Book I, lectio IVDE NATURA SYLLOGISMI DEMONSTRATIVI

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 2 · 71b8–72a7

Aristotle's text

Scire autem opinamur unumquodque simpliciter, sed non sophisticom modo, quod est secundum accidens, cum causam arbitramur cognoscere propter quam res est: et quoniam illius causa est, et non est contingere hoc aliter se habere.

Manifestum igitur est quod huiusmodi aliquid scire sit; et namque non scientes et scientes, hi quidem opinantur ipsi sic se habere, scientes autem et eam habent. Quare cuius simpliciter est scientia, hoc impossibile est aliter se habere.

Si quidem igitur et alius est sciendi modus, posterius dicetur. Dicimus autem, quia scire per demonstrationem est intelligere.

Demonstrationem autem dico syllogismum apodicticon, idest facientem scire; sed scientialem syllogismum dico, secundum quem in habendo ipsum scimus.

Si igitur est scire ut posuimus, necesse est et demonstrativam scientiam ex veris esse, et primis, et immediatis, et notioribus, et prioribus, et causis conclusionis:

sic enim erunt et principia propria eius, quod demonstratur. Syllogismus quidem erit et sine his, demonstratio autem non erit; non enim faciet scientiam.

Verum quidem igitur oportet esse, quoniam non est scire quod non est, ut quod diametros sit symmetros.

Ex primis autem indemonstrabilibus est, quia non sciet non habens demonstrationem ipsorum; scire enim est habere demonstrationem, quorum demonstratio est, non secundum accidens.

Causas quoque notiores oportet esse et primas causas: quoniam tunc scimus, cum causas cognoscimus; et priores si verae sunt causae, et notiores, non solum altero modo intelligendo, sed in sciendo quoniam sunt. Priora autem et notiora dupliciter sunt: non enim idem est natura et ad nos prius; neque notius natura et nobis notius. Dico autem priora ad nos et notiora, proxima sensui: simpliciter autem priora et notiora quae longius sunt. Sunt autem quidem longiora universalia, maxime autem propinquiora sensui singularia; et opponuntur haec ad invicem. Ex primis autem est quod ex propriis principiis est. Iam enim dico idem primum et principium.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Argumentum primi et secundi libri Posteriorum. — Subdivisio primi libri. — 2. Quia scire est finis demonstrationis, ex hoc fine assignanda primo est demonstrationis definitio, et ex ista concludenda est altera demonstrationis definitio, quae est ex ipsius demonstrationis materia. — 3. Textus subdivisiones. — 4. Scitur aliquid simpliciter, quando scitur in seipso; scitur aliquid secundum quid seu per accidens, quando scitur in alio in quo est, vel sicut pars in toto, vel sicut accidens in subiecto, vel sicut effectus in causa, vel quocunque simili modo. — Hic non scire per accidens (quod est modus sciendi sophisticus) sed scire simpliciter est definiendum. — 5. Ad scire autem simpliciter tres conditiones requiruntur: 1ª quod sit perfecta cognitio rei, et consequenter perfecta apprehensio non solum veritatis eiusdem rei, sed etiam principiorum quibus res ipsa constituitur in esse suae veritatis et entitatis; — 2ª quod sit actualis cognitio rei in se ipsa et non solum virtualis, quae est proprie cognitio non rei sed principii, in quo ipsius rei veritas virtualiter continetur; — 3ª quod sit certa cognitio, hoc est firma; et ideo generetur ab obiecto, quod ita est ut non possit aliter se habere. — 6. Haec definitio τοῦ scire probatur ex significatione, qua tum a scientibus tum a non scientibus accipitur vocabulum scire. — 7. Corollarium. Ergo obiectum scientiae est aliquid necessarium. — 8. Scire per causam seu principia rei est proprius et perfectus sciendi modus; quamvis sit alius legitimus modus sciendi per effectum. — 9. Quia ergo scire est finis sive effectus syllogismi demonstrativi, ideo ex fine demonstratio definitur syllogismus scientialis seu faciens scire. — 10. Exinde infertur definitio demonstrationis ex materia; scilicet materialis definitio demonstrationis est: Syllogismus procedens ex propositionibus veris, primis, immediatis, et iterum notioribus, prioribus et causis conclusionis. — 11. Ex hoc autem quod propositiones demonstrationis sunt causae conclusionis, sequitur demonstrationem, de qua data est definitio et de qua in praesens est sermo, debere procedere ex propriis seu ex principiis rei demonstratae. — 12. Corollarium. Sine his conditionibus dari potest syllogismus, sed non demonstratio. Ratio est quia sine praefatis conditionibus demonstratio non faceret scire: quod est finis demonstrationis. — 13. Probatur asserta ratio declarando singulas praefatas conditiones. — Prima conditio, ex veris. — 14. Declaratur alia conditio, ex primis et immediatis, sive indemonstrabilibus: nam demonstrative syllogizans non potest ignorare principia ex quibus solummodo innotescit conclusio scientifica; et quia in demonstrationibus non est procedere in infinitum, deveniendum est ad aliqua indemonstrabilia, quae sint principia prima et immediata in demonstrationibus. — 15. Principia demonstrationis sunt causa conclusionis; et ideo (quia causa est naturaliter prior et notior suo effectu) debent esse priora et notiora conclusione: notiora, inquam, quantum ad cognitionem quid est, et quantum ad cognitionem quia est; notiora insuper secundum naturam, et non solum quoad nos. Dictum est enim in praesenti definiri demonstrationem ex principiis quae sunt causa rei scitae, non autem demonstrationem quae petitur ex effectibus, et ideo ex prioribus et notioribus quoad nos. — 16. Obiectionibus satisfit, et magis declaratur haec doctrina. — Quia vero demonstratio est ex primis, concluditur quod sit ex propriis principiis (n. 11): nam idem videtur esse primum et principium.

St Thomas's commentary

1. Postquam ostendit Philosophus necessitatem syllogismi demonstrativi, hic iam incipit de ipso syllogismo demonstrativo determinare. Et dividitur in duas partes: in prima, determinat de syllogismo demonstrativo; in secunda, de medio ex quo syllogismus demonstrativus procedit: et hoc in secundo libro; ibi: Quaestiones sunt aequales numero etc. — Prima dividitur in duas: in prima, determinat de syllogismo demonstrativo absolute; in secunda, comparando demonstrationem demonstrationi; ibi: Cum autem demonstratio sit alia quidem universalis etc. Prima in duas dividitur: in prima, determinat de syllogismo demonstrativo; in secunda, ostendit quod non sit in demonstrationibus in infinitum procedere; ibi: Est autem omnis syllogismus per tres terminos etc. Prima dividitur in duas: in prima, determinat de syllogismo demonstrativo per quem acquirimus scientiam: in secunda, ostendit quomodo etiam in nobis per syllogismum acquiritur aliqua ignorantia; ibi: Ignorantia autem secundum negationem etc. Circa primum tria facit: primo, determinat de syllogismo demonstrativo, ostendendo quid sit; secundo, determinat de materia syllogismi demonstrativi, ostendendo quae et qualia sint, ex quibus est; ibi: Quoniam autem impossibile est etc.; tertio, determinat de forma ipsius, ostendendo in qua figura praecipue fiat; ibi: Figurarum autem magis faciens scire etc. Circa primum tria facit: primo, ostendit de demonstrativo syllogismo quid est; secundo, notificat quaedam, quae in definitione syllogismi demonstrativi ponuntur; ibi: Est autem principium demonstrationis etc.; tertio, excludit quosdam errores, qui ex praemissis circa demonstrationem oriri possunt; ibi: Quibusdam quidem igitur etc.

