium aut etiam saeculares qui ad id videbuntur magis idonei; iurent que omnes ad sancta Dei evangelia se quacumque humana affectione postposita fideliter minus exsecuturos; caveant que ne quidquam occasione huius examinis nec ante nec post accipiant; alioquin simoniae vitium tam ipsi quam alii dantes incurrant a qua absolvi nequeant nisi dimissis beneficiis quae quomodocumque etiam antea obtinebant et ad alia in posterum inhabiles reddantur; et de his omnibus non solum coram Deo sed etiam in synodo provinciali si opus erit rationem reddere teneantur a qua si quid contra officium eos fecisse compertum fuerit graviter eius arbitrio puniri possint. Peracto deinde examine renuntientur quotcumque ab his idonei iudicati fuerint aetate moribus doctrina prudentia et aliis rebus ad vacantem Ecclesiam gubernandam opportunis ex his que episcopus eum eligat quem ceteris magis idoneum iudicaverit atque illi et non alteri collatio Ecclesiae ab eo fiat ad quem spectabit eam conferre. Si vero iurispatronatus ecclesiastici erit ac institutio ad episcopum et non alium pertineat: is quem patronus digniorem inter probatos ab examinatoribus iudicabit episcopo se praesentare teneatur ut ab eo instituatur. Cum vero institutio ab alio quam ab episcopo erit facienda tunc episcopus solus ex dignis eligat digniorem quem patronus ei praesentet ad quem institutio spectat. Quodsi iurispatronatus laicorum fuerit debeat qui a patrono praesentatus erit ab eisdem deputatis ut supra examinari et nonnisi idoneus repertus fuerit admitti. In omnibus que supradictis casibus non cuiquam alteri quam uni ex praedictis examinatis et ab examinatoribus approbatis iuxta supradictam regulam de Ecclesia provideatur; nec praedictorum examinatorum relationem quo minus exsecutionem habeat ulla devolutio aut appellatio etiam ad Sedem Apostolicam sive eiusdem Sedis legatos aut vicelegatos aut nuntios seu episcopos aut metropolitanos primates vel patriarchas interposita impediat aut suspendat; alioquin vicarius quem Ecclesiae vacanti antea episcopus arbitrio suo ad tempus deputavit vel forsan postea deputabit ab eius Ecclesiae custodia et administratione non amoveatur donec aut eidem aut alteri qui probatus et electus fuerit ut supra sit provisum; alias provisiones omnes seu institutiones praeter supradictam formam factae subreptitiae esse censeantur. Non obstantibus huic decreto exemptionibus indultis privilegiis praeventionibus affectionibus novis provisionibus indultis concessis quibuscumque universitatibus etiam ad certam summam et aliis impedimentis quibuscumque. Si tamen adeo exigui reditus dictae parochialis fuerint ut totius huius examinationis operam non ferant aut nemo sit qui se examini quaerat subiicere aut ob apertas factiones seu dissidia quae in aliquibus locis reperiuntur facile graviores rixae ac tumultus possint excitari: poterit ordinarius si pro sua conscientia cum deputatorum consilio ita expedire arbitrabitur hac forma omissa privatum aliud examen ceteris tamen ut supra servatis adhibere. Licebit etiam synodo provinciali si qua in supradictis circa examinationis formam addenda remittenda ve esse censuerit providere.

Can. 19 — Mandates 'de providendo,' Expectatives, and other things of the like kind are abrogated.

Decernit sancta Synodus mandata de providendo et gratias quae exspectativae dicuntur nemini amplius etiam collegiis universitatibus senatibus et aliis singularibus personis etiam sub nomine indulti aut ad certam summam vel alio quovis colore concedi nec hactenus concessis cuiquam uti licere; sed nec reservationes mentales nec aliae quaecumque gratiae ad vacatura nec indulta ad alienas ecclesias vel monasteria alicui etiam ex sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus concedantur et hactenus concessa abrogata esse censeantur.

Can. 20 — The manner of conducting causes, appertaining to the Ecclesiastical court, is prescribed.

Causae omnes ad forum ecclesiasticum quomodolibet pertinentes etiam si beneficiales sint in prima instantia coram ordinariis locorum dumtaxat cognoscantur atque omnino saltem infra biennium a die motae litis terminentur; alioquin post id spatium liberum sit partibus vel alteri illarum iudices superiores alias tamen competentes adire qui causam in eo statu quo fuerit assumant et quam primum terminari curent; nec antea aliis committantur nec avocentur neque appellationes ab eisdem interpositae per superiores quoscumque recipiantur eorum ve commissio aut inhibitio fiat nisi a diffinitiva vel a diffinitivae vim habente et cuius gravamen per appellationem a diffinitiva reparari nequeat. Ab his excipiantur causae quae iuxta canonicas sanctiones apud Sedem Apostolicam sunt tractandae vel quas ex urgenti rationabili que causa iudicaverit summus Romanus Pontifex per speciale rescriptum signaturae sanctitatis suae manu propria subscribendum committere aut avocare. Ad haec causae matrimoniales et criminales non decani archidiaconi aut aliorum inferiorum iudicio etiam visitando sed episcopi tantum examini et iurisdictioni relinquantur etiam si in praesenti inter episcopum et decanum seu archidiaconum aut alios inferiores super causarum istarum cognitione lis aliqua in quacumque instantia pendeat; coram quo si pars vere paupertatem probaverit non cogatur extra provinciam nec in secunda nec in tertia instantia in eadem causa matrimoniali litigare nisi pars altera et alimenta et expensas litis velit subministrare. Legati quoque etiam de latere nuntii gubernatores ecclesiastici aut alii quarumcumque facultatum vigore non solum episcopos in praedictis causis impedire aut aliquo modo eorum iurisdictionem iis praeripere aut turbare non praesumant sed nec etiam contra clericos alias ve personas ecclesiasticas nisi episcopo prius requisito eo que negligente procedant; alias eorum processus ordinationes ve nullius momenti sint atque ad damni satisfactionem partibus illati teneantur. Praeterea si quis in casibus a iure permissis appellaverit aut de aliquo gravamine conquestus fuerit seu alias ob lapsum biennii de quo supra ad alium iudicem recurrerit: teneatur acta omnia coram episcopo gesta ad iudicem appellationis expensis suis transferre eodem tamen episcopo prius admonito ut si quid ei pro causae instructione videbitur possit iudici appellationis significare. Quodsi appellatus compareat cogatur tunc is quoque actorum quae translata sunt expensas pro portione sua si illis uti voluerit subire nisi aliter ex loci consuetudine servetur ut scilicet ad appellantem integrum hoc onus pertineat. Porro ipsam actorum copiam teneatur notarius congrua mercede accepta appellanti quanto citius et ad minus intra mensem exhibere; qui notarius si in differenda exhibitione fraudem fecerit ab officii administratione arbitrio ordinarii suspendatur et ad dupli poenam quanti ea lis fuerit inter appellantem et pauperes loci distribuendam compellatur. Iudex vero si et ipse impedimenti huius conscius particeps ve fuerit aliter ve obstiterit ne appellanti integre acta intra tempus traderentur: ad eandem dupli poenam prout supra teneatur. Non obstantibus quoad omnia suprascripta privilegiis indultis concordiis quae suos tantum teneant auctores et aliis quibuscumque consuetudinibus.

Can. 21 — It is declared, that, by certain words used previously, the usual manner of treating business in General Councils is not changed.

Cupiens sancta Synodus ut ex decretis ab ea editis nulla umquam futuris temporibus dubitandi occasio oriatur: verba illa posita in decreto publicato sessione prima sub beatissimo domino nostro Pio IV videlicet: “quae proponentibus legatis ac praesidentibus ad horum temporum levandas calamitates sedandas de religione controversias coercendas linguas dolosas depravatorum morum abusus corrigendos Ecclesiae veram et christianam pacem conciliandam apta atque idonea ipsi sanctae Synodo videbuntur” explicando declarat mentis suae non fuisse ut ex praedictis verbis solita ratio tractandi negotia in generalibus conciliis ulla ex parte immutaretur neque novi quidquam praeter id quod a sacris canonibus vel generalium synodorum forma hactenus statutum est cuiquam adderetur aut detraheretur.

Sessione 25

de regularibus

Can. 1 — All ReguIars shall order their lives in accordance with what is prescribed by the rule which they have professed; Superiors shall sedulously provide that this be done.

