Book II, lectio IXPROPTER QUID POTEST MANIFESTARI IN QUATUOR GENERIBUS CAUSARUM
Aristotle's text
Quoniam autem scire opinamur cum sciamus causam, causae autem quatuor sunt, una quidem quod quid erat esse, una vero, cum haec sit, necesse est hoc esse, altera autem quae aliquid primo movet, quarta vero causa cuius gratia; omnes hae per medium monstrantur. Et hoc enim quod cum sit, hoc necesse est esse, una quidem propositione accepta non est, duabus autem ad minus. Hoc autem est cum unum medium habeant. Hoc igitur uno accepto, conclusionem necesse est esse. Manifestum autem est et sic: propter quid recta in medio circulo? quo existente recta est? Sit igitur recta in quo A, media duorum rectorum in quo B, quae est in medio circulo in quo C. A igitur rectam esse in C, quae est in medio circulo, causa B est, hoc enim ipsi A aequale est; quod vero est C ipsi B, duorum enim rectorum medium est. Existente igitur B medio duorum rectorum, A in C est, hoc autem erat in semicirculo rectam esse. Huic autem idem est quod quid erat esse, cum hoc significet ratio.
At vero et ipsius quod quid erat esse causa monstrata est media. Propter quid autem Medorum bellum factum est Atheniensibus, quae causa est praeliari Athenienses? quoniam in Sardes cum Eretriis commiserunt. Propter hoc enim motum est primum. Sit bellum in quo A; prius committit B; Athenienses C. Est igitur B in C, prius enim est committere Atheniensibus; A autem in B, debellari enim prius iniustos. Est itaque in B A, debellari prius incipientes; B autem in C, sive in Atheniensibus, prius enim inceperunt. Medium itaque hic causa est primum movens.
Quorumcunque autem causa est propter aliquid, ut propter quid ambulat? ut sanus fiat; et propter quid est domus? ut salvet vasa. Hoc ergo ut sanet, illud vero propter id quod salvat: propter quid post coenam oportet ambulare, et cuius gratia oportet, nihil differt. Ambulare post coenam in quo C; non eminere cibos in quo B; sanari in quo A. Sit igitur in eo quod post coenam ambulat esse facere non supereminere cibos iuxta os ventris, et hoc esse sanum. Videtur enim inesse ipsi ambulare, quod est C, B quod est non eminere cibos; in hoc autem A quod sanativum est. Quae igitur causa est in C quod A sit, propter quid? est B, non eminere cibos. Hoc autem est sicut illius ratio. A enim sic demonstrabitur. Propter quid B in C est? quoniam hoc est sanari hoc sic habere. Oportet autem commutare rationes, et sic magis unaquaeque apparebit. Generationes autem e contrario hic et in causis secundum motum. Ibi quidem enim medium oportet primum fieri, hic autem ipsum C ultimum. Ultimum autem est propter quid est.
Contingit autem idem et unum et propter quid esse, et ex necessitate, ut per lucernae pellem lumen. Et namque ex necessitate digreditur quod in parva est partibilius per maiores poros, si quidem lumen fit digrediendo; et propter aliquid, ut non offendamus. Itaque si esse contingit, et fieri contingit, sicut si tonat extincto igne, necesse est sizire et sonare, et si est, quemadmodum Pythagorici dicunt, minarum causa his qui sunt in tartaro, quatenus timeant.
Plurima autem huiusmodi sunt et maxime in his, quae natura subsistunt et constantibus. Haec quidem propter hoc natura facit, alia vero ex necessitate. Necessitas autem duplex est. Haec quidem enim secundum naturam et aptitudinem, haec vero violenta et contra aptitudinem; sicut lapis ex necessitate et sursum et deorsum defertur, sed non propter eandem necessitatem. In his autem, quae sunt ab intelligentia, alia quidem nequaquam sunt ab eo, quod per se frustra est, ut domus, aut effigies, neque ex necessitate sunt, sed propter hoc; alia vero sunt a fortuna, ut sanitas et salus. Maxime autem sunt in quibuscumque contingit sic et aliter, cum non a fortuna generatio fit. Quare finis bonus propter aliquid fit, et aut natura aut arte. A fortuna autem nihil propter aliquid fit.
The Latin version St Thomas commented, as the Leonine edition prints it.