2. Circa primum sciendum est quod in omnibus quae sunt propter finem, definitio, quae est per causam finalem, est ratio definitionis, quae est per causam materialem, et medium probans ipsam: propter hoc enim oportet ut domus fiat ex lapidibus et lignis, quia est operimentum protegens nos a frigore et aestu. Sic igitur Aristoteles de demonstratione dat hic duas definitiones: quarum una sumitur a fine demonstrationis, qui est scire; et ex hac concluditur altera, quae sumitur a materia demonstrationis.

3. Unde circa hoc tria facit: primo, definit ipsum scire; secundo, definit demonstrationem per finem eius, qui est ipsum scire; ibi: Dicimus autem scire etc.; tertio, ex utraque definitione concludit definitionem demonstrationis, quae sumitur per comparationem materiae demonstrationis; ibi: Si igitur est scire ut posuimus etc. Circa primum quinque facit. Primo enim, determinat cuiusmodi scire sit, quod definire intendit.

4. Circa quod sciendum est quod aliquid dicimur scire simpliciter, quando scimus illud in seipso. Dicimur scire aliquid secundum quid, quando scimus illud in alio, in quo est vel sicut pars in toto, sicut si scientes domum, diceremur scire parietem; vel sicut accidens in subiecto, sicut si scientes Coriscum, diceremur scire venientem; vel sicut effectus in causa, sicut dictum est supra $: quod conclusionem praescimus in principiis: vel quocunque simili modo. Et hoc est scire per accidens, quia scilicet scito aliquo per se, dicimus scire illud quod accidit ei quocunque modo. Intendit igitur Philosophus definire scire simpliciter, non autem scire secundum accidens. Etenim modus sciendi est sophisticus. Utuntur enim sophistae tali modo arguendi: cognosco Coriscum; Coriscus est veniens; ergo cognosco venientem.

5. Secundo, cum dicit: Cum causam arbitramur etc., ponit definitionem ipsius scire simpliciter. Circa quod considerandum est quod scire aliquid est perfecte cognoscere ipsum, hoc autem est perfecte apprehendere veritatem ipsius: eadem enim sunt principia esse rei et veritatis ipsius, ut patet ex II Metaphysicae. Oportet igitur scientem, si est perfecte cognoscens, quod cognoscat causam rei scitae. Si autem cognosceret causam tantum, nondum cognosceret effectum in actu, quod est scire simpliciter, sed virtute tantum, quod est scire secundum quid et quasi per accidens. Et ideo oportet scientem simpliciter cognoscere etiam applicationem causae ad effectum. Quia vero scientia est etiam certa cognitio rei; quod autem contingit aliter se habere, non potest aliquis per certitudinem cognoscere; ideo ulterius oportet quod id quod scitur non possit aliter se habere. Quia ergo scientia est perfecta cognitio, ideo dicit: Cum causam arbitramur cognoscere; quia vero est actualis cognitio per quam scimus simpliciter, addit: Et quoniam illius est causa; quia vero est certa cognitio, subdit: Et non est contingere aliter se habere.

6. Tertio, ibi: Manifestum igitur etc., manifestat positam definitionem per hoc, quod tam scientes, quam non scientes, existimantes tamen se scire, hoc modo accipiunt scire sicut dictum est: non scientes enim qui existimant se scire, opinantur sic se habere in cognoscendo, sicut dictum est; scientes autem vere sic se habent. Est autem haec recta manifestatio definitionis. Definitio enim est ratio, quam significat nomen, ut dicitur in IV Metaphysicae; significatio autem nominis accipienda est ab eo, quod intendunt communiter loquentes per illud nomen significare: unde et in II Topicorum dicitur quod nominibus utendum est, ut plures utuntur. Si quis etiam recte consideret, hac no-tificatione magis ostenditur quid significet no-men, quam directe aliquid significetur: non enim notificat scientiam, de qua proprie posset definitio assignari, cum sit species alicuius generis, sed notificat ipsum scire. Unde et a principio dixit: Scire autem opinamur etc., et non dixit: Scire est aliquid tale vel tale §.

7. Quarto, ibi: Quare cuius etc., concludit quoddam corollarium ex definitione posita, scilicet quod illud, de quo simpliciter habetur scien-tia, oportet esse necessarium, scilicet quod non contingat aliter se habere °.

8. Quinto, ibi: Si quidem etc., respondet tacitae quaestioni, utrum scilicet sit aliquis alius modus sciendi a praedicto. Quod promittit se in sequen-tibus dicturum: est enim scire etiam per effe-ctum, ut infra patebit. Dicimur etiam aliquo modo scire ipsa principia indemonstrabilia, quorum non est accipere causam. Sed proprius et perfectus sciendi modus est qui praedictus est.

9. Deinde cum dicit: Dicimus autem etc., de-finit syllogismum demonstrativum per compara-tionem ad finem suum, qui est scire. Circa quod tria facit. - Primo, ponit quod scire est finis syllo-gismi demonstrativi sive effectus eius, cum scire nihil aliud esse videatur, quam intelligere verita-tem alicuius conclusionis per demonstrationem. Secundo, ibi: Demonstrationem autem etc., de-finit syllogismum demonstrativum per huiusmodi finem: dicens quod demonstratio est syllogismus scientialis, idest faciens scire. Tertio, exponit hoc quod dixerat scientialem; ibi: Sed scientialem etc., dicens quod scientialis syllogismus dicitur, secundum quem scimus, in quantum ipsum habemus, ne forte aliquis syllo-gismum scientialem intelligeret, quo aliqua scientia uteretur.

10. Deinde cum dicit: Si igitur est scire etc., concludit ex praedictis definitionem syllogismi demonstrativi ex materia sumptam. Et circa hoc duo facit: primo, concludit; secundo, manifestat eam; ibi: Verum quidem igitur oportet esse etc. Circa primum tria facit. Primo, ponit consequen-tiam, qua demonstrationis materialis definitio con-cluditur ex praemissis, dicens quod si scire hoc significat quod diximus, scilicet, causam rei cogno-scere etc., necesse est quod demonstrativa scien-tia, idest quae per demonstrationem acquiritur, procedat ex propositionibus veris, primis et im-mediatis, idest quae non per aliquod medium de-monstrantur, sed per seipsas sunt manifestae (quae quidem immediatae dicuntur, in quantum carent medio demonstrante; primae autem in ordine ad alias propositiones, quae per eas probantur); et iterum ex notioribus, et prioribus, et causis conclusionis.

11. Secundo, ibi: Sic enim erunt etc., excusat se ab additione alterius particulae, quae videbatur apponenda: quod scilicet demonstratio ex pro-priis principiis procederet. Sed ipse dicit quod hoc intelligitur per ea, quae dicta sunt. Nam si propositiones demonstrationis sunt causae con-clusionis, necesse est quod sint propria principia eius: oportet enim causas esse proportionatas effectibus.