Eadem sacrosancta Synodus reformationem prosequens ea quae sequuntur statuenda esse censuit. Quoniam non ignorat sancta Synodus quantum ex monasteriis pie institutis et recte administratis in Ecclesia Dei splendoris atque utilitatis oriatur: necessarium esse censuit quo facilius ac maturius ubi collapsa est vetus et regularis disciplina instauretur et constantius ubi conservata est perseveret praecipere prout hoc decreto praecipit ut omnes regulares tam viri quam mulieres ad regulae quam professi sunt praescriptum vitam instituant et componant atque in primis qua ad suae professionis perfectionem ut obedientiae paupertatis et castitatis ac si quae alia sunt alicuius regulae et ordinis peculiaria vota et praecepta ad eorum respective essentiam necnon ad communem vitam victum et vestitum conservanda pertinentia fideliter observent omnis que cura et diligentia a superioribus adhibeatur tam in capitulis generalibus et provincialibus quam in eorum visitationibus quae suis temporibus facere non praetermittant: ut ab illis non recedatur cum compertum sit ab eis non posse ea quae ad substantiam regularis vitae pertinent relaxari. Si enim illa quae bases sunt et fundamenta totius regularis disciplinae exacte non fuerint conservata: totum corruat aedificium necesse est.

Can. 2 — Property is wholly prohibited to Regulars.

Nemini igitur regularium tam virorum quam mulierum liceat bona immobilia vel mobilia cuiuscumque qualitatis fuerint etiam quovis modo ab eis acquisita tamquam propria aut etiam nomine conventus possidere vel tenere sed statim ea superiori tradantur conventui que incorporentur. Nec deinceps liceat superioribus bona stabilia alicui regulari concedere etiam ad usumfructum vel usum administrationem aut commendam. Administratio autem bonorum monasteriorum seu conventuum ad solos officiales eorundem ad nutum superiorum amovibiles pertineat. Mobilium vero usum ita superiores permittant ut eorum supellex statui paupertatis quam professi sunt conveniat nihil que superflui in ea sit nihil etiam quod sit necessarium eis denegetur. Quodsi quis aliter quidquam tenere deprehensus aut convictus fuerit: is biennio activa et passiva voce privatus sit atque etiam iuxta suae regulae et ordinis constitutiones puniatur.

Can. 3 — All Monasteries save those herein excepted, shall be able to possess real property: the number of persons therein to be determined by the amount of Income, or of Alms. No Monasteries, to be erected without the Bishop's leave.

Concedit sancta Synodus omnibus monasteriis et domibus tam virorum quam mulierum et mendicantium (exceptis domibus fratrum sancti Francisci cappucinorum et eorum qui minorum de observantia vocantur) etiam quibus aut ex constitutionibus suis erat prohibitum aut ex privilegio apostolico non erat concessum: ut deinceps bona immobilia eis possidere liceat. Quodsi aliqua loca ex praedictis quibus auctoritate apostolica similia bona possidere permissum erat eis spoliata sint: eadem omnia illis restituenda esse decernit. In praedictis autem monasteriis et domibus tam virorum quam mulierum bona immobilia possidentibus vel non possidentibus is tantum numerus constituatur ac in posterum conservetur qui vel ex reditibus propriis monasteriorum vel ex consuetis eleemosynis commode possit sustentari. Nec de cetero similia loca erigantur sine episcopi in cuius dioecesi erigenda sunt licentia prius obtenta.

Can. 4 — A Regular shall not, without the permission of his Superior, either place himself at the service of another, or retire from his Monastery: when sent to a University for study he shall reside in a Monastery.

Prohibet sancta Synodus ne quis regularis sine sui superioris licentia praedicationis vel lectionis aut cuiusvis pii operis praetextu subiiciat se obsequio alicuius praelati principis vel universitatis vel communitatis aut alterius cuiuscumque personae seu loci; neque ei aliquod privilegium aut facultas ab aliis super iis obtenta suffragetur. Quodsi contrafecerit tamquam inobediens arbitrio superioris puniatur. Nec liceat regularibus a suis conventibus recedere etiam praetextu ad superiores suos accedendi nisi ab eisdem missi aut vocati fuerint. Qui vero sine praedicto mandato in scriptis obtento repertus fuerit ab ordinariis locorum tamquam desertor sui instituti puniatur. Illi autem qui studiorum causa ad universitates mittuntur in conventibus tantum habitent; alioquin ab ordinariis contra eos procedatur.

Can. 5 — Provision is made for the enclosure and safety of Nuns.

Bonifatii VIII constitutionem quae incipit periculoso renovans sancta Synodus universis episcopis sub obtestatione divini iudicii et interminatione maledictionis aeternae praecipit ut in omnibus monasteriis sibi subiectis ordinaria in aliis vero Sedis Apostolicae auctoritate clausuram sanctimonialium ubi violata fuerit diligenter restitui et ubi inviolata est conservari maxime procurent inobedientes atque contradictores per censuras ecclesiasticas alias que poenas quacumque appellatione postposita compescentes invocato etiam ad hoc si opus fuerit auxilio brachii saecularis. Quod auxilium ut praebeatur omnes christianos principes hortatur sancta Synodus et sub excommunicationis poena ipso facto incurrenda omnibus magistratibus saecularibus iniungit. Nemini autem sanctimonialium liceat post professionem exire a monasterio etiam ad breve tempus quocumque praetextu nisi ex aliqua legitima causa ab episcopo approbanda indultis quibuscumque et privilegiis non obstantibus. Ingredi autem intra saepta monasterii nemini liceat cuiuscumque generis aut conditionis sexus vel aetatis fuerit sine episcopi vel superioris licentia in scriptis obtenta sub excommunicationis poena ipso facto incurrenda. Dare autem tantum episcopus vel superior licentiam debet in casibus necessariis neque alius ullo modo possit etiam vigore cuiuscumque facultatis vel indulti hactenus concessi vel in posterum concedendi. Et quia monasteria sanctimonialium extra moenia urbis vel oppidi constituta malorum hominum praedae et aliis facinoribus sine ulla saepe custodia sunt exposita: curent episcopi et alii superiores si ita videbitur expedire ut sanctimoniales ex eis ad nova vel antiqua monasteria intra urbes vel oppida frequentia reducantur invocato etiam auxilio si opus fuerit brachii saecularis. Impedientes vero vel non obedientes per censuras ecclesiasticas parere compellant.

Nota CLAUSURA: Stampato «sess. XXIV»; la clausura delle monache è nella sessione XXV, De regularibus, cap. 5.

Can. 6 — Manner of choosing Regular Superiors.

In electione quorumcumque superiorum abbatum temporalium et aliorum officialium ac generalium et abbatissarum atque aliarum praepositarum quo omnia recte et sine ulla fraude fiant: in primis sancta Synodus districte praecipit omnes supradictos eligi debere per vota secreta ita ut singulorum eligentium nomina numquam publicentur. Nec in posterum liceat provinciales aut abbates priores aut alios quoscumque titulares ad effectum electionis faciendae constituere aut voces et suffragia absentium supplere. Si vero contra huius decreti constitutionem aliquis electus fuerit electio irrita sit et is qui ad hunc effectum se in provincialem abbatem aut priorem creari permiserit deinceps ad omnia officia in religione obtinenda inhabilis exsistat facultates que super his concessae eo ipso abrogatae censeantur et si in posterum aliae concedantur tamquam subreptitiae habeantur.

Can. 7 — In what way, and what manner of, persons are to be chosen as Abbesses, or Superioresses by whatsoever other name; no one shall be appointed over two Nunneries.

Abbatissa et priorissa et quocumque alio nomine praefecta vel praeposita appelletur eligatur non minor annis quadraginta et quae octo annis post expressam professionem laudabiliter vixerit. Quodsi his qualitatibus non reperiatur in eodem monasterio ex alio eiusdem ordinis eligi possit. Si hoc etiam incommodum superiori qui electioni praeest videatur ex iis quae in eodem monasterio annum trigesimum excesserint et quinque saltem annis post professionem recte vixerint episcopo vel alio superiore consentiente eligatur. Duobus vero monasteriis nulla praeficiatur et si qua duo vel plura quocumque modo obtinet cogatur uno excepto intra sex menses cetera resignare. Post id vero tempus nisi resignaverit omnia ipso iure vacent. Is vero qui electioni praeest episcopus sive alius superior claustra monasterii non ingrediatur sed ante cancellorum fenestellam vota singularum audiat vel accipiat. In reliquis serventur singulorum ordinum vel monasteriorum constitutiones.

Can. 8 — In what manner the regulation of Monasteries, which have not ordinary Regular visitors, is to be proceeded with.

Monasteria omnia quae generalibus capitulis aut episcopis non subsunt nec suos habent ordinarios regulares visitatores sed sub immediata Sedis Apostolicae protectione ac directione regi consueverunt: teneantur infra annum a fine praesentis concilii et deinde quolibet triennio sese in congregationes redigere iuxta formam constitutionis Innocentii III in concilio generali quae incipit in singulis ibi que certas regulares personas deputare quae de modo et ordine de praedictis congregationibus erigendis ac statutis in eis exsequendis deliberent et statuant. Quodsi in his negligentes fuerint liceat metropolitano in cuius provincia praedicta monasteria sunt tamquam Sedis Apostolicae delegato eos pro praedictis causis convocare. Quodsi infra limites unius provinciae non sit sufficiens talium monasteriorum numerus ad erigendam congregationem possint duarum vel trium provinciarum monasteria unam facere congregationem. Ipsis autem congregationibus constitutis illarum generalia capitula et ab illis electi praesides vel visitatores eandem habeant auctoritatem in suae congregationis monasteria ac regulares in eis commorantes quam alii praesides ac visitatores in ceteris habent ordinibus. Teneantur que suae congregationis monasteria frequenter visitare et illorum reformationi incumbere et ea observare quae in sacris canonibus et in hoc sacro concilio sunt decreta. Quodsi etiam metropolitano instante praedicta exsequi non curaverint episcopis in quorum dioecesibus loca praedicta sita sunt tamquam Sedis Apostolicae delegatis subdantur.

