Book II, lectio XQUOMODO IN DEMONSTRATIONE ACCIPIATUR PROPTER QUID, SEU CAUSA QUAE EST SIMUL CUM EO CUIUS EST CAUSA - PRAENOTAMEN AD ALTERAM QUAESTIONEM DE CAUSA QUAE NON EST SIMUL CUM EFFECTU

St Thomas Aquinas, In libros Posteriorum Analyticorum expositio · Aristotle, Posterior Analytics ch. 12 · 95a10–95b1

Aristotle's text

Eadem autem causa est in his quae fiunt et factis et futuris, quae vere est his quae sunt. Medium enim causa est in his quae sunt, quae est, ipsis autem quae fiunt, quae fit, factis autem facta, et futuris futura.

Ut propter quid factus est defectus? propter id quod in medio facta est terra: fit autem propter id quod fit, erit autem et propter id quod erit in medio, et est propter id quod est similiter. Et quid est crystallus? Accipiatur igitur quoniam aqua densata est. Aqua C, densata in quo A, causa media in quo B defectus caloris penitus. Est igitur in C quidem B, in hoc autem densatum esse, quod est in quo A: fit autem crystallus cum fiat B, factum est autem facto B, erit autem futuro B. Sic quidem causa et cuius causa est, simul fiunt cum fiant, et sunt cum sint, et in eo quod factum est et in futuro similiter est.

In his autem quae non simul sunt, numquid sunt in continuo tempore?

Sicut videtur nobis alias aliorum causas esse: hoc est facti esse altera facta, et futura futuri, eius autem quod fit, si aliquid antea factum est. Est igitur a posterius facto syllogismus; principium igitur et horum est, quae facta sunt. Unde et in his quae fiunt similiter est. A priori autem non est, ut quoniam hoc factum est, quare hoc posterius factum est; et in futuro similiter. Neque enim determinati aut non determinati erit temporis. Quare neque quoniam hoc verum est dicere factum esse, hoc verum est dicere factum esse posterius. In medio enim falsum esset dicere hoc iam altero facto. Eadem autem ratio est et in futuro. Neque quoniam hoc factum est, hoc erit. Medium enim homogeneum oportet esse, factorum factum, futurorum vero futurum, cum his quae fiunt fieri, cum his quae sunt esse. Sed futurum esse et esse non contingit esse homogeneum. Amplius enim neque indeterminatum contingit esse tempus medium, neque determinatum. Falsum enim erit dicere in medio.

The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.

Synopsis by the Leonine editors

1. Textus argumentum et divisio. – 2. Praenotamen de causa movente et de subiecto moto, deque coexistentia unius cum altera. – 3. Quandocunque causa est simul cum suo effectu, causa quae accipitur in demonstratione ut medium quoad esse effectus, eadem accipitur proportionaliter quoad fieri et factum esse et futurum esse eiusdem effectus. – 4. Manifestatur assertum per exempla desumpta ex eclipsi lunae et ex natura glaciei. – 5. Textus subdivisio. Quaestio: Utrum in causis quae non simul sunt cum causatis, sit dicere quod causatum secundum tempus continuum consequatur ad causam vel non? – 6. Quaestio procedit ex eo quod dantur causae que simul non existunt cum effectibus, et principium immediatum accipi non potest inter duo discontinua. – 7. Praenotamen. Quia et fieri est causa praecedens τὸ factum esse, et τὸ factum esse est causa alterius fieri, potest a posteriori argui a facto esse ad primum fieri; non autem potest a priori argui ad secundum fieri. Et eadem ratio est de fore et futurum fieri, quae est de fieri et de factum esse. – 8. Nam posito priori non sequitur ex necessitate posterius secundum determinatum tempus. – 9. Idem dicendum quoad tempus indeterminatum. – 10. Et quoad tempus intermedium.