12. Tertio, ibi: Syllogismus quidem etc., mani-festat praemissae consequentiae necessitatem, di-cens quod licet syllogismus non requirat prae-missas conditiones in propositionibus, ex quibus procedit, requirit tamen eas demonstratio: aliter enim non faceret scientiam.

13. Deinde cum dicit: Verum quidem etc., ma-nifestat positam definitionem, manifestans etiam quod immediate dixerat, scilicet quod nisi prae-missae conditiones demonstrationi adessent, scien-tiam facere non posset. Primo ergo, ostendit quod semper procedit ex veris ad hoc quod scientiam faciat: quia quod non est, non est scire; sicut diametrum esse symmetrum, idest commensu-rabilem lateri quadrati (dicuntur enim quantita-tes incommensurabiles, quarum non potest accipi aliqua mensura communis; et huiusmodi quan-titates sunt, quarum non est proportio ad invicem sicut numeri ad numerum; quod de necessitate contingit de diametro quadrati et eius latere, ut patet ex X Euclidis). Quod autem non est verum, non est: nam esse et esse verum convertuntur. Oportet ergo id quod scitur esse verum. Et sic conclusionem demonstrationis, quae facit scire, oportet esse veram, et per consequens eius propositiones: non enim contingit verum sciri ex falsis, etsi concludi possit ex eis, ut infra ostendet.

14. Secundo, ibi: Ex primis autem etc., ostendit quod demonstratio sit ex primis et immediatis, sive indemonstrabilibus. Non enim contingit aliquem habere scientiam, nisi habeat demonstrationem eorum, quorum potest esse demonstratio, et hoc dico per se, et non per accidens. Et hoc ideo dicit, quia possibile esset scire aliquam conclusionem, non habentem demonstrationem praemissorum, etiam si essent demonstrabilia: quia sciret eam per alia principia, et hoc esset secundum accidens. Detur ergo quod aliquis demonstrator syllogizet ex demonstrabilibus, sive mediatis: aut ergo habet illorum demonstrationem, aut non habet: si non habet, ergo non scit praemissa, et ita nec conclusionem propter praemissa; si autem habet, cum in demonstrationibus non sit abire in infinitum, ut infra ostendet, tandem erit devenire ad aliqua immediata et indemonstrabilia. Et sic oportet quod demonstratio ex immediatis procedat, vel statim, vel per aliqua media. Unde et in primo libro Topicorum dicitur quod demonstratio est ex primis et veris, aut ex his quae per ea fidem sumpserunt.

15. Tertio, ibi: Causas quoque etc., probat quod demonstrationis propositiones sint causae conclusionis, quia tunc scimus, cum causas cognoscimus. Et ex hoc concludit ulterius quod sint priores et notiores, quia omnis causa est naturaliter prior et notior suo effectu. Oportet autem quod causa conclusionis demonstrativae sit notior, non solum quantum ad cognitionem quid est, sed etiam quantum ad cognitionem quia est. Non enim ad demonstrandum quod eclipsis solis est, sufficit scire quod est lunae interpositio, sed oportet etiam scire quod luna interponitur inter solem et terram. Et quia prius et notius dicitur dupliciter, scilicet quoad nos, et secundum naturam; dicit consequenter quod ea, ex quibus procedit demonstratio, sunt priora et notiora simpliciter et secundum naturam, et non quoad nos. Et ad huius expositionem dicit quod priora et notiora simpliciter sunt illa, quae sunt remota a sensu ut universalia. Priora autem et notiora quoad nos sunt proxima sensui, scilicet singularia, quae opponuntur universalibus, sive oppositione prioris et posterioris, sive oppositione propinqui et remoti.

16. Videtur autem contrarium huius haberi in I Physic., ubi dicitur quod universalia sunt priora quoad nos, et posteriora secundum naturam.- Sed dicendum est quod hic loquitur de ordine singularis ad universale simpliciter, quorum ordinem oportet accipere secundum ordinem cognitionis sensitivae et intellectivae in nobis. Cognitio autem sensitiva est in nobis prior intellectiva, quia intellectualis cognitio ex sensu procedit in nobis. Unde et singulare est prius et notius quoad nos quam universale. In I autem Physic. non ponitur ordo universalis ad singulare simpliciter, sed magis universalis ad minus universale, ut puta, animalis ad hominem, et sic oportet quod quoad nos, universalius sit prius et magis notum. In omni enim generatione, quod est in potentia est prius tempore et posterius natura, quod autem est completum in actu est prius natura et posterius tempore. Cognitio autem generis est quasi potentialis, in comparatione ad cognitionem speciei, in qua actu sciuntur omnia essentialia rei. Unde in generatione scientiae nostrae prius est cognoscere magis commune quam minus commune α. Item, in libro Physic. dicitur quod innata est nobis via ex nobis notioribus; non ergo demonstratio fit ex his quae sunt priora simpliciter, sed quoad nos. – Sed dicendum quod β hic loquitur secundum quod id quod est in sensu est notius quoad nos, eo quod est in intellectu. Ibi autem secundum quod id quod est notius quoad nos, est etiam in intellectu. Ex singularibus autem quae sunt in sensu, non sunt demonstrationes, sed ex universalibus tantum, quae sunt in intellectu. – Vel dicendum quod in omni demonstratione, oportet quod procedatur ex his, quae sunt notiora quoad nos, non tamen singularibus, sed universalibus. Non enim aliquid potest fieri nobis notum, nisi per id quod est magis notum nobis γ. Quandoque autem id quod est magis notum quoad nos, est etiam magis notum simpliciter et secundum naturam; sicut accidit in mathematicis, in quibus, propter abstractionem a materia, non fiunt demonstrationes nisi ex principiis formalibus. Et in talibus fiunt demonstrationes ex his quae sunt notiora simpliciter. Item, quandoque id quod est notius quoad nos non est notius simpliciter, sicut accidit in naturalibus, in quibus essentiae et virtutes rerum, propter hoc quod in materia sunt, sunt occultae δ; sed innotescunt nobis per ea, quae exterius de ipsis apparent. Unde in talibus fiunt demonstrationes ut plurimum per effectus, qui sunt notiores quoad nos, et non simpliciter. Nunc autem non loquitur de hoc modo demonstrationum, sed de primo ε. Quia vero in hac manifestatione hoc etiam omiserat manifestare, quod demonstratio esset ex propriis principiis, consequenter subdit quod hoc habetur etiam ex praemissis ζ. Per hoc enim quod dicitur quod demonstratio est ex primis, habetur quod sit ex propriis principiis, sicut et superius dictum est. Idem enim videtur esse primum et principium: nam primum in unoquoque genere et maximum est causa omnium eorum, quae sunt post, ut dicitur in II Methaphysicae.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