Can. 9 — Convents of Nuns immediately subject to the Apostolic See shall be governed by the Bishops; but others, by those deputed in the General Chapters, or by other Regulars.

Monasteria sanctimonialium sanctae Sedi Apostolicae immediate subiecta etiam sub nomine capitulorum s(ancti) Petri vel s(ancti) Ioannis vel alias quomodocumque nuncupentur ab episcopis tamquam dictae sedis delegatis gubernentur non obstantibus quibuscumque. Quae vero a deputatis in capitulis generalibus vel ab aliis regularibus reguntur sub eorum cura et custodia relinquantur.

Can. 10 — Nuns shall confess and communicate once a month; an extraordinary Confessor shall be assigned them by the Bishop. The Eucharist shall not be reserved within the enclosure of the Convent.

Attendant diligenter episcopi et ceteri superiores monasteriorum sanctimonialium ut in constitutionibus earum admoneantur sanctimoniales ut saltem semel singulis mensibus confessionem peccatorum faciant et sacrosanctam Eucharistiam suscipiant ut eo se salutari praesidio muniant ad omnes oppugnationes daemonis fortiter superandas. Praeter ordinarium autem confessorem alius extraordinarius ab episcopo et aliis superioribus bis aut ter in anno offeratur qui omnium confessiones audire debeat quod vero sanctissimum Christi corpus intra chorum vel saepta monasterii et non in publica Ecclesia conservetur: prohibet sancta Synodus non obstante quocumque indulto aut privilegio.

Can. 11 — In Monasteries, which are charged with the cure of the souls of laymen, they who exercise that cure shall be subject to the Bishop, and be by him previously examined, with certain exceptions.

In monasteriis seu domibus virorum seu mulierum quibus imminet animarum cura personarum saecularium praeter eas quae sunt de illorum monasteriorum seu locorum familia: personae tam regulares quam saeculares huiusmodi curam exercentes subsint immediate in iis quae ad dictam curam et sacramentorum administrationem pertinent iurisdictioni visitationi et correctioni episcopi in cuius dioecesi sunt sita nec ibi aliqui etiam ad nutum amovibiles deputentur nisi de eiusdem consensu ac praevio examine per eum aut eius vicarium faciendo; excepto monasterio Cluniacensi cum suis limitibus et exceptis etiam iis monasteriis seu locis in quibus abbates generales aut alii regularium superiores iuridictionem episcopalem et temporalem in parochos et parochianos exercent salvo tamen eorum episcoporum iure qui maiorem in praedicta loca vel personas iurisdictionem exercent.

Can. 12 — Episcopal censures, and festivals appointed in the diocese, shall be observed even by Regulars.

Censurae et interdicta nedum a Sede Apostolica emanata sed etiam ab ordinariis promulgata mandante episcopo a regularibus in eorum ecclesiis publicentur atque serventur. Dies etiam festi quos in dioecesi sua servandos idem episcopus praeceperit ab exemptis omnibus etiam regularibus serventur.

Can. 13 — The Bishop shall settle disputes about precedency. Exempted persons, not living in the more strict enclosures, are obliged to attend at public Processions.

Controversias omnes de praecedentia quae persaepe maximo cum scandalo oriuntur inter ecclesiasticas personas tam saeculares quam regulares cum in processionibus publicis tum in his quae fiunt in tumulandis defunctorum corporibus et in deferenda umbella et aliis similibus: episcopus amota omni appellatione et non obstantibus quibuscumque componat. Exempti autem omnes tam clerici saeculares quam regulares quicumque etiam monachi ad publicas processiones vocati accedere compellantur iis tantum exceptis qui in strictiori clausura perpetuo vivunt.

Can. 14 — By whom punishment is to be inflicted on a Regular who sins publicly.

Regularis non subditus episcopo qui intra claustra monasterii degit et extra ea ita notorie deliquerit ut populo scandalo sit episcopo instante a suo superiore intra tempus ab episcopo praefigendum severe puniatur ac de punitione episcopum certiorem faciat; sin minus a suo superiore officio privetur et delinquens ab episcopo puniri possit.

Can. 15 — Profession shall not be made except after a year 's probation, and at the age of sixteen years completed.

In quacumque religione tam virorum quam mulierum professio non fiat ante sextum decimum annum expletum nec qui minori tempore quam per annum post susceptum habitum in probatione steterit ad professionem admittatur. Professio autem antea facta sit nulla nullam que inducat obligationem ad alicuius regulae vel religionis vel ordinis observationem aut ad alios quoscumque effectus.

Can. 16 — Any renunciation made, or obligation entered into, previous to the two months' nearest Profession, shall be null. The probation ended, the Novices shall either be professed, or dismissed. In the Religious order of Clerks of the Society of Jesus nothing is innovated. No part of the property of a Novice shall be given to a Monastery before Profession.

Nulla quoque renuntiatio aut obligatio antea facta etiam cum iuramento vel in favorem cuiuscumque causae piae valeat nisi cum licentia episcopi sive eius vicarii fiat intra duos menses proximos ante professionem ac non alias intelligatur effectum suum sortiri nisi secuta professione; aliter vero facta etiamsi cum huius favoris expressa renuntiatione etiam iurata sit irrita et nullius effectus. Finito tempore novitiatus superiores novitios quos habiles invenerint ad profitendum admittant aut e monasterio eos eiiciant. Per haec tamen sancta Synodus non intendit aliquid innovare aut prohibere quin religio clericorum societatis Iesu iuxta pium eorum institutum a sancta Sede Apostolica approbatum Domino et eius Ecclesiae inservire possint. Sed neque ante professionem excepto victu et vestitu novitii vel novitiae illius temporis quo in probatione est quocumque praetextu a parentibus vel propinquis aut curatoribus eius monasterio aliquid ex bonis eiusdem tribuatur ne hac occasione discedere nequeat quod totam vel maiorem partem substantiae suae monasterium possideat nec facile si discesserit id recuperare possit. Quin potius praecipit sancta Synodus sub anathematis poena dantibus et recipientibus ne hoc ullo modo fiat et ut abeuntibus ante professionem omnia restituantur quae sua erant. Quod ut recte fiat episcopus etiam per censura ecclesiasticas si opus fuerit compellat.

Can. 17 — If a girl, who is more than twelve years of age, wish to take the Regular Habit, she shall be questioned by the Ordinary, and again before Profession.

Libertati professionis virginum Deo dicandarum prospiciens sancta Synodus statuit atque decernit ut si puella quae habitum regularem suscipere voluerit maior duodecim annis sit non ante eum suscipiat nec postea ipsa vel alia professionem emittat quam exploraverit episcopus vel eo absente vel impedito eius vicarius aut aliquis eorum sumptibus ab eis deputatus virginis voluntatem diligenter an coacta an seducta sit an sciat quid agat; et si voluntas eius pia ac libera cognita fuerit habuerit que conditiones requisitas iuxta monasterii illius et ordinis regulam necnon monasterium fuerit idoneum: libere ei profiteri liceat; cuius professionis tempus ne episcopus ignoret teneatur praefecta monasterio eum ante mensem certiorem facere. Quod si praefecta certiorem episcopum non fecerit quamdiu episcopo videbitur ab officio suspensa sit.

Can. 18 — No one shall, except in the cases by law expressed, compel a woman to enter a Monastery; or prevent her, if she desire to enter. The constitutions of the Penitents, or Convertites, shall all be preserved.

Anathemati sancta Synodus subiicit omnes et singulas personas cuiuscumque qualitatis vel conditionis fuerint tam clericos quam laicos saeculares vel regulares atque etiam qualibet dignitate fungentes si quomodocumque coegerint aliquam virginem vel viduam aut aliam quamcumque mulierem invitam praeterquam in casibus in iure expressis ad ingrediendum monasterium vel ad suscipiendum habitum cuiuscumque religionis vel ad emittendam professionem; qui que consilium auxilium vel favorem dederint qui que scientes eam non sponte ingredi monasterium aut habitum suscipere aut professionem emittere: quoquo modo eidem actui vel praesentiam vel consensum vel auctoritatem interposuerint. Simili quoque anathemati subiicit eos qui sanctam virginum vel aliarum mulierum voluntatem vel accipiendi vel voti emittendi quoquo modo sine iusta causa impedierint. Ea que omnia et singula quae ante professionem vel in ipsa professione fieri oportet serventur non solum in monasteriis subiectis episcopo sed et in aliis quibuscumque. Ab his tamen excipiuntur mulieres quae poenitentes aut convertitae appellantur in quibus constitutiones earum serventur.