St Thomas's commentary

1. Postquam Philosophus ostendit quomodo quatuor genera causarum in demonstrationibus pro mediis assumuntur, hic ostendit quomodo in diversis demonstratur aliquid per causam. Est autem circa hoc duplex differentia consideranda: prima quidem secundum quod causa simul est cum effectu vel non simul a; secunda prout causa producit effectum semper aut sicut frequenter; et de hac agit ibi: Sunt autem quidem quaedam quae fiunt universaliter etc. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo aliquid demonstretur per causam quae est simul cum eo cuius est causa; secundo, quomodo demonstratur aliquid per causam quae non est simul cum eo cuius est causa; ibi: In his autem quae non simul etc.

2. Circa primum considerandum est quod, quia in motu necesse est considerare prius et posterius, in causis motus est accipere causam et causatum se habere secundum prius et posterius. Sicut patet quod causa agens naturalis movendo perducit ad suum effectum: et sicut per totum motum perducitur mobile ad terminum motus, ita per primam partem motus perducitur ad secundam, et sic deinceps. Unde sicut motus est causa quietis consequentis, ita prima pars motus est causa subsequentis, et sic deinceps. Et hoc indifferenter sive hoc consideretur in uno mobili, quod movetur continue a principio usque ad finem; sive in diversis mobilibus, quorum primum movet secundum, et secundum tertium. Et licet simul dum primum movens movet, primum motum moveatur, tamen primum motum remanet movens postquam desiit moveri, quo movente simul movetur secundum mobile. Et ita successive moventur mobilia, quorum unum est causa motus alterius, sicut de his quae proiiciuntur manifestat Philosophus in VIII Physic. Per hunc ergo modum contingit quod causa non est simul cum eo cuius est causa, in quantum scilicet prima pars motus est causa secundae, vel primum motum movet secundum. Quamvis autem motus in suis partibus successionem habeat, tamen simul est cum causa movente. Simul enim dum movens movet, mobile movetur, eo quod motus nihil est aliud quam actus mobilis a movente, secundum quem movens dicitur movere et mobile moveri. Et multo magis in his quae sunt extra motum, oportet causam simul esse cum suo causato; sive accipiatur aliquid ut terminus motus (sicut illuminatio aeris simul est cum solis exortu ), sive aliquid accipiatur in his quae sunt penitus immobilia, et in causis essentialibus, quae sunt causae ipsius esse.

3. Circa primum ergo duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum per exempla; ibi: Ut propter quid factus defectus etc. Dicit ergo primo quod quandocunque causa est simul cum suo effectu, oportet eamdem causam accipere quantum ad hoc quod est fieri vel factum esse vel futurum esse, quae accipitur quantum ad hoc quod est esse: quia si causa est simul cum suo causato, sicut necesse est quod quando est causa est effectus, ita necesse est quod quando fit causa fiat effectus, et quando est facta quod sit factus effectus, et quando est futura quod sit futurus effectus. – Nec est instantia quod dum fit aedificator, addiscendo artem aedificativam, nondum fit aedificium, cuius ipse est causa per artem aedificativam; quia aedificator non nominat causam aedificii in actu, sed causam in potentia vel in habitu. Sed aedificans nominat causam in actu, quam oportet simul esse cum eo cuius est causa, ut dicitur in II Physic. Est autem identitas quantum ad hoc, quod in omnibus medium est causa. Sed hoc accipiendum est secundum debitam proportionem; ut scilicet ipsum esse causae proportione tur ipsi esse effectus, et fieri causae fieri causati, et factum esse causae facto esse causati, et futurum esse causae futuro esse causati.