α) Comparando demonstrationem demonstrationi. Ita codd. unanimiter. — P: comparando demonstrationem universalem ad demonstrationem particularem. Quae lectio est defectiva: non enim loco citato ex Aristotele comparatur solummodo demonstratio universalis ad particularem, sed demonstrationes ad invicem, universales ad particulares, affirmativae ad negativas, ostensivae ad ducentes ad impossibile, ut videre est lect. xxxvii huius libri, n. 2. β) In prima determinat etc. Haec verba usque ad illa Prima dividitur in duas inclusive, amanuensis cod. B reticet, ac transcurrit immediate ad subdivisionem sequentem: in prima determinat de syllogismo demonstrativo per quem acquirimus scientiam. Ceterum in nota marginali, manu eiusdem saeculi et forte eiusdem amanuensis textus restituitur in sua integritate, prouti a nobis datur ex ed. Piana et codd. — Cod. H infra: in secunda ostendit quod non sit processus in infinitum in demonstrationibus. γ) In secunda... acquiritur aliqua ignorantia. Haec lectio omnium codicum praeferenda est lectioni Pianae, acquiritur ignorantia, ut est manifestum ex principio lect. xxvii huius libri, in qua hoc argumentum versatur a s. Thoma cum Aristotele. — Cod. H: in secunda parte ostendit quod etiam in nobis acquiritur aliqua ignorantia. Quae est lectio mendosa. Codd. GK omittunt etiam. δ) Ostendendo in qua figura praecipue fiat. Ita ed. Piana. — Codd. ABIO: ordinando demonstrationem in figura; codd. CDEGHKLMNQRST et edd. abc: ostendendo demonstrationem in figura. — Lectionem Pianam habet ed. Ven. 1526. — Revera lect. xxvi, in qua s. Thomas cum Aristotele agit de hoc tertio membro divisionis, dicitur quod ibi Philosophus determinat de forma syllogismi demonstrativi, ostendens in qua figura praecipue fiat syllogismus demonstrativus. Quam ob causam, salvo doctorum iudicio, retineo lectionem Pianam, quam in praecitata lect. xxvi, n. 1, ipsi codices habent. Addo quod ordinare vel ostendere demonstrationem in figura, nonnihil obscuritatis habere videtur.

ε) Est operimentum protegens nos etc. Est lectio Piana et cod. O. — Alii codd. habent prohibens nos etc. (Cf. lect. xvi, n. 5). — CHR: est cooperimentum etc. — Deinde K: similiter igitur et Aristoteles etc.; CD EGHLNOQRST: sic igitur et Aristoteles etc. — Codd. (exc. BN): Aristoteles hic de demonstratione duas definitiones dat. ζ) Quae sumitur per comparationem materiae demonstrationis. Haec verba quae Piana habet cum codd., desunt in uno cod. L, sed est mendum amanuensis, ut patet ex textu adducto. — R: quae sumitur per comparationem demonstrationis ad materiam. — Infra n. 4 idem amanuensis cod. L ex oscitantia omittit verba, vel sicut accidens in subiecto, usque ad scire venientem inclusive. η) Aliquid dicimur scire simpliciter. Hic et in sequentibus sumitur scire in stricta et rigorosa significatione, ut ex argumentationis natura aperte est manifestum. Latiori autem sensu scire pro quacunque cognitione usurpatur. Sed insuper quia scire cum certitudine extenditur ad cognitionem immediatam quae habetur sine syllogismo demonstrativo (cuiusmodi est cognitio principiorum), et ad cognitionem mediatam quae est de conclusionibus ex principiis, quasi ex propriis causis, deductis ope demonstrationis; in hoc secundo sensu est sermo impraesentiarum de scire, prouti aperte declaratur infra nn. 8, 9. — Notat autem b. Albertus Magnus in I Posterior., tract. II, cap. 1, quod hic definitur scire et non scientia: quia accipitur scire prout est in conclusione, quod est scire in agere; et ideo per modum actus definitur. Scientia autem differt a scire, sicut habitus ab actu: scit homo actu cum per demonstrationem infert certam veritatem in conclusione; sed cum intulerit eam, habet habitum, quatenus licet de ea non semper cogitet, potest tamen in mentem revocare quoties voluerit. Et hoc est habere scientiam habitu. θ) Praescimus in principiis. — Ita codd. — Piana: percipimus. Quae lectio, quamvis falsa non sit, minus tamen propria videtur. Etenim s. Thomas sese remittit ad ea quae supra declaravit: supra autem (lect. praeced. n. 1) probavit quod in principiis praecognitis praecogno-

scitur conclusio virtute quidem, non tamen actu. Perceptio ergo actualis principiorum est virtualis praecognitio conclusionum, quae tunc proprie percipiuntur in principiis quando ope ratiocinii principia applicantur ad eas, ut in sequenti n. 5 declarabitur. Quia igitur s. Thomas agit de cognitione conclusionum in principiis antequam fiat ratiocinatio, legi debet praescimus cum codd., et non percipimus cum Piana. ι) Quod cognoscat causam rei scitae. Piana immediate addit: Et propter hoc dicit (Aristoteles): Cum causam arbitramur. Et infra post verba, applicationem causae ad effectum, prosequitur: Et propter hoc dicit: Et quoniam illius causa est. Quae verba desunt in omnibus nostris codicibus.—Revera, ut lector per seipsum intelligit, praefata verba textus Aristotelici possunt adesse et abesse salva argumentatione s. Thomae. Imo sunt superflua, quia in fine huius numeri praefata textus verba assumuntur et explicantur a s. Doctore.—Hinc, quae a Piana post Venetas edd. ponuntur, dicenda sunt notulae lectoris in margine codicis apposita, et postea ab amanuensi textui insertae. Ad intelligentiam autem eorum, quae in hoc numero breviter indicantur quoad naturam scientiae, videlicet quod scire est causam rei scitae cognoscere, notamus causam rei scitae duplicis generis in scholis assignari, et aliam dici causam seu rationem cognoscendi rem, aliam vero esse causam seu rationem etiam essendi ipsi rei. Ita effectus nobis est causa vel ratio cognoscendi causam, a qua dependet, sed causa neque constituitur in sua natura neque dependet ab effectu; ergo effectus est solummodo causa seu ratio cognoscendi causam. At spiritualitas, e. g., substantiae est causa seu ratio eius immortalitatis intrinsecae, quia ex substantiae spiritualitate consequitur necessario intrinseca incorruptibilitas, et ideo immortalitas substantiae viventis et spiritualis. Si ergo scitur immortalitas ex spiritualitate, scitur haec res per causam seu rationem, quae est simul et nobis ratio cognoscendi et rei scitae causa seu ratio essendi.—Quaeri ergo potest quid intelligendum sit per causam, quando dicimus quod sciens, si est perfecte cognoscens, necesse est ut cognoscat causam rei scitae? utrum scilicet causa in ordine ad cognitionem, vel etiam in ordine ad ipsam rem scitam?—Haec prima quaestio videtur facilis solutionis. Infra enim n. 8 dicitur quod est etiam scire per effectum, hoc est per causam seu rationem non absolutam, sed relativam ad nostram cognitionem: de quo tamen sciendi modo non hic, sed in sequentibus disseret Aristoteles. Ergo impressentiarum sermo est de scire per causam, quae et est ratio cognoscendi et simul causa essendi rei scitae; sicut sermo est de scire per causam, seu per demonstrationem, ut distinguitur a scire immediate et sine demonstratione. Sed hoc posito, altera quaestio suboritur. Causa enim, quae est ratio essendi rei scitae, duplici sensu accipi potest, vel strictiori sensu quatenus est revera causa, vel latiori sensu quatenus ratio cur aliquid rei inscit dicitur esse causa. Artifex causa est artificii, rationalitas est in homine causa risibilitatis, etc.; at immutabilitas absoluta, e. g., est quidem ratio, sed haudquaquam est vera causa aeternitatis Dei. Ratio est quia causa distinguitur realiter a suo effectu, est prior ipso, saltem prioritate naturae, et habet rationem superioritatis super effectum, qui ideo importat rationem dependentiae et inferioritatis respectu causae. Quae omnia non requiruntur in ratione essendi. Cum ergo dicitur quod scire proprie est causam rei scitae cognoscere, sumiturne causa latiori sensu pro ratione, vel contra strictiori sensu causalitatis? Haec secunda pars videtur esse neganda, et standum pro prima, nempe pro causa latiori sensu accepta, videlicet pro ratione. Revera s. Thomas in principio