Can. 19 — How to proceed in cases of pretended invalidity of profession.

Quicumque regularis praetendat se per vim et metum ingressum esse religionem aut etiam dicat ante aetatem debitam professum fuisse aut quid simile velit que habitum dimittere quacumque de causa aut etiam cum habitu discedere sine licentia superiorum: non audiatur nisi intra quinquennium tantum a die professionis et tunc non aliter nisi causas quas praetenderit deduxerit coram superiore suo et ordinario. Quod si ante habitum sponte dimiserit nullatenus ad allegandum quamcumque causam admittatur sed ad monasterium redire cogatur et tamquam apostata puniatur; interim vero nullo privilegio suae religionis iuvetur. Nemo etiam regularis cuiuscumque facultatis vigore transferatur ad laxiorem religionem nec detur licentia cuiquam regulari occulte ferendi habitum suae religionis.

Can. 20 — Superiors of orders not subject to bishops shall visit and correct inferior Monasteries, even though held in commendam.

Abbates qui sunt ordinum capita ac ceteri praedictorum ordinum superiores episcopis non subiecti quibus est in alia inferiora monasteria prioratus ve legitima iurisdictio: eadem illa sibi subdita monasteria et prioratus suo quisque loco atque ordine ex officio visitent etiam si commendata exsistant; quae cum ordinum suorum capitibus subsint declarat sancta Synodus in iis quae alias de visitatione monasteriorum commendatorum definita sunt non esse comprehensa teneantur que quicumque praedictorum ordinum monasteriis praesunt praedictos visitatores recipere et illorum ordinationes exsequi. Ipsa quoque monasteria quae sunt ordinum capita iuxta sanctae Sedis Apostolicae et cuiusque ordinis constitutiones visitentur et quamdiu durabunt huiusmodi commendae priores claustrales aut in prioratibus conventum habentibus subpriores qui correctiones et spirituale regimen exercent a capitulis generalibus vel ipsorum ordinum visitatoribus instituantur. In ceteris omnibus praefatorum ordinum privilegia et facultates quae ipsorum personas loca et iura concernunt firma sint et illaesa.

Can. 21 — Over Monasteries, Religious of that same order shall be appointed.

Cum pleraque monasteria etiam abbatiae prioratus et praepositurae ex mala eorum quibus commissa fuerunt administratione non levia passa fuerint tam in spiritualibus quam temporalibus detrimenta: cupit sancta Synodus ea ad congruam monasticae vitae disciplinam omnino revocare. Verum adeo dura difficilis que est praesentium temporum conditio ut nec statim omnibus nec commune ubique quod optaret remedium possit adhiberi. Ut tamen nihil praetermittat unde praedictis salubriter aliquando provideri possit: primum quidem confidit summum Romanum Pontificem pro sua pietate et prudentia curaturum quantum haec tempora ferre posse viderit ut iis quae nunc commendata reperiuntur et quae suos conventus habent regulares personae eiusdem ordinis expresse professae et quae gregi praeire et praeesse possint praeficiantur. Quae vero in posterum vacabunt non nisi regularibus spectatae virtutis et sanctitatis conferantur. Quo ad eo vero monasteria quae capita sunt ac primates ordinum sive abbatiae sive prioratus filiae illorum capitum nuncupantur: teneantur illi qui in praesenti ea in commendam obtinent nisi sit eis de regulari successore provisum infra sex menses religionem illorum ordinum propriam solemniter profiteri aut iis cedere; alias commendae praedictae ipso iure vacare censeantur. Ne autem in praedictis omnibus et singulis fraus aliqua adhiberi possit: mandat sancta Synodus ut in provisionibus dictorum monasteriorum qualitas singulorum nominatim exprimatur aliter que facta provisio subreptitia esse censeatur nulla que subsequenti possessione etiam triennali adiuvetur.

Can. 22 — The Decrees touching the Reformation of Regulars shall be carried into execution at once by all.

Haec omnia et singula in superioribus decretis contenta observari sancta Synodus praecipit in omnibus coenobiis ac monasteriis collegiis ac domibus quorumcumque monachorum ac regularium necnon quarumcumque sanctimonialium virginum ac viduarum etiam si illae sub gubernio militiarum etiam Hierosolymitanae vivant et quocumque nomine appellentur sub quacumque regula vel constitutionibus et sub custodia vel gubernatione vel quavis subiectione aut annexione vel dependentia cuiuscumque ordinis mendicantium vel non mendicantium vel aliorum regularium monachorum aut canonicorum quorumcumque; non obstantibus eorum omnium et singulorum privilegiis sub quibuscumque formulis verborum conceptis ac mare magnum appellatis etiam in fundatione obtentis necnon constitutionibus et regulis etiam iuratis atque etiam consuetudinibus vel praescriptionibus etiam immemorabilibus. Si qui vero regulares tam viri quam mulieres sunt qui sub arctiori regula vel statutis vivunt (excepta facultate habendi bona stabilia in communi): eos ab eorum instituto et observantia sancta Synodus amovere non intendit. Et quia sancta Synodus desiderat ut omnia et singula supradicta quamprimum exsecutioni demandentur: praecipit omnibus episcopis in monasteriis sibi subiectis et in omnibus aliis ipsis in superioribus decretis specialiter commissis atque omnibus abbatibus ac generalibus et aliis superioribus ordinum supradictorum: ut statim praedicta exsequantur; et si quid exsecutioni mandatum non sit episcoporum negligentiam concilia provincialia suppleant et coerceant. Regularium vero capitula provincialia et generalia et in defectum capitulorum generalium concilia provincialia per deputationem aliquorum eiusdem ordinis provideant. Hortatur etiam sancta Synodus omnes reges principes res publicas et magistratus et in virtute sanctae obedientiae praecipit ut velint praedictis episcopis abbatibus ac generalibus et ceteris praefectis in superius contentae reformationis exsecutione suum auxilium et auctoritatem interponere quoties fuerint requisiti ut sine ullo impedimento praemissa recte exsequantur ad laudem Dei omnipotentis.

de reformatione

Can. 1 — Cardinals and all Prelates of the churches shall be content with modest furniture and a frugal table: they shall not enrich their relatives or domestics out of the property of the Church.

Optandum est ut ii qui episcopale ministerium suscipiunt quae suae sint partes agnoscant ac se non ad propria commoda non ad divitias aut luxum sed ad labores et sollicitudines pro Dei gloria vocatos esse intelligant. Nec enim dubitandum est et fideles reliquos ad religionem innocentiam que facilius inflammandos si praepositos suos viderint non ea quae mundi sunt sed animarum salutem ac coelestem patriam cogitantes. Haec cum ad restituendam ecclesiasticam disciplinam praecipua esse sancta Synodus animadvertat: admonet episcopos omnes ut se cum ea saepe meditantes factis etiam ipsis ac vitae actionibus quod est veluti perpetuum quoddam praedicandi genus se muneri suo conformes ostendant. In primis vero ita mores suos omnes componant ut reliqui ab eis frugalitatis modestiae continentiae ac quae nos tantopere commendat Deo sanctae humilitatis exempla petere possint. Quapropter exemplo patrum nostrorum in concilio Carthaginensi non solum iubet ut episcopi modesta suppellectili et mensa ac frugali victu contenti sint verum etiam in reliquo vitae genere ac tota eius domo caveant ne quid appareat quod a sancto hoc instituto sit alienum quodque non simplicitatem Dei zelum ac vanitatum contemptum prae se ferat. Omnino vero eis interdicit ne ex reditibus Ecclesiae consanguineos familiares ve suos augere studeant cum et apostolorum canones prohibeant ne res ecclesiasticas quae Dei sunt consanguineis donent sed si pauperes sint iis ut pauperibus distribuant eas autem non distrahant nec dissipent illorum causa. Immo quam maxime potest eos sancta Synodus monet ut omnem humanum hunc erga fratres nepotes propinquos que carnis affectum unde multorum malorum in Ecclesia seminarium exstat penitus deponant. Quae vero de episcopis dicta sunt eadem non solum in quibuscumque beneficia ecclesiastica tam saecularia quam regularia obtinentibus pro gradus sui conditione observari sed et ad sanctae Romanae Ecclesiae cardinales pertinere decernit quorum consilio apud sanctissimum Romanum Pontificem cum universalis Ecclesiae administratio nitatur nefas videri potest non iis etiam virtutum insignibus ac vivendi disciplina eos fulgere quae merito omnium in se oculos convertant.

Can. 2 — By whom individually the Decrees of the Council are to be solemnly received; and by whom a profession of faith is to be made.