4. Deinde cum dicit: Ut propter quid factus est defectus etc., manifestat quod dixerat per duo exempla, quorum primum est de eclipsi lunae. Dicimus enim quod heri factus est defectus lunae propter hoc quod heri facta est interpositio terrae inter solem et lunam; et quod nunc fit defectus lunae propter hoc quod nunc fit talis interpositio terrae; et quod cras fiet defectus lunae propter id quod terra ponetur in medio; et quod nunc est defectus lunae propter id quod nunc est interpositio terrae. – Secundum autem exemplum est de crystallo: puta si dicamus quid est crystallus; et accipiatur hoc pro eius definitione, quod sit aqua condensata vehementer. Sit ergo aqua C, idest minor extremitas; et densatum esse sit A, idest maior extremitas; et accipiatur pro medio B, idest quod penitus caret calore. Exhalante enim calido inspissatur humidum: unde quando intense exhalat calidum, consequens est quod intense inspissetur humidum. Reducendo ergo ad formam syllogisticam, dicemus quod B est in C, quia scilicet crystallus habet perfectam exhalationem calidi; in B autem est A, quia illud quod perfecte caret calido, est densatum. Sicut igitur huius quod est crystallum esse aquam plene densatam, causa est quod habeat defectum caloris; ita etiam causa quod fiat crystallus, causa est quod fiat B. Et eadem ratio est in factum esse, et in futurum esse. Et sic concludit quod si sic accipiantur causa et causatum quod sint simul, oportet quod similiter sint simul in fieri, et in esse, et in factum esse, et in futurum esse.

5. Deinde cum dicit: In his autem quae non simul etc., ostendit quomodo causa quae non est simul cum causato, accipiatur medium demonstrationis. Et primo, in his quae fiunt in directum; secundo, in his quae fiunt circulariter; ibi: Quoniam autem videmus etc. Circa primum tria facit: primo, proponit quaestionem; secundo, interponit quoddam quod necessarium est praecognosce-re ad solutionem quaestionis: ibi: Est igitur a posterius facto etc.; tertio, solvit quaestionem; ibi: Speculandum est igitur quid est continens etc. Circa primum duo facit: primo, proponit quaestionem; secundo, manifestat eam; ibi: Sicut videtur nobis etc. Movet ergo primo quaestionem utrum in causis quae non simul fiunt cum suis causatis, sit dicere quod causatum secundum tempus continuum consequatur ad causam vel non.

6. Deinde cum dicit: Sicut videtur nobis alias etc., manifestat quaestionem. Videmus enim quod aliae sunt causae aliorum non simul cum eis existentes; sicut eius quod est factum esse est alia causa praecedens, quod est fieri; et ipsius fore, idest quod aliquid sit futurum, causa est aliquod futurum fieri; et iterum ipsius fieri causa est aliquid quod prius factum est. Est igitur quaestio: utrum istae causae se consequentes sint in tempore continuo vel non? Hoc enim necessarium est scire demonstratori, quia si non sit continuatio in huiusmodi causis, non erit accipere immediatum principium, quia semper inter duo nunc discontinuata est accipere aliquod medium. Et ideo si illud nunc in quo est effectus, non sit continuum ad illud nunc in quo est causa, erit in medio aliquid accipere quod sit causa media, et sic in infinitum.

7. Deinde cum dicit: Est igitur a posterius facto syllogismus etc., manifestat quoddam quod est necessarium ad solutionem praemissae quaestionis. Et primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: Neque enim determinati etc. Circa primum considerandum est quod, sicut linea est quoddam continuum, punctus autem est quoddam indivisibile quod terminat et dividit lineam; ita etiam ipsum fieri vel moveri est quoddam continuum, ipsum autem quod est motum esse vel factum esse, est quoddam indivisibile, quod potest accipi vel ut terminans totum motum, vel ut dividens motum tanquam finis primae partis motus et principium secundae, sicut patet de puncto quod dividit lineam. Sic igitur ipsum factum esse est causa praecedens ipsum fieri cuius est principium; et est effectus consequens illud fieri cuius est terminus. Si ergo debeamus demonstrare, oportet fieri syllogismum demonstrativum a posteriori factum esse ad fieri praecedens; ut si dicamus: hoc factum est; ergo illud prius fiebat. Sed quia et ipsum factum esse est principium ipsius fieri x, sive quae facta sunt eorum quae fiunt, consequens est ut similiter se habeat in his quae fiunt; ut scilicet a posteriori fieri syllogizetur ad prius factum; puta si dicamus: sol movetur ad punctum medii coeli; ergo prius motus est ad punctum orientis. Sed a priori non poterit fieri syllogismus ad posterius; ut puta si dicamus quod, quia hoc prius factum est, ideo sequitur quod illud quod est posterius fiat vel factum sit. Et quae ratio est de fieri et de factum esse, eadem ratio est de fore et futuro fieri.