huius n. 5 dicit eadem esse principia esse rei et veritatis ipsius; ex quo infert quod scire est cognoscere causam rei scitae. Idem igitur impressentiarum s. Thomae sunt causa et principia ex quibus res scita constituitur. Principia autem ex quibus res constituitur sunt ratio magis quam causa, sicut animalitas et rationalitas sunt principia quibus constituitur ratio seu definitio hominis.—Ceterum subscribendum censeo subtili animadversioni Caietani (super I Posterior., cap. II, § Circa illam particulam, ex causis, prope fin.) aientis causam hic sumi proprie vel formaliter vel virtualiter. Causa in essendo (de qua est sermo, nam de causa in cognoscendo iam dictum est supra in resolutione primae quaestionis) formaliter est illa quae vere causat, causalitate sive efficiente, sive formali, sive materiali, sive finali. Causa vero in essendo virtualiter est ipsa ratio essendi a priori, quae (si illud, cuius causa dicitur, causetur) sufficiens in suo ordine causa illius esset. Sicut in exemplis adductis omnipoda immutabilitas (quam formaliter aeternitatis rationem, non formaliter eiusdem aeternitatis causam diximus) est virtualiter causa aeternitatis, non quasi aeternitas ab immutabilitate ullo modo vere causetur, sed quia si aeternitas causaretur, nonnisi ab omnipoda immutabilitate posset causari: et idem dicatur de immaterialitate respectu immortalitatis (Venet. apud Hieronym. Scotum, 1554, fol. 40 verso, col. 2.).—Quod si dicas praefatam causam virtualem non esse veram sed fictitiam causam; respondeo causam virtualem procul dubio non esse formaliter veram causam; sed idcirco dicitur virtualis non formalis, quia revera non causat, sed solummodo si accipiatur in sua obiectivitate, et si ut talis existeret sicut per conceptum logicum (Cf. Perih. lect. X, not. γ) formaliter concipitur, haberet totum quod est necessarium ad causandum. κ) Quod est scire simpliciter. Hanc lectionem codd. sufficimus Pianae: quod non est scire simpliciter. In cod. K secunda manu additur in margine particula non, qua caret textus.—Planus est sensus lectionis codd., nempe, cognoscere effectum in actu est ipsum scire simpliciter, cognoscere autem effectum in virtute est illum scire secundum quid et per accidens. Hinc infertur quod si aliquis cognosceret causam tantum, nondum cognosceret effectum in actu (quae cognitio effectus in actu est scire simpliciter), sed cognosceret effectum solummodo virtualiter, quae est cognitio secundum quid, et quasi per accidens.—Praeterea Piana in secunda parte legit optime cum codd.: quod est scire secundum quid etc., quae verba referuntur ad cognoscere effectum virtute tantum; ergo et in prima parte legere debet cum eisdem codd.: quod est scire simpliciter, referendo haec verba ad cognoscere effectum in actu. λ) Quia vero est actualis cognitio. Codices CEMQ manifesto errore habent: quia vero non est actualis cognitio; quae propositio contradicit praemissis, quae hic epilogat Angelicus ut tres characteres τοῦ scire simpliciter ob oculos ponat.—I: quia vero est actu aliqua cognoscere per quem scimus etc. Quae est lectio non admittenda.—A omittit, est, ac legit: quia vero actualis cognitio etc. μ) Per hoc quod etc.—Est lectio codd. CDHIKLMNOQRST (E habet lacunam).—ABG, et forte melius: per hoc signum, quod (AG, quia) etc. Intendit enim Philosophus suam de scire definitionem comprobare ex signo aliquo, seu ex aliquo facto, quod est consensus quo tum scientes tum non scientes hoc vocabulum scire usurpant.—Ed. Piana: propter hoc. ν) Per illud nomen significare. Editio Piana: significatio... ab eo quod intendunt communiter loquentes per id enim scilicet nomen intendunt significare.—Codices eam habent lectionem quam textui inserui, quaeque perspicua est.

§) Et non dixit: scire est aliquid tale vel tale. Edit. Piana: et non dixit: scire est aliquid tale. - Codd. BM: et non dixit: scire aliquid tale vel tale. - Codd. CDEKLQS: et non dixit: scire enim aliquid tale vel tale; sed in cod. D enim corrig. in est: enim pro est existimo irrepisse in hisce codd. - Lectio a nobis adoptata explicita est in codd. aliis praeter citatos. - H: in principio dixit Aristoteles: Scire etc. Nunc autem ea quae docentur ab Aristotele et exponuntur a s. Thoma paulisper sunt consideranda. Animadvertit ergo s. Thomas quod Ari-stoteles non sine consilio dixit scire opinamur, non autem scire est ali-quid tale vel tale. Quodnam inter utramque formam discrimen? Maxi-mum profecto et a philosopho notandum. Etenim alia est definitio nominalis, alia definitio realis; prima quid nomine aliquo designetur declarat; altera quid sit res significata per nomen manifestat. Porro s. Thomas recte notat ab Aristotele in hoc numero tradi magis defini-tionem nominalem, seu quid significet nomen quo directe significatur scire, quam definitionem realem, qua notificatur quid sit scire in se, ut nempe est res quaedam, seu actus vel habitus animae: et hinc Aristo-teles, volens confirmare suam definitionem τοῦ scire supra traditam, per aliquod extrinsecum rei definitae, ad communem recurrit usum loquendi, quo vere statuitur nominis significatio: vocabulorum enim significatio ex arbitrio hominum est, ut probatur in I Peri hermen. (lect. IV, n. 12). Addendum tamen quod scire dupliciter sumi in praesenti potest. - Uno modo quatenus est effectus demonstrationis (scire enim est con-clusionis demonstratae) dicens motum seu processum rationis discur-rentis a causa in causatum, nempe a praemissis ad conclusionem. Quo sensu scire non potest definiri definitione proprie dicta, quia sicut caeteri motus, non est species alicuius generis: et ideo ab Aristotele scire de-claratur definitione nominali, cum ait: Scire autem opinamur. - Alio

modo potest accipi absolute secundum quod est actus intelligentis in animo existens, non quasi motus ex praemissis ad conclusionem, sed ut in possessione conclusionis quiescens (Cf. lect. I, n. 4, not. γ, et supra not. η). Et hoc sensu acceptum scire potest definiri definitione proprie dicta, et supra definitum est: Scire est causam rei cognoscere, et quo-niam illius est causa, et non contingit aliter se habere (Cf. Domin. a Flandria in I Posterior., qu. VIII, artic. 2).