Cogit temporum calamitas et invalescentium haeresum malitia ut nihil sit praetermittendum quod ad populorum aedificationem et catholicae fidei praesidium videatur posse pertinere. Praecipit igitur sancta Synodus patriarchis primatibus archiepiscopis episcopis et omnibus aliis qui de iure vel consuetudine in concilio provinciali interesse debent ut in ipsa prima synodo provinciali post finem praesentis concilii habenda ea omnia et singula quae ab hac sancta Synodo diffinita et statuta sunt palam recipiant necnon veram obedientiam summo Romano Pontifici spondeant et profiteantur simul que haereses omnes a sacris canonibus et generalibus conciliis praesertim que ab hac eadem synodo damnatas publice detestentur et anathematizent. Idem que in posterum quicumque in patriarchas primates archiepiscopos episcopos que promovendi in prima synodo provinciali in qua ipsi interfuerint omnino observent. Quod si quis ex supradictis omnibus quod absit renuerit episcopi comprovinciales statim summum Romanum Pontificem admonere sub poena divinae indignationis teneantur. Interim que ab eiusdem communione abstineant. Ceteri vero omnes sive in praesenti sive in futurum beneficia ecclesiastica habituri et qui in synodo dioecesana convenire debent: idem ut supra in ea synodo quae primo quoque tempore celebrabitur faciant et observent; alias secundum formam sacrorum canonum puniantur. Ad haec omnes ii ad quos universitatum et studiorum generalium cura visitatio et reformatio pertinet diligenter curent ut ab eisdem universitatibus canones et decreta huius sanctae Synodi integre recipiantur ad eorum que normam magistri doctores et alii in eisdem universitatibus ea quae catholicae fidei sunt doceant et interpretentur se que ad hoc institutum initio cuiuslibet anni solemni iuramento obstringant; sed et si aliqua alia in praedictis universitatibus correctione et reformatione digna fuerint ab eisdem ad quos spectat pro religionis et disciplinae ecclesiasticae augmento emendentur et statuantur. Quae vero universitates immediate summi Romani Pontificis protectioni et visitationi sunt subiectae has sua beatitudo per eius delegatos eadem qua supra ratione et prout ei utilius visum fuerit salubriter visitari et reformari curabit.

Can. 3 — The sword of excommunication is not to be rashly used: when an execution can be made on property or person, censures are to be abstained from: the civil magistrates shall not interfere herein.

Quamvis excommunicationis gladius nervus sit ecclesiasticae disciplinae et ad continendos in officio populos valde salutaris: sobrie tamen magna que circumspectione exercendus est cum experientia doceat si temere aut levibus ex rebus incutiatur magis contemni quam formidari et perniciem potius parere quam salutem. Quapropter excommunicationes illae quae monitionibus praemissis ad finem revelationis ut aiunt aut pro deperditis seu subtractis rebus ferri solent a nemine prorsus praeterquam ab episcopo decernantur et tunc non alias quam ex re non vulgari causa que diligenter ac magna maturitate per episcopum examinata quae eius animum moveat; nec ad eas concedendas cuiusvis saecularis etiam magistratus auctoritate adducatur sed totum hoc in eius arbitrio et conscientia sit positum quando ipse pro re loco persona aut tempore eas decernendas esse iudicaverit. In causis vero iudicialibus mandatur omnibus iudicibus ecclesiasticis cuiuscumque dignitatis exsistant ut quandocumque exsecutio realis vel personalis in qualibet parte iudicii propria auctoritate ab ipsis fieri poterit abstineant se tam in procedendo quam definiendo a censuris ecclesiasticis seu interdicto; sed liceat eis si expedire videbitur in causis civilibus ad forum ecclesiasticum quomodolibet pertinentibus contra quoscumque etiam laicos per mulctas pecuniarias quae locis piis ibi exsistentibus eo ipso quod exactae fuerint assignentur seu per captionem pignorum personarum que districtionem per suos proprios aut alienos exsecutores faciendam sive etiam per privationem beneficiorum alia que iuris remedia procedere et causas diffinire. Quodsi exsecutio realis vel personalis adversus reos hac ratione fieri non poterit sit que erga iudicem contumacia: tunc eos etiam anathematis mucrone arbitrio suo praeter alias poenas ferire poterit. In causis quoque criminalibus ubi exsecutio realis vel personalis ut supra fieri poterit erit a censuris abstinendum; sed si dictae exsecutioni facile locus esse non possit licebit iudici hoc spirituali gladio in delinquentes uti si tamen delicti qualitas praecedente bina saltem monitione etiam per edictum id postulet. Nefas autem sit saeculari cuilibet magistratui prohibere ecclesiastico iudici ne quem excommunicet aut mandare ut latam excommunicationem revocet sub praetextu quod contenta in praesenti decreto non sint observata: cum non ad saeculares sed ad ecclesiasticos haec cognitio pertineat. Excommunicatus vero quicumque si post legitimas monitiones non resipuerit non solum ad sacramenta et communionem fidelium ac familiaritatem non recipiatur sed si obdurato animo censuris annexus in illis per annum insorduerit etiam contra eum tamquam de haeresi suspectum procedi possit.

Can. 4 — Where the number of Masses to be celebrated is excessive, Bishops, Abbots, and Generals, shall make such regulation as shall seem to them expedient.

Contingit saepe in quibusdam ecclesiis vel tam magnum Missarum celebrandarum numerum ex variis defunctorum relictis impositum esse ut illis pro singulis diebus a testatoribus praescriptis nequeat satisfieri; vel eleemosynam huiusmodi pro illis celebrandis adeo tenuem esse ut non facile inveniatur qui velit huic se muneri subiicere unde depereunt piae testantium voluntates et eorum conscientias ad quos praedicta spectant onerandi occasio datur. Sancta Synodus cupiens haec ad pios usus relicta quo plenius et utilius potest impleri: facultatem dat episcopis ut in synodo dioecesana item que abbatibus et generalibus ordinum ut in suis capitulis generalibus re diligenter perspecta possint pro sua conscientia in praedictis ecclesiis quas hac provisione indigere cognoverint statuere circa haec quidquid magis ad Dei honorem et cultum atque ecclesiarum utilitatem viderint expedire ita tamen ut eorum semper defunctorum commemoratio fiat qui pro suarum animarum salute legata ea ad pios usus reliquerunt.

Can. 5 — The conditions and obligations imposed on Benefices shall be observed.

Ratio postulat ut illis quae bene constituta sunt contrariis ordinationibus non detrahatur. Quando igitur ex beneficiorum quorumcumque erectione seu fundatione aut aliis constitutionibus qualitates aliquae requiruntur seu certa illis onera sunt iniuncta: in beneficiorum quorumcumque collatione seu in quacumque alia dispositione eis non derogetur. Idem in praebendis theologalibus magistralibus doctoralibus aut presbyteralibus diaconalibus ac subdiaconalibus quandocumque ita constituta fuerint observetur ut eorum qualitatibus vel ordinibus nihil in ulla provisione detrahetur; et aliter facta provisio subreptitia censeatur.

Can. 6 — In what manner the Bishop ought to act in regard of the visitation of exempted Chapters.

Statuit sancta Synodus ut in omnibus ecclesiis cathedralibus et collegiatis decretum sub felicis recordationis Paulo III quod incipit capitula cathedralium observetur non solum quando episcopus visitaverit sed et quoties ex officio vel ad petitionem alicuius contra aliquem ex contentis in dicto decreto procedat ita tamen ut cum extra visitationem processerit infrascripta omnia locum habeant videlicet: ut capitulum initio cuiuslibet anni eligat ex capitulo duos de quorum consilio et assensu episcopus vel eius vicarius tam in formando processum quam in ceteris omnibus actibus usque ad finem causae inclusive coram notario tamen ipsius episcopi et in eius domo aut consueto tribunali procedere teneatur. Unum autem tantum sit utriusque votum possit que alter episcopo accedere. Quodsi ambo ab episcopo discordes in aliquo actu seu interlocutoria vel diffinitiva sententia fuerint: tunc intra sex dierum spatium cum episcopo tertium eligant et si in electione tertii etiam discordent ad viciniorem episcopum electio devolvatur et iuxta eam partem cum qua tertius conveniet articulus in quo erat discordia terminetur; alias processus et inde secuta nulla sint nullos que producant iuris effectus. In criminibus tamen ex incontinentia provenientibus de qua in decreto de concubinariis et in atrocioribus delictis depositionem aut degradationem requirentibus ubi de fuga timetur ne iudicium eludatur et ideo opus sit personali detentione: possit initio solus episcopus ad summariam informationem et necessariam detentionem procedere servato tamen in reliquis ordine praemisso. In omnibus autem casibus ea ratio habeatur ut iuxta qualitatem delicti ac personarum delinquentes ipsi in loco decenti custodiantur. Episcopis praeterea ubique is honor tribuatur qui eorum dignitati par est eis que in choro et in capitulo in processionibus et aliis actibus publicis sit prima sedes et locus quem ipsi elegerint et praecipua omnium rerum agendarum auctoritas. Qui si aliquid canonicis ad deliberandum proponant nec de re ad suum vel suorum commodum spectante agatur: episcopi ipsi capitulum convocent vota exquirant et iuxta ea concludant. Absente vero episcopo omnino hoc ab his de capitulo ad quos de iure vel consuetudine spectat perficiatur nec ad id vicarius episcopi admittatur. Ceteris autem in rebus capituli iurisdictio et potestas si qua eis competit et bonorum administratio salva et intacta omnino relinquantur. Qui vero non obtinent dignitates nec sunt de capitulo hi omnes in causis ecclesiasticis episcopo subiiciantur. Non obstantibus quo ad supradicta privilegiis etiam ex fundatione competentibus necnon consuetudinibus etiam immemorabilibus sententiis iuramentis concordiis quae tantum suos obligent auctores; salvis tamen in omnibus privilegiis quae universitatibus studiorum generalium seu earum personis sunt concessa. Haec autem omnia et singula in iis ecclesiis locum non habeant in quibus episcopi aut eorum vicarii ex constitutionibus vel privilegiis aut consuetudinibus sive concordiis seu quocumque alio iure maiorem habent potestatem auctoritatem ac iurisdictionem quam praesenti decreto sit comprehensum; quibus sancta Synodus derogare non intendit.