8. Deinde cum dicit: Neque enim determinati etc., probat quod dixerat. Et circa hoc duo facit: primo, probat propositum ratione accepta ex parte temporis absolute considerati; secundo, ex parte temporis quod contingit esse medium inter causam priorem et effectum posteriorem; ibi: Amplius enim neque indeterminatum etc. Dicit ergo primo quod ideo a priori non potest syllogizari ad posterius, quia posito priori non oportet quod sequatur posterius, neque secundum aliquod determinatum tempus, neque simpliciter non determinate. Et hoc primo manifestat quantum ad determinatum tempus, puta si dicamus: bibit infirmus potionem; ergo tali die sanabitur. Si enim a priori facto syllogizari possit posterius secundum determinatum tempus, poterit concludi quod quia verum est dicere hoc factum esse, puta infirmum bibisse potionem, quod etiam verum sit dicere hoc factum esse quod posterius est, puta eum esse sanatum. Sed hoc non sequitur, quia potest dari aliquod tempus in quo verum est eum potionem bibisse, et tamen nondum verum est eum sanatum esse, sicut in intermedio tempore inter sumptionem medicinae et sanitatem adeptam. Et hoc est quod dicit, quod ideo praedicta conclusio non sequitur, quia in medio tempore falsum erit dicere quod hoc sit factum, scilicet hunc esse sanatum, quamvis alterum iam sit factum, scilicet eum medicinam bibisse. Et eadem ratio est etiam respectu futuri: non enim possumus concludere: iste nunc medicinam bibit; ergo erit sanatus, pro aliquo tempore determinato; quia hoc non erit verum in quolibet tempore futuro, scilicet in tempore medio.

9. Secundo, ibi: Neque quoniam hoc factum est etc., probat idem quantum ad tempus indeterminatum, puta si dicamus: iste medicinam bibit; ergo sanabitur. Non enim sequitur quod quia hoc factum est, scilicet quod iste medicinam bibit, hoc erit, scilicet sanabitur. Iam enim supra dictum est quod causa quae ex necessitate infert effectum, est simul cum effectu. Et accipitur quasi medium homogeneum, idest unius generis; sicut ad probandum aliqua esse facta in praeterito, accipitur pro medio et causa aliquid quod est factum in praeterito; et similiter futurorum, id quod est futurum; et eorum quae sunt in fieri, id quod est in fieri; et eorum quae existunt v, id quod existit. Sed quando sic syllogizatur: hoc factum est; ergo hoc erit; non accipitur medium unius generis, sed unum est prius et aliud posterius. Unde posito priori non sequitur ex necessitate posterius in illis in quibus effectus causarum impediri possunt.

10. Deinde cum dicit: Amplius enim neque etc., ponit aliam rationem, quae sumitur ex parte temporis medii; et dicit quod, sicut ex parte temporis absolute considerati manifestum est quod non potest syllogizari a priori ad posterius, nec secundum tempus determinatum, neque secundum tempus indeterminatum; ita etiam nec ex parte medii temporis contingit accipi aliquod determinatum aut indeterminatum, in quo scilicet possit concludi posterius a priori. Iam enim dictum est quod in toto tempore intermedio falsum est dicere id quod est posterius esse, quamvis id quod est prius iam praecesserit.

No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.

Notes of the Leonine editors

a) Secundum quod causa simul est cum effectu vel non simul. – Ut quae dicuntur de causis, quae sunt media demonstrationis et propter quid conclusionis, vero sensu accipiantur, perutile ducimus assignare varias significationes, quibus usurpare scholastici solent nomen causae, et declarare in qua significatione determinata illud usurpet hic s. Thomas cum Aristotele.