ο) Scilicet quod non contingat aliter se habere. Haec verba desi-derantur in ed. Piana, et restituimus ex omnibus codicibus: consonant enim magis textui Aristoteli, et a s. Thoma adduntur ad explicandum quid sit obiectum necessarium ad scientiam requisitum. Ea insuper habet Dominicus a Flandria (Op. et loc. prox. cit.), cuius consuetum est verba ipsa s. Thomae usurpare, tum in declarando Aristotele, tum praecipue in exponenda Angelici doctrina.

π) Definit syllogismum demonstrativum per comparationem etc. Demonstratio non est proprietas rei scitae, sed est instrumentum nostri intellectus, in praesenti conditione: res enim sunt per se indifferentes ut ab intellectu creato cognoscantur, neque postulant ut potius discursu quam simplici mentis intuitu, sine ope nempe ratiocinationis, intelligantur. Hinc idem obiectum, quod nonnisi ratiocinatione et imperfecte nos contingimus, angeli simplici intuitu et perfecte comprehendunt. Quia ergo demonstratio est intellectus nostri instrumentum ad discursive con-cludendum in materia necessaria; et instrumentum oportet esse conforme utenti illo, et proportionatum tum materiae circa quam versatur, tum fini assequendo propter quem assumitur; hinc recte declaratur natura de-monstrationis et conditiones eius assignantur ex fine (nempe scire), quem intellectus demonstratione utens assequi intendit (Cf. Caietan. in I Po-sterior., cap. III, § An quaelibet propositio secundum se nota etc.).

ρ) Quod de necessitate contingit de diametro quadrati et eius latere etc. - Ita codd. (exc. HR) PHR: quod quidem (R om. quidem) contingit de diametro quadrati etc. - MO: quod de necessitate contingit de diametro et quadrato et eius latere. Quae ultima lectio non cohaeret cum textu Arist., sicut non cohaeret cum praemissis a s. Thoma. Codd. GIKLNQT minus etiam recte: quod... de diametro quadrato et ctc. σ) Etsi concludi possit (HI, posset; R, potest) ex eis. Ita codices, exceptis EM, qui pro etsi habent licet. - P: et sic concludi possit ex eis. Verba tamen et sic pro etsi sunt error typothetarum. - Denique unus I prosequitur: quod infra ostendet. τ) Aut ergo habet illorum demonstrationem etc. - I: aut habet illorum demonstrationem etc. - H: aut ergo habet illorum demonstrationem, aut non; si etc. - GKLMQ: aut ergo (etc. ut P)...; si non habet, ergo nec scit etc. - Denique ABCDEGKLMQRST non praemissa, ut P, sed praemissa legunt; et ita revera legendum est tum supra, ut in margine notavimus, tum hic, tum infra. Constanter enim tam P, quam codd. de his praemissis legunt, si essent demonstrabilia... ergo habet illorum demonstrationem... tandem erit devenire ad aliqua immediata et indemonstrabilia. Ergo non praemissae (subintelligendo, propositiones), sed praemissa. In cod. K praemissa corrigitur, seu verius corrumpitur in praemissas. υ) Demonstratio est ex primis etc. Ita codd. BGIOQR. - P: demonstratio est ex propriis etc. - M: vel veris. - H: quae per prima fidem etc. - Codd.: fidem. - P: fide. - Ex hisce variantibus lectionibus digna consideratione est solummodo illa quam ex codd. BGIOQR adoptamus, nempe ex primis, loco ex propriis. Favet huic lectioni locus citatus ex I Topicorum: ibi enim Aristoteles ponit, ex veris et primis: Ἀπόδειξις μὲν οὖν ἐστίν, ὅταν ἐξ ἀληθῶν καὶ πρώτων ὁ συλλογισμὸς ᾖ, ἐκ τοιούτων ἃ διὰ τινῶν πρώτων κα ἀληθῶν τῆς περὶ αὐτὰ γνώσεως τὴν ἀρχν εἴληφεν. - Deinde lectio ex primis requiritur ex probatis in hoc numero: non enim de propriis, sed de primis sermo est. Denique confirmatur ex his quae habentur in fine huius lectionis, ubi exponitur quod qua demonstratio est ex primis, habetur quod sit ex propriis, sicut etiam supra n. 11 dictum est. φ) Demonstrationis. propositiones Ita cum Piana codd., exc. A, qui habet: praemissae demonstrationis sunt (sunt, et DE) causae etc.

χ) Et non quoad nos. Ita Piana cum codd. - O omittit praecedentia, et notiora; sed est mendum. Unus cod. I: et quoad nos. Quae lectio, licet falsa in se non sit, tamen extra propositum hoc loco est. Supponitur divisio propositionum per se notarum (quae ex hoc dicuntur quod earum praedicatum includitur in ratione subiecti, ut in sequenti lectione dicetur) in propositiones priores et notiores quoad se, hoc est simpliciter et secundum naturam; in propositiones priores et notiores quoad nos; ac denique in propositiones priores et notiores utroque modo. Hisce suppositis, movetur quaestio: utrum principia, ex quibus procedit demonstratio, debeant esse priora et notiora secundum se, vel sufficiat quod sint priora et notiora quoad nos? Cui quaestioni respondent hoc loco Aristoteles et s. Thomas, aientes quod debent esse priora et notiora simpliciter secundum naturam, et non solummodo quoad nos: quae responsio est secundum lectionem Pianam et codd. - Dixi non solummodo quoad nos: nam cum iam probatum sit in prima lectione quod demonstrationi debeat praeire cognitio principiorum, haec, dum demonstratione utimur, debent esse etiam notiora quoad nos, ut dicitur n. seq. in solutione altera secundae obiectionis. Quo sensu dixi lectionem cod. I non esse falsam in se sumptam. Verum de hoc non est praesens quaestio, cum unice asseratur necessitas principii prioris et notioris quoad se per oppositionem ad propositionem priorem et notiorem solummodo quoad nos, sumptis videlicet simpliciter et secundum naturam et quoad nos, non coniunctim, ut in tertio sensu explicato, sed divisim, in primo nempe et secundo sensu. Posset enim lectio cod. I sumi hoc sensu: sunt priora et notiora simpliciter, nempe quatenus simpliciter dicit, et secundum naturam et quoad nos. - Quae omnia animadverto non ut lectionem cod. I contra auctoritatem codd. et P adoptandam esse censeam (imo contra communem modum loquendi s. Thomae, qui eodem sensu usurpat simpliciter et secundum naturam), sed ut demonstratum sit illam ab omni errore esse absolvendam. - ABCDHKLMNOST legunt: non quoad nos, omissa particula et. ψ) Et sic oportet etc. Forte melius cod. O: et sic oportet quod universalius sit prius et magis notum quoad nos; H: et sic oportet quod quoad nos est universalius sit prius quoad nos et notius. - Hanc ipsam difficultatem ex hoc loco Posterior. movet s. Thomas loc. cit. I Physic., eodemque sensu solvit. Videsis.