Can. 7 — The Access and Regress in regard of Benefices are done away with ; in what manner, to whom, and for what cause, a Coadjutor is to be granted.

Cum in beneficiis ecclesiasticis ea quae haereditariae successionis imaginem referunt sacris constitutionibus sint odiosa et patrum decretis contraria: nemini in posterum accessus aut regressus etiam de consensu ad beneficium ecclesiasticum cuiuscumque qualitatis concedatur nec hactenus concessi suspendantur extendantur aut transferantur. Hoc que decretum in quibuscumque beneficiis ecclesiasticis ac etiam cathedralibus ecclesiis ac in quibuscumque personis etiam cardinalatus honore fulgentibus locum habeat. In coadiutoriis quoque cum futura successione idem posthac observetur ut nemini in quibuscumque beneficiis ecclesiasticis permittantur. Quodsi quando Ecclesiae cathedralis aut monasterii urgens necessitas aut evidens utilitas postulet praelato dari coadiutorem: is non alias cum futura successione detur quam haec causa prius diligenter a sanctissimo Romano Pontifice cognita et qualitates omnes in illo concurrere certum sit quae a iure et decretis huius sanctae Synodi in episcopis et praelatis requiruntur; alias concessiones super his factae surreptitiae esse censeantur.

Can. 8 — What is to be observed in regard to Hospitals. By whom, and in what manner, the negligence of administrators is to be punished.

Admonet sancta Synodus quoscumque ecclesiastica beneficia saecularia seu regularia obtinentes ut hospitalitatis officium a sanctis patribus frequenter commendatum quantum per eorum proventus licebit prompte benigne que exercere assuescant memores eos qui hospitalitatem amant Christum in hospitibus recipere. Illis vero qui hospitalia vulgo nuncupata seu alia pia loca ad peregrinorum infirmorum senum pauperum ve usum praecipue instituta in commendam administrationem aut quemcumque titulum aut etiam ecclesiis suis unita obtinent vel si Ecclesiae parochiales hospitalibus forte unitae aut in hospitalia erectae earum que patronis in administrationem concessae sint: praecipit omnino ut impositum illis onus officium ve administrent atque hospitalitatem quam debent ex fructibus ad id deputatis actu exerceant iuxta constitutionem concilii Viennensis alias in hac eadem synodo sub felicis recordationis Paulo III innovatam quae incipit quia contingit. Quodsi hospitalia haec ad certum peregrinorum aut infirmorum aut aliarum personarum genus suscipiendum fuerint instituta nec in loco ubi sunt dicta hospitalia similes personae aut perpaucae reperiantur: mandat adhuc ut fructus illorum in alium pium usum qui eorum institutioni proximior sit ac pro loco et tempore utilior convertantur prout ordinario cum duobus de capitulo qui rerum usu peritiores sint per ipsum deligendis magis expedire visum fuerit nisi aliter forte etiam in hunc eventum in eorum fundatione aut institutione fuerit expressum quo casu quod ordinatum fuit observari curet episcopus aut si id non possit ipse prout supra utiliter provideat. Itaque si praedicti omnes et singuli cuiuscumque ordinis vel religionis et dignitatis etiam si laici fuerint qui administrationem hospitalium habent non tamen regularibus subiecti ubi viget regularis observantia: ab Ordinario moniti hospitalitatis munus adhibitis omnibus ad quae tenentur necessariis re ipsa obire cessaverint: non solum per ecclesiasticas censuras et alia iuris remedia ad id compelli possint se etiam hospitalis ipsius administratione cura ve perpetuo privari possint alii que eorum loco ab his ad quos spectabit substituantur et praedicti nihilominus etiam ad fructuum restitutionem quos contra ipsorum hospitalium institutionem perceperunt quae nulla eis remissione aut compositione indulgeatur in foro conscientiae teneantur. Nec administratio seu gubernatio huiusmodi locorum uni et eidem personae ultra triennium deinceps committatur nisi aliter in fundatione cautum reperiatur. Non obstante quoad omnia supradicta quacumque unione exemptione et consuetudine in contrarium etiam immemorabili seu privilegiis aut indultis quibuscumque.

Can. 9 — In what manner a right of patronage is to be proved, and to whom granted: what is not lawful for patrons. Unions of free benefices, to churches under right of patronage, prohibited. Rights of patronage, not legitimately obtained, are to be revoked.

Sicuti legitima patronatuum iura tollere pias que fidelium voluntates in eorum institutione violare aequum non est: sic etiam ut hoc colore beneficia ecclesiastica in servitutem quod a multis impudenter fit redigantur non est permittendum. Ut igitur debita in omnibus ratio observetur decernit sancta Synodus ut titulus iuris patronatus sit ex fundatione vel dotatione qui ex authentico documento et aliis iure requisitis ostendatur sive etiam ex multiplicatis praesentationibus per antiquissimum temporis cursum qui hominum memoriam excedat alias ve secundum iuris dispositionem; in iis vero personis seu communitatibus vel universitatibus in quibus id ius plerumque ex usurpatione potius quaesitum praesumi solet plenior et exactior probatio ad docendum verum titulum requiratur nec immemorabilis temporis probatio aliter eis suffragetur quam si praeter reliqua ad eam necessaria praesentationes etiam continuatae non minori saltem quam quinquaginta annorum spatio quae omnes effectum sortitae sint authenticis scripturis probentur. Reliqui patronatus omnes in beneficiis tam saecularibus quam regularibus seu parochialibus vel dignitatibus aut quibuscumque aliis beneficiis in cathedrali vel collegiata Ecclesia seu facultates et privilegia concessa tam in vim patronatus quam alio quocumque iure nominandi eligendi praesentandi ad ea cum vacant (exceptis patronatibus super cathedralibus ecclesiis competentibus et exceptis aliis quae ad imperatorem et reges seu regna possidentes alios que sublimes ac supremos principes iura imperii in dominiis suis habentes pertinent et quae in favorem studiorum generalium concessa sunt): in totum prorsus abrogata et irrita cum quasi possessione inde secuta intelligantur; beneficia que huiusmodi tamquam libera a suis collatoribus conferantur ac provisiones huiusmodi plenum effectum consequantur. Ad haec liceat episcopo praesentatos a patronis si idonei non fuerint repellere. Quodsi ad inferiores institutio pertineat: ab episcopo tamen iuxta alias statuta ab hac sancta Synodo examinentur; alioquin institutio ab inferioribus facta irrita sit et inanis. Patroni autem beneficiorum cuiuscumque ordinis et dignitatis etiam si communitates universitates collegia quaecumque clericorum vel laicorum exsistant in perceptione fructuum proventuum obventionum quorumcumque beneficiorum etiam si vere de iure patronatus ipsorum ex fundatione et dotatione essent nullatenus nulla ve causa vel occasione se ingerant sed illos libere rectori seu beneficiato non obstante etiam quacumque consuetudine distribuendos dimittant; nec dictum ius patronatus venditionis aut alio quocumque titulo in alios contra canonicas sanctiones transferre praesumant; si secus fecerint excommunicationis et interdicti poenis subiiciantur et dicto iure patronatus ipso iure privati exsistant. Insuper accessiones per viam unionis factae de beneficiis liberis ad ecclesias iuris patronatui etiam laicorum subiectas tam ad parochiales quam ad alia quaecumque beneficia etiam simplicia seu dignitates vel hospitalia ita ut praedicta beneficia libera eiusdem naturae cum iis quibus cum uniuntur efficiantur atque sub iure patronatus constituantur: hae si nondum plenarium sortitae sunt effectum vel deinceps ad cuiusvis instantiam fient quacumque auctoritate etiam apostolica concessae fuerint: simul cum unionibus ipsis per subreptionem obtentae intelligantur non obstante quacumque in iis verborum forma seu derogatione quae habeatur pro expressa; nec exsecutioni amplius demandentur sed beneficia ipsa unita cum vacaverint libere ut antea conferantur. Quae vero a quadraginta annis citra factae effectum et plenam incorporationem sunt consecutae: hae nihilominus ab ordinariis tamquam a Sede Apostolica delegatis revideantur et examinentur ac quae per subreptionem vel obreptionem obtentae fuerint simul cum unionibus irritae declarentur ac beneficia ipsa separentur et aliis conferantur. Similiter quoque patronatus quicumque in ecclesiis et quibuscumque aliis beneficiis etiam dignitatibus antea liberis acquisiti a quadraginta annis citra et in futurum acquirendi seu ex augmento dotis seu ex nova constructione vel alia simili causa: etiam auctoritate Sedis Apostolicae ab eisdem ordinariis uti delegatis ut supra qui nullius in his facultatibus aut privilegiis impediantur diligenter cognoscantur; et quos non repererint ob maxime evidentem Ecclesiae vel beneficii seu dignitatis necessitatem legitime constitutos esse: in totum revocent atque beneficia huiusmodi sine damno illa possidentium et restituto patronis eo quod ab eis idcirco datum est in pristinum libertatis statum reducant non obstantibus privilegiis constitutionibus et consuetudinibus etiam immemorabilibus.