Tria ergo in causa sunt, pro praesenti quaestione, distinguenda: 1°, res, seu subiectum quod causa dicitur; 2°, actio, seu causalitas qua mediante subiectum quod dicitur causa, effectum producit; 3°, relatio, quae consequitur causalitatem positam et effectum productum, et qua mediante causa dicit ordinem ad effectum, ut ad terminum. Ita homo est causa filii; generatio est actio, seu causalitas qua producit filium; paternitas est relatio, quae in homine ex generatione filii consequitur, et qua ad filium ut ad terminum refertur. – Res, seu subiectum est materiale in causa, seu est causa materialiter sumpta; causalitas est formale, seu est causa sumpta formaliter, seu reduplicative ut causa est. Relatio denique est respectus causae ad effectum. – Quid intelligitur ab Aristotele et a s. Thoma in hoc tractatu de differentia propter quid in diversis causis? Non enim, notat Caietanus, parvi refert quid horum accipiatur in proposito. Porro nomine causae hic non intelligitur causa materialiter sumpta, hoc est, res illa quae est causa: sermo est enim de causa quae est simul cum eo cuius est causa; quod universaliter de causa sumpta materialiter non est verum, ut patet de artifice, qui est, quin tamen simul existat artificium. Sed et manifestum per se est causam hoc loco non accipi pro relatione: est enim sermo de causa prout causat effectum, et relatio causae neque effectum, neque effectus relationem causat. Ergo sequitur quod causae nomine intelligatur causa formaliter, seu causalitas, seu causa materialis prout est sub causalitate, nempe in exercitio actionis effectus productivae. Hinc infra (num. 3) distinguitur aedificans in potentia ab aedificante in actu, et de hoc, non autem de primo, dicitur quod nominat causam in actu, quam oportet simul esse cum eo cuius dicitur causa. Et merito causa formaliter sumitur « quia, inquit » Caietanus, nomina formaliter sumenda sunt, prolata praesertim a tanto

» Philosopho; causae autem nomen nec rem, nec relationem formaliter » importat, sed causalitatem. Quod ex duobus liquet. Primo ex hoc » quod eius (causae) abstractum causalitas est, et consequenter, sicut » album puram albedinem, ita causa puram causalitatem significat. Se- » cundo ex hoc quod ea quae causis sermone formali attribuuntur a » philosophis, de causalitatibus oportet et sufficit verificari: utpote quod » causa distinguitur in causam in actu et causam in potentia... Et quod » dictum est de causa, intelligendum est proportionaliter de effectus seu » causati nomine... de fieri et factum esse » (In II Poster., cap. IX, § Circa primam conclusionem etc., fol. 86, col. 1; et § Circa secundam conclusionem etc., ib. col. 2).

β) Fiat effectus etc. – ACDGKLNOST: fiet effectus; HM: fit effectus. – M: et quando est causa fit effectus, et quando est futura quod sit futura, om. effectus. Q: et quando est facta fit effectus, et quando est futura sit futurus; ACDFHILNOST et p. m. K: et quando est facta quod sit facta (C marg. vel factus), et quando est futura quod sit futura (marg. C, vel futurus), om. effectus. BG et s. m. K bis om. effectus, sicut praecedentes codd. Integram lectionem adoptatam habet cod. E. P om. quod post futura.

γ) Et quod nunc est etc. – Haec verba, usque ad interpositio terrae inclusive, omittuntur a cod. Q. Sed est mendum. Quatuor enim in praecedenti numero comparata sunt, nempe esse causae cum esse effectus, fieri causae cum fieri effectus, factum esse causae cum facto esse effectus, futurum esse causae cum futuro esse effectus. Quae omnia explicantur in hoc numero per exempla. Deest autem in Q membrum de esse effectus (defectus lunae) propter esse causae (interpositionis terrae).