ω) In omni enim generatione, quod est in potentia est prius tempore et posterius natura. Quod autem etc. Novitius comparet hanc sententiam cum principiis in I Perih., lect. VIII, n. 4 in textu et in nota β declaratis. Ibi enim dictum est quod esse absolute loquendo seu natura est prius non-esse, et non-esse est natura posterius esse; sed relative, hoc est in iis quae possunt esse et non esse, prius est non-esse quam esse. Quia ergo id quod generatur, per generationem de non esse, deducitur ad esse; sequitur quod prius sit in non-esse quam in esse, seu prius est in potentia et postea in actu. – Vident etiam novitius qua ratione haec principia ontologica ad ideologiam a s. Thoma sapienter applicantur tum hic, tum p. I, qu. LXXV, artic. III, tum alibi.

Neque pueriliter haec levis momenti esse in philosophia existimet: nam principia parva videntur, quia simplicissima sunt et esse debent, sed virtute sunt maxime complexa et continent propemodum infinita, non secus ac arborum semina. Unde error in principiis, quamvis parvus videatur, est tamen maximus in fine. Exemplo sit nobis idealismus ille, cuius auctor Hegel habetur. Animadvertit ipse ope abstractionis de minus universali nos ascendere ad magis universale, per remotionem differentiarum quae suprema genera rerum coarctant ad genera inferiora et ad species. Universale autem est quid potentiale. Abstractionem ergo prosequendo necesse est ut perveniamus ad id quod transcendit omnem speciem ac omne genus, nempe ad ens. At ens considerari potest vel ut existens, vel ut non existens. Quocirca, ait Hegel, existere et non existere sunt duae differentiae determinativae illius subiecti quod appellatur ens; a quibus differentiis si iterum per abstractionem praescindamus habebitur ens quod est ens potentiale, in quo ens et non ens (sumpta pro existere vel non existere) identificantur, non secus ac in speciebus inferioribus homo et brutum identificantur in uno genere quod est animal, quatenus nempe animal, non quidem formaliter sed virtualiter, est homo et brutum. Ergo, concludit Hegel, illud esse potentiale est revera ultimum in ordine abstractionis seu analysis; et ideo est primum in ordine synthetico seu compositionis, quando nempe addendo differentias componimus genera, et species, et individua: primum, inquam, tum in ordine idealitatis tum in ordine realitatis, ita ut omnia idealia et realia sunt revera evolutiones et determinationes illius esse potentialis.

Ergo in systemate Hegeliano, quod est revera Pantheismus, identificatur ordo generationis cum ordine perfectionis (qui tamen ita sunt oppositi ut se invicem destruant), ac consequenter ordo ontologicus seu realitatis derivatur quasi ex sua vera causa efficiente ex ordine logico, seu idealitatis, ac denique concluditur ens potentiale prius natura seu absolute esse ente actuali, et non-ens prius esse ente: nempe concludit oppositum eius quod est omnino verum, ut probavimus loco citato Peri hermeneias. Concedimus in sensu relativo non-esse praecedere esse, in iis nempe quae possunt esse et non-esse; sed negandum est in sensu absoluto. In hoc enim sensu esse praecedit non-esse, quod, sive sit potentiale sive nihilum, non dicitur nisi per ordinem ad esse, ad quod esse potentiale potest pervenire, et cuius nihilum est negatio. Hinc principium primum, quo totum nititur systema idealisticum praecitatum, nempe quod esse et non-esse sunt duae determinationes entis, seu, ut ipse dicit, τοῦ fieri, distinguimus hoc modo: utique sunt duae determinationes solius entis quod potest esse et non esse, non autem entis absoluti, quod supponitur ab ente potentiali, ut causa sui tum exemplaris tum efficiens, et cui propterea convenit necessitas essendi cum absoluta et necessaria carentia determinationis ad non esse. – Addendum quod non-esse non est proprie determinatio, sed negatio determinationis; proindeque est ens rationis.

αα) Unde in generatione etc. Ita codd.– PR: unde et in generatione.– B: unde in generatione scientiae nostrae necesse est cognoscere magis commune. Quae ultima lectio mendosa est et non infert illationem praemissis adaequatam: non enim quaestum est utrum in scientia acquirenda necesse sit cognoscere magis commune (quod solummodo codex B ponit), sed utrum necesse sit cognoscere magis commune seu universale prius quam minus commune. Unde corrigenda lectio huius cod. et retinenda lectio ed. Pianae et aliorum codd., quae germana est et vera.– Cod. D: necesse prius est cognoscere etc.

ββ) Sed dicendum quod etc. Est lectio Piana. Codices hoc loco sunt discordes. – Cod. A: sed dicendum quod hic loquitur secundum quod id quod est in sensu est notius quoad nos, eo quod est intellectu... Ex singularibus autem quae sunt sensu, non sunt demonstrationes etc. – B: sed dicendum quod:... Ibi autem secundum quod illud est notius etc. – C legit ut Piana.– D: sed dicendum quod... Ibi autem secundum quod est notius etc. In margine tamen habet additum: id quod; et sic fit conformis in omnibus tum cod. C tum Pianae.– E legit non secus ac Piana et cod. C.– G item.– H: sed dicendum est quod hic loquitur secundum id quod est in intellectu. Ex singularibus autem etc.– I: sed dicendum quod hic loquitur... est notius quoad nos et etiam in intellectu... Ex singularibus autem quae sunt sensu, non sunt demonstrationes etc.– K: sed dicendum quod... eo quod est in intellectu. Ex singularibus autem etc. – L habet lectionem cod. D, sed sine correctione marginali.– MO: sed dicendum quod hic loquitur secundum id quod est etc.– N: sed dicendum quod hic loquitur secundum id quod est intellectu; ibi autem secundum quod est in sensu, quod est notius quoad nos, eo quod est in intellectu. Ex singularibus autem etc.– Q: sed datur quod hic loquitur quod id quod est in sensu est notius quoad nos et etiam intellectu. Ex singularibus autem etc.– R: sed dicendum quod hic loquitur... eo quod est intellectu (caetera omittit) vel dicendum etc. – S: sed dicendum quod hic loquitur secundum id quod est (marg. add.: in sensu est notius eo quod est) in intellectu. Ibi autem secundum quod (marg. add.: id quod) est notius etc.– T legit ut L.

γγ) Non enim aliquid potest fieri nobis notum, nisi per id quod est magis notum nobis. – Codd. AH omittunt hoc ultimum nobis. – Haec s. Thomae sententia veluti axioma est retinenda, ut constat ex omnibus, quae hucusque probata sunt. Notandum tamen quod de aliqua conclusione potest cognosci vel sola eius connexio cum principio, vel connexio et simul haberi veritas ipsius principii (Cf. lect. I, n. 6). Prima est cognitio consequentiae conclusionis; altera est cognitio consequentis, seu cognitio conclusionis in seipsa propter notiorem cognitionem principiorum, ex quibus conclusionis veritas infertur. Res exemplo erit manifesta. Sit syllogismus demonstrativus:

Substantia essentialiter spiritualis est natura sua immortalis; Sed anima humana est substantia essentialiter spiritualis; Ergo anima humana est natura sua immortalis.