Can. 10 — Judges, unto whom causes may be committed by the Apostolie See, are to be nominated by the Synod: all judges shall terminate causes speedily.

Quoniam ob malitiosam petentium suggestionem et quandoque ob locorum longinquitatem personarum notitia quibus causae mandantur usque adeo haberi non potest hinc que interdum iudicibus non undequaque idoneis causae in partibus delegantur: statuit sancta Synodus in singulis conciliis provincialibus aut dioecesanis aliquot personas quae qualitates habeant iuxta constitutionem Bonifatii VIII quae incipit statutum et alioquin ad id aptas designari ut praeter ordinarios locorum iis etiam posthac causae ecclesiasticae ac spirituales et ad forum ecclesiasticum pertinentes in partibus delegandae committantur. Et si aliquem interim ex designatis mori contigerit substituat ordinarius loci cum consilio capituli alium in eius locum usque ad futuram provincialem aut dioecesanam synodum ita ut habeat quaeque dioecesis quatuor saltem aut etiam plures probatas personas ac ut supra qualificatas quibus huiusmodi causae a quolibet legato vel nuntio atque etiam a Sede Apostolica committantur; alioquin post designationem factam quam statim episcopi ad summum Romanum Pontificem transmittant delegationes quaecumque aliorum iudicum aliis quam his factae surreptitiae censeantur. Admonet dehinc sancta Synodus tam ordinarios quam alios quoscumque iudices ut terminandis causis quanta fieri poterit brevitate studeant ac litigatorum artibus seu in litis contestatione seu alia parte iudicii differenda modis omnibus: aut termini praefixione aut competenti alia ratione occurrant.

Can. 11 — Certain leases of Ecclesiastical Property or rights are prohibited; certain other such leases are annulled.

Magnam ecclesiis perniciem afferre solet cum earum bona repraesentata pecunia in successorum praeiudicium aliis locantur. Omnes igitur hae locationes si anticipatis solutionibus fient nullatenus in praeiudicium successorum validae intelligantur quocumque indulto aut privilegio non obstante. Nec huiusmodi locationes in Romana curia vel extra eam confirmentur. Non liceat etiam iurisdictiones ecclesiasticas seu facultates nominandi aut deputandi vicarios in spiritualibus locare nec conductoribus per se aut alios ea exercere; aliter que concessiones etiam a Sede Apostolica factae surreptitiae censeantur. Locationes vero rerum ecclesiasticarum etiam auctoritate apostolica confirmatas sancta Synodus irritas decernit quas a triginta annis citra ad longum tempus seu ut in nonnullis partibus ad viginti novem seu bis viginti novem annos vocant factas: synodus provincialis vel deputandi ab ea in damnum Ecclesiae et contra canonicas sanctiones contractas fuisse iudicabunt.

Can. 12 — Tithes to be paid in full: those withholding, or hindering, the payment thereof are to be excommunicated: the Rectors of Poor Churches are to be piously relieved.

Non sunt ferendi qui variis artibus decimas ecclesiis obvenientes subtrahere moliuntur aut qui ab aliis solvendas temere occupant et in rem suam vertunt cum decimarum solutio debita sit Deo et qui eas dare noluerint aut dantes impediunt res alienas invadant. Praecipit igitur sancta Synodus omnibus cuiuscumque gradus et conditionis sint ad quos decimarum solutio spectat ut eas ad quas de iure tenentur in posterum cathedrali aut quibuscumque aliis ecclesiis vel personis quibus legitime debentur integre persolvant. Qui vero eas aut subtrahunt aut impediunt excommunicentur nec ab hoc crimine nisi plena restitutione secuta absolvantur. Hortatur dehinc omnes et singulos pro christiana charitate debito que erga pastores suos munere ut de bonis sibi a Deo collatis episcopis et parochis qui tenuioribus praesunt ecclesiis large subvenire ad Dei laudem atque ad pastorum suorum qui pro eis invigilant dignitatem tuendam non graventur.

Can. 13 — The fourth of Funeral (dues) shall be paid to the Cathedral or Parish Churches.

Decernit sancta Synodus ut quibuscumque in locis iam ante annos quadraginta quarta quae funeralium dicitur cathedrali aut parochiali Ecclesiae solita esset persolvi ac postea fuerit ex quocumque privilegio aliis monasteriis hospitalibus aut quibuscumque locis piis concessa: eadem posthac integro iure et eadem portione quae antea solebat cathedrali seu parochiali Ecclesiae persolvatur; non obstantibus concessionibus gratiis privilegiis etiam mari magno nuncupatis aut aliis quibuscumque.

Can. 14 — The manner of proceeding against Clerics who keep concubines is prescribed.

Quam turpe ac clericorum nomine qui se divino cultui addixerunt sit indignum impudicitiae sordibus immundo que concubinatu versari: satis res ipsa communi fidelium omnium offensione summo que clericalis militiae dedecore testatur. Ut igitur ad eam quam decet continentiam ac vitae integritatem ministri Ecclesiae revocentur populus que hinc eos magis discat revereri quo illos vita honestiores cognoverit: prohibet sancta Synodus quibuscumque clericis ne concubinas aut alias mulieres de quibus possit haberi suspicio in domo vel extra detinere aut cum iis ullam consuetudinem habere audeant. Alioquin poenis a sacris canonibus vel statutis ecclesiarum impositis puniantur. Quodsi a superioribus moniti ab iis se non abstinuerint: tertia parte fructuum obventionum ac proventuum beneficiorum suorum quorumcumque et pensionum ipso facto sint privati quae fabricae Ecclesiae aut alteri pio loco arbitrio episcopi applicetur. Sin vero in delicto eodem cum eadem vel alia femina perseverantes secundae monitioni adhuc non paruerint: non tantum fructus omnes ac proventus suorum beneficiorum et pensiones eo ipso amittant qui praedictis locis applicentur sed etiam a beneficiorum ipsorum administratione quoad ordinarius etiam uti Sedis Apostolicae delegatus arbitrabitur suspendantur. Et si ita suspensi nihilominus eas non expellant aut cum iis etiam versentur: tunc beneficiis portionibus ac officiis et pensionibus quibuscumque ecclesiasticis perpetuo priventur atque inhabiles ac indigni quibuscumque honoribus dignitatibus beneficiis ac officiis in posterum reddantur donec post manifestam vitae emendationem ab eorum superioribus cum iis ex causa visum fuerit dispensandum. Sed si postquam eas semel dimiserint intermissum consortium repetere aut alias huiusmodi scandalosas mulieres sibi adiungere ausi fuerint: praeter praedictas poenas excommunicationis gladio plectantur nec quaevis appellatio aut exemptio praedictam exsecutionem impediat aut suspendat. Supradictorum que omnium cognitio non ad archidiaconos nec decanos aut alios inferiores sed ad episcopos ipsos pertineat qui sine strepitu et figura iudicii et sola facti veritate inspecta procedere possint. Clerici vero beneficia ecclesiastica aut pensiones non habentes iuxta delicti et contumaciae perseverantiam et qualitatem ab ipso episcopo carceris poena suspensione ab ordine ac inhabilitate ad beneficia obtinenda aliis ve modis iuxta sacros canones puniantur. Episcopi quoque (quod absit) si ab huiusmodi crimine non abstinuerint et a synodo provinciali admoniti se non emendaverint: ipso facto sint suspensi et si perseverent etiam ad sanctissimum Romanum Pontificem ab eadem synodo deferantur qui pro qualitate culpae etiam per privationem si opus erit in eos animadvertat.

Can. 15 — The illegitimate Sons of Clerics are excluded from certain Benefices and Pensions.