δ) Quid est crystallus etc. – In textu graeco: Τί ἐστι κρύσταλλος; Κρύσταλλος autem graece glacies est latine, seu etiam, vocabulo ipso

graeco, crystallus. Est glacies aqua concreta gelu, quasi gelacies « Cry-stallum... et Crystallus... cristallo, κρύσταλλος, lapis, seu succus » perspicuus lapidescens, quem sub terris, aut inter gelidas rupium venas frigus glaciât et durat: quasi κρυόσταλλος, a κρύος, frigus, et στέλλομαι pro συστέλλομαι, contraho, quia ab aliquibus glacies cen-setur, idest aqua frigore concreta: vel melius a similitudine glaciei.» (Forcellini, Lexicon, vocc. Crystallum et Glacies).

ε) Esse aquam plene densatam.—Adoptamus hanc lectionem cod. Q.—P: esse plenum aqua densata; B: esse plene densatam aquam; C: esse plenum aquam densatam; S om. esse; codd. alii: esse plene aquam den-satam.

ζ) Si sic accipiantur etc.—AM om. sic; legimus accipiantur cum codd., exc. LOQ; PLO: accipiatur; Q om. omnia usque ad finem nu-meri.—Addimus quod sint simul ex codd.: ut enim patet, sermo est in hypothesi quod causa et causatum sint simul.—G om. oportet quod similiter sint simul.

η) Quae fiunt in directum.—F: in directis; MI et s. m. A: indi-recte; N: quae non sunt circulariter; secundo etc.

θ) Duo nunc discontinuata.—G: duo disconvenientia nunc; M et p. m. A: duo nunc discontinua; A s. m. legit cum aliis codd., quorum lectionem sufficimus P: duo non continuata.—Manifestum est ex iis quae immediate sequuntur, argumentationem esse non de duobus conti-nuis aut discontinuis in genere, sed in specie, hoc est de iis quae se consequuntur in tempore continuo. In tempore accipitur nunc in quo ponitur causa, et quod sese continuat ad sequens nunc in quo est effec-tus. Hoc autem non accidit inter duo nunc discontinua, inter quae est accipere aliud nunc medium, ut s. Thomas ait.—L et p. m. A om. verba: in quo... ad illud nunc.

ι) Illud fieri cuius est terminus.—AHN om. fieri.—H om. etiam terminus.—Q om. et est... est terminus.

x) Est principium ipsius fieri etc.—Addimus ipsius, quod codd. habent.—Loco autem sive quae, F legit quandoque, G: sive autem, I: quando quae, K: sicut quae.—Q om. sunt.

λ) Non oportet quod sequatur etc.—D: ut sequatur; ABCEKLNS: quod consequatur; Q: ponatur.—E: neque principaliter non determinate; et non determinate etiam DIK et s. m. T; MQ et p. m. T: neque deter-

minate; ABLS et s. m. C: neque simpliciter et (S om. et) indeterminate; G et p. m. C: (om. non) determinate; F hab. lac.; H: quod ponatur posterius vel consequatur, nec simpliciter determinate, nec secundum aliquod determinatum tempus. Et hoc etc. - Legimus non determinate, quia lectio P, non determinati, haberi potest tanquam error typographicus. Determinate, omissso non vel in-, sustineri non potest. Cf. nn. seqq.

μ) Erit dicere quod hoc sit factum. - P om. dicere, quod addimus ex codd. Habetur etiam in textu: ψεδος ἔσται τὸ εἰπεν. - AN: est dicere; FI: sit dicere. - B om. hoc; G: quod hoc sic factum est.

v) Et eorum quae existunt. - Est lectio BFGIS; P: et eorum scilicet quae existunt; CEKL: et eorum quae scilicet existunt; DT: et eorum scilicet existunt; H: et eorum quae sunt, idest quae existunt; Q: et eorum quae sunt existentia.

ξ) Iam praecesserit. - PT: praecessit; Q: praecesserat; L: praecesserit iam. G: est prius praecedat scilicet id.

S. Thomae Aquinatis Opera omnia iussu impensaque Leonis XIII P. M. edita, t. I (Romae: ex Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, 1882) (archive.org, University of Toronto scan). Public domain (1882). Our transcription of the scan.

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.