Procul dubio nemo potest hunc syllogismum proponere et praefatam conclusionem inferre nisi praesciat quid significetur et per medium assumptum (Substantia essentialiter spiritualis), et quid per praemissas propositiones (Substantia etc. – Sed anima etc.), ac denique nisi perspiciat ordinem nexus conclusionis illatae cum antecedente. Attamen potest dari quod aliquis sciat quid significetur per medium et praemissas, et nesciat utrum medium et praemissa sint sicut significantur; ita, in casu nostro esset, si quis de medio retineret quod substantia spiritualis esset spiritualis ex eo solummodo quod est simplex, et ideo non perciperet totam veritatem maioris, nempe quod substantia spiritualis ideo asseritur immortalis, quia cum substantia simplex sit, non potest per se, hoc est per divisionem partium dissolvi, et cum sit spiritualis, independens est a materia et ideo non potest perire per accidens, ex dissolutione corporis, cui forte est unita. Ergo qui talia ignorat habet cognitionem consequentiae syllogismi, sed non habet cognitionem consequentis (Cf. infra lect. XIV, n. 5); et ideo non vere scit conclusionem illam: quia scire, proprie dictum, est cognoscere conclusionem quia est, seu quia vera est, seu sic esse, ut concluditur, quia medium tale esse scitur ut significatur, et principia vera esse cognoscuntur prout proposita sunt. Qui secus agunt « doctrinas quasque, inquit Caietanus, defendere praesumunt, quod cum principia sic esse ut significant non norint, consequenter ad illa principia loquendo, consequentiarum tantum scientiam acquirunt et tradunt; conclusiones vero ipsas incertas, sicut et principia sustinent » (In I Poster., cap. II, § Principia et praemissas notiores oportet esse etc.).

δδ) Essentiae et virtutes rerum... sunt occultae etc. Hoc est, nobis non innotescunt neque per intuitionem immediatam, neque per demonstrationem ductam ex principiis formalibus, seu notioribus simpliciter, ut dictum est de rebus mathematicis. Attamen caute et sapienter s. Thomas addit quod essentiae et virtutes rerum naturalium innotescunt nobis a posteriori, hoc est, per ea quae exterius de ipsis apparent. Non enim, ut Lockius contendit, rerum naturalium essentiae sunt nobis penitus ignotae, et nonnisi accidentia percipimus (in quorum profunde collectione Locke dixit rationem substantiae consistere); sed ignotae sunt intuitui nostrae, aut etiam nostris ratiocinationibus a priori; non autem ignotae sunt omnes nostris demonstrationibus a posteriori, quatenus ea quae exterius de ipsis apparent, proportionalia sunt earum virtutibus et essentiis; ad quas proinde utcunque penetrandas nos ducere possunt.

εε) Nunc autem etc. Hunc locum Aristotelis expendens Adolphus Trendelenburg in suis Elementis log. Aristotel. §. 19, pag. 86 (Ed. VIII, Berolini 1878), in illa verba: οὐ γὰρ ταῦτόν πρότερον τ τῇ φύσει καὶ πρὸς ἡμς πρότερον, haec annotat pag. 87, seq.: « Hoc apud Aristotelem πρότερον καὶ στερον, prius et posterius, peculiari inter philosophos usui locum dedisse videtur. Illud dico a priori et a posteriori, quod, etsi sensu aliquantum mutato, hodie apud doctos et indoctos auditur. Antiquitus enim a priori demonstrare nihil aliud significavit, quam ex ipsis rei causis, quippe quae per se Aristotele auctore natura priores essent: a posteriori vero ex effectu, qui ipsa causa natura quidem esset posterior, sed nobis notior. Ita Thomas Aquinas Deum a priori idest ex ipsis causis cognosci posse negavit. Quae vis et potestas ad saeculum superius mansit intacta; adhuc enim traditur in Iacobi Facciolati institutionibus logicae Peripateticae. Sed quum philosophiae quaestio a rebus ad cognitionis causas verteret atque quid menti per se, quid experientiae deberetur, investigari coeptum esset: illud a priori, quod in ipsa mentis natura positum experientiam non solum antecederet, sed etiam efficeret, hoc a posteriori, quod ab experientia sola acceptum mentis notiones quasi primas sequeretur, constanter appellatum est. Ita quidem mathesis, quae ipsa spatii et temporis forma menti insita niteretur, cognitio a priori, historia contra tanquam rerum gestarum memoria a posteriori dictae sunt. Sic vocabulorum usus graviter immutatus est. Cuius rei vestigia iam apud Humium deprehenderis. Mos autem Kantii potissimum auctoritate invaluit. »

Haec autem vocabulorum innovatio, philosophice considerata, graviter est reprehendenda. Imprimis vitio vertendum est Kantio quod fixam acceptamque in scholis significationem vocabulorum a priori et a posteriori, ad inaudita significanda detorserit: fieri enim nequit ut scientia non detrimentum capiat ex vocabulis aequivoce significatis. - Deinde quae de apriorismo Kant induxit, idealismum constituunt, atque cognitionum nostrarum obiectivitatem aut penitus destruunt, aut in grave discrimen adducunt. Etenim quae a priori ponit auctor, non prioritatem principiorum respectu conclusionum, aut causarum respectu effectuum respiciunt, sed a priori idem illi est ac a ratione, seu a subiecto cognoscente, ut tradit Trendelenburg in verbis transcriptis, et ex libris Kantii notum omnibus est. Quia vero utrum elementis a priori, quae ab anima quasi formae admiscuntur obiectis acceptis a sensibus, respondeat aliquid obiectivum (universale) extra animam et ab anima independens, prorsus, in sententia eiusdem auctoris, ignoramus, saltem in ordine scientifico; sequitur quod apriorismus Kantianus est revera subiectivismus; seu quod scientia sit de ideis nostris, non de rebus: nam singularia sensibilia non sunt obiecta scientiae, sed sensationis; et universalia, quae sunt obiecta scientiae nostrae, non vera seu realia obiecta censeri debent, sed formae ideales, affectiones nempe animae nostrae. - Denique Scholastici per vocabula a priori et a posteriori sapienter a rebus ipsis imponebant, ac per ea designabant ordinem essendi rerum et ordinem cognoscendi; ita ut processum a causis sive proximis sive remotis dicebant a priori, quia causa prior est effectu, et principium est prius principio; processum vero ab effectibus ad causam, a principiatis ad principia, nempe a posterioritate ipsarum rerum, a posteriori appellabant. At Kant subiectum cogitans veluti principium constituit, et ab eo denominationem a priori imponit, quasi nempe ordo rerum omnium, quae a nobis cognoscuntur, a nobis veluti a causa prima sive immediate sive mediate dependeat.

ζζ) Subdit quod etc. - A: demonstratio esset ex propriis principiis, consequenter subdit quod significat per hoc quod hic dicitur ex praemissis; et ita B, nisi quod legit non ex praemissis, sed ex primis. - G: subdit quid significatur per hoc quod habetur ex praemissis. - I: subdit quia hoc habetur etc. - O: demonstratio esset ex principiis, consequenter subdit ex praemissis. Lectio mendosa. - PQ: subdit quod habetur; sed, quod hoc habetur, restituimus ex codd. DEIKLMNRST. In caeteris Pianam lectionem retinemus, quae pro se habet auctoritas codd.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.