Ut paternae incontinentiae memoria a locis Deo consecratis quos maxime puritas sanctitas que decet longissime arceatur: non liceat filiis clericorum qui non ex legitimo nati sunt matrimonio in ecclesiis ubi eorum patres beneficium aliquod ecclesiasticum habent aut habuerunt quodcumque etiam dissimile beneficium obtinere nec in dictis ecclesiis quoquo modo ministrate nec pensiones super fructibus beneficiorum quae parentes eorum obtinent vel alias obtinuerunt habere. Quodsi in praesenti pater et filius in eadem Ecclesia beneficia obtinere reperiantur: cogatur filius suum beneficium resignare aut cum alio permutare extra Ecclesiam intra trium mensium spatium; alias ipso iure privatus exsistat et super iis quaecumque dispensatio surreptitia censeatur. Ad haec reciprocae resignationes si quae posthac a parentibus clericis in favorem filiorum fient ut alter alterius beneficium consequatur in fraudem huius decreti et canonicarum sanctionum factae omnino censeantur nec collationes secutae vigore huiusmodi resignationum seu aliarum quarumcumque quae in fraudem factae fuerint ipsis clericorum filiis suffragentur.

Can. 16 — Benefices with cure shall not be converted into simple Benefices: a suitable portion of the fruits shall be assigned to the Vicar who exercises the cure of souls.

Statuit sancta Synodus ut ecclesiastica beneficia saecularia quocumque nomine appellentur quae curam animarum ex primaeva eorum institutione aut aliter quomodocumque retinent illa deinceps in simplex beneficium etiam assignata vicario perpetuo congrua portione non convertantur. In iis vero in quibus contra earum institutionem seu fundationem cura animarum in vicarium perpetuum translata est etiam si in hoc statu ab immemorabili tempore reperiantur si congrua portio fructuum vicario Ecclesiae quocumque nomine is appelletur non fuerit assignata: ea quamprimum et ad minus intra annum a fine praesentis concilii arbitrio ordinarii iuxta formam decreti sub felicis recordationis Paulo III assignetur. Quodsi id commode fieri non possit aut intra dictum terminum factum non erit: cum primum per cessum vel decessum vicarii seu rectoris aut quomodolibet alterum eorum vacaverit: beneficium curam animarum recipiat ac vicariae nomen cesset et in antiquum statum restituatur.

Can. 17 — Bishops shall maintain their dignity; nor conduct themseIves with unworthy servility towards the Ministers of Kings, towards Lords, or Barons.

Non potest sancta Synodus non graviter dolere audiens episcopos aliquos sui status oblitos pontificiam dignitatem non leviter dehonestare qui cum regum ministris regulis et baronibus in Ecclesia et extra indecenti quadam demissione se gerunt et veluti inferiores ministri altaris nimis indigne non solum loco cedunt sed etiam personaliter illis inserviunt. Quare haec et similia detestans sancta Synodus sacros canones omnes concilia que generalia atque alias apostolicas sanctiones ad dignitatis episcopalis decorum et gravitatem pertinentes renovando praecipit ut ab huiusmodi in posterum episcopi se abstineant mandans eisdem ut tam in Ecclesia quam foris suum gradum et ordinem prae oculis habentes ubique se patres et pastores esse meminerint; reliquis vero tam principibus quam ceteris omnibus ut eos paterno honore ac debita reverentia prosequantur.

Can. 18 — The Canons shall be exactly observed: if, at any time, a dispensation is to be granted in regard thereof, it shall be done with the most mature deliberation.

Sicuti publice expedit legis vinculum quandoque relaxare ut plenius evenientibus casibus et necessitatibus pro communi utilitate satisfiat: sic frequentius legem solvere exemplo que potius quam certo personarum rerum que delectu petentibus indulgere nihil aliud est quam unicuique ad leges transgrediendas aditum aperire. Quapropter sciant universi sacratissimos canones exacte ab omnibus et quoad eius fieri poterit indistincte observandos. Quodsi urgens iusta que ratio et maior quandoque utilitas postulaverit cum aliquibus dispensandum esse: id causa cognita ac summa maturitate atque gratis a quibuscumque ad quos dispensatio pertinebit erit praestandum; aliter que facta dispensatio surreptitia censeatur.

Can. 19 — Duelling is prohibited under the most severe penalties.

Detestabilis duellorum usus fabricante diabolo introductus ut cruenta corporum morte animarum etiam perniciem lucretur: ex christiano orbe penitus exterminetur. Imperator reges duces principes marchiones comites et quocumque alio nomine domini temporales qui locum ad monomachiam in terris suis inter christianos concesserint: ex ipso sint excommunicati ac iurisdictione et dominio civitatis castri aut loci in quo vel apud quem duellum fieri permiserint quod ab Ecclesia obtinent privati intelligantur et si feudalia sint directis dominis statim acquirantur. Qui vero pugnam commiserint et qui eorum patrini vocantur: excommunicationis ac omnium bonorum suorum proscriptionis ac perpetuae infamiae poenam incurrant et ut homicidae iuxta sacros canones puniri debeant et si in ipso conflictu decesserint perpetuo careant ecclesiastica sepultura. Illi etiam qui consilium in causa duelli tam in iure quam facto dederint aut alia quacumque ratione ad id quemquam suaserint necnon spectatores excommunicationis ac perpetuae maledictionis vinculo teneantur. Non obstante quocumque privilegio seu prava consuetudine etiam immemorabili.

Can. 20 — The Immunities, Liberty, and other Rights of the Church are recommended to Secular Princes.

Cupiens sancta Synodus ecclesiasticam disciplinam in christiano populo non solum restitui sed etiam perpetuo sarctam tectam a quibuscumque impedimentis conservari: praeter ea quae de ecclesiasticis personis constituit saeculares quoque principes officii sui admonendos esse censuit confidens eos ut catholicos quos Deus sanctae fidei Ecclesiae que protectores esse voluit ius suum Ecclesiae restitui non tantum esse concessuros sed etiam subditos suos omnes ad debitam erga clerum parochos et superiores ordines reverentiam revocaturos nec permissuros ut officiales aut inferiores magistratus Ecclesiae et personarum ecclesiasticarum immunitatem Dei ordinatione et canonicis sanctionibus constitutam aliquo cupiditatis studio seu inconsideratione aliqua violent sed una cum ipsis principibus debitam sacris summorum pontificum et conciliorum constitutionibus observantiam praestent. Decernit itaque et praecipit sacros canones et concilia generalia omnia necnon alias apostolicas sanctiones in favorem ecclesiasticarum personarum libertatis ecclesiasticae et contra eius violatores editas quae omnia praesenti etiam decreto innovat exacte ab omnibus observari debere. Propterea que admonet imperatorem reges res publicas principes et omnes et singulos cuiuscumque status et dignitatis exstiterint ut quo largius bonis temporalibus atque in alios potestate sunt ornati eo sanctius quae ecclesiastici iuris sunt tamquam Dei praecipua eius que patrocinio tecta venerentur nec ab ullis baronibus domicellis rectoribus aliis ve dominis temporalibus seu magistratibus maxime que ministris ipsorum principum laedi patiantur sed severe in eos qui illius libertatem immunitatem atque iurisdictionem impediunt animadvertant; quibus etiam ipsimet exemplo ad pietatem religionem ecclesiarum que protectionem exsistant imitantes anteriores optimos religiosissimos que principes qui res Ecclesiae sua in primis auctoritate ac munificentia auxerunt nedum ab aliorum iniuria vindicarunt. Adeo que ea in re quisque officium suum sedulo praestet quo cultus divinus devote exerceri et praelati ceteri que clerici in residentiis et officiis suis quieti et sine impedimentis cum fructu et aedificatione populi permanere valeant.

Can. 21 — In all things the authority of the Aposto1ic See shall remain untouched.

Postremo sancta Synodus omnia et singula sub quibuscumque clausulis et verbis quae de morum reformatione atque ecclesiastica disciplina tam sub felicis recordationis Paulo III ac Iulio III quam sub sanctissimo pio IV pontificibus maximis in hoc sacro concilio statuta sunt declarat ita decreta fuisse ut in his salva semper auctoritas Sedis Apostolicae et sit et esse intelligatur.

Waterworth 1848 (Hanover), J. Waterworth, The Canons and Decrees of the Sacred and Oecumenical Council of Trent, London: Dolman, 1848 (Hanover Historical Texts Project transcription, scanned 1995); la.wikisource Concilium Tridentinum, Latin canons and decrees; the Wikisource page names as its edition 'Sacrosanctum Concilium Tridentinum', Patavii (Padua): Manfrè, 1738 (scan: https://archive.org/details/bub_gb_R9lFeEQ_eEgC). Bare transcription without apparatus; its spelling/punctuation (e.g. 'a[nathema] s[it]', 'que' written apart) matches the text also circulated by documentacatholicaomnia.eu; Denzinger-Bannwart 1911, Denzinger, Enchiridion symbolorum, ed. 11 (Bannwart), Freiburg 1911 — used only for the marginal numbers in key dz

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.