Since we think that we scientifically know, when we are cognizant of the cause, but causes are four,1 one indeed as to the essence of a thing, another that which from certain things existing, this necessarily exists, a third that which first moves something, and a fourth on account of which a thing (exists); § all these are demonstrated through a medium.|| For the one that this existing it is necessary that that should be, is not from one proposition being assumed, but from two at the least, but this is, when they have one medium; this one therefore being assumed, there is necessarily a conclusion, which is evidently thus: Why is the angle a right one in a semicircle, or from the existence of what, is it right ?* Let then A be a right angle, B the half of two right angles, and the angle in the semicircle C. Hence B is the cause why A the right angle is inherent in C, i. e. in the angle of a semicircle; for this angle is equal to A, but C is equal to B, for it is the half of two right angles; B then being the half of two right angles, A is inherent in C, and this was for the angle in a semicircle to be a right angle. This2 however is the same as the explanation of the essence of a thing, because definition signifies this, but the cause of the essence of a thing has been shown to be the middle.|| Why was there a Median war with the Athenians? What was the cause of waging war with the Athenians? Because the latter with the Eretrians attacked Sardis; this was the first cause of the movement. Let war then be A, first made the attack B, the Athenians C, B then is present with C, i. e. to have first made the attack is present with the Athenians, but A is also with B, for they make war with the aggressors, A then is present with B, i. e. to wage war is present with the aggressors, but this, B, is present with the Athenians, for they were the aggressors. Wherefore the middle is the cause here, and that which first moves; but of those things, whose cause is for the sake of something, as, why does he walk ? that he may be well · why is a house built? that furniture may be preserved; the one is for the sake of health, but the other for the sake of preservation. Still there is no difference between why is it necessary to walk after supper, and for the sake of what is it necessary? but let walking after supper be C, the food not to rise B, to be well A. Let then walking after supper be the cause why the food does not rise to the mouth of the stomach, and let this be healthy; for B, that is, for the food not to rise, appears to be present with walking, C, and with this A, salubrious. What then is the cause that A, which is that for the sake of which (the final cause), is present with C? B (is the cause), that is, the food not rising, this3 however is as it were, the definition of it, for A will be thus explained.1 Why is B present with C? because to be thus affected is to be well: we must nevertheless change the sentences, and thus the several points will be more clear. The generations here indeed, and in causes respecting motion, subsist vice versâ, for there4 it is necessary that the middle5 should be first generated, but here C, which is the last,|| and that for the sake of which is generated the last. Possibly indeed the same thing may be for the sake of something, and from necessity; for instance, why does light pass through a lantern? for necessarily that which consists of smaller particles passes through larger pores, if light is produced by transit, also (it does so) on account of something, that we may not fall. If then it possibly may be, is it also possible to be generated? as if it thunders, fire being extinguished, it is necessary that it should crash and rumble, and, as the Pythagoreans say, for the sake of threatening, that those in Tartarus may be terrified. Now there are many things of this kind, especially in those which are constituted and consist from nature, for nature produces one thing for the sake of something, and another from necessity; but necessity is two-fold, one according to nature and impulse, another with violence, contrary to impulse; thus a stone is borne from necessity both upward and downward, yet not from the same necessity. In things however which are from reason,|| some never subsist from chance, as a house, or a statue, nor from necessity,6 but for the sake of something, whilst others are also from fortune, as health and safety.2 Especially in those which are capable of a various subsistence, as when the generation of them is not from fortune, so that there is a good end, on account of which it takes place, and either by nature or by art: from fortune however nothing is produced for the sake of something.
The whole chapters, in the translation of Octavius Freire Owen (London: George Bell & Sons, 1889 (Bohn's Classical Library), vol. I, from the plates of the first edition (London: H. G. Bohn, 1853), same pagination).
Synopsis by the Leonine editors
1. Textus argumentum et divisio. — 2. Quia quaelibet quatuor causarum potest accipi ut medium demonstrationis, omnes hae causae possunt manifestari per medium demonstrationis. — 3. Textus subdivisio. — 4. Si causa materialis accipitur ut medium, ex necessitate sequitur conclusio; dummodo accipiantur duae propositiones, non solum propter exigentiam syllogismi, sed etiam ut in una ipsarum declaretur quod ex tali materia aliquid ex necessitate procedit. — 5. Proponitur exemplum in mathematicis. — 6. Nempe angulus cadens in semicirculo est rectus: probatur ex eo quod sit compositus ex duobus partilibus angulis quorum unusquisque est medietas anguli recti. — Iste modus demonstrationis potest pertinere etiam ad causam formalem, seu ad quod quid est. — 7. Quod autem causa formalis medium possit esse demonstrationis, relinquitur ut probatum in praecedentibus lectionibus. — 8. Exemplum adducitur de syllogismo in quo medium assumptum est causa efficiens. — 9. Alius syllogismus, in quo medium assumptum est causa finalis. — 10. Est autem differentia inter medium quod est causa movens, et medium quod est causa finalis, quod illud est primum in via generationis, istud autem est ultimum in eadem via, quamvis sit primum in ordine intentionis. — 11. Quia plures esse possunt causae eiusdem effectus, ad hunc manifestandum possunt assumi ut media diversae illae causae, et diversimode possumus argumentari. — 12. Quomodo hoc se habeat in his quae fiunt a natura. — 13. Et in his quae fiunt a voluntate. — 14. Corollarium.
St Thomas's commentary
1. Postquam Philosophus ostendit qualiter ipsum quid est se habeat ad demonstrationem, hic ostendit quomodo ad demonstrationem se habeat propter quid, quod significat causam. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo causae assumantur in demonstratione; secundo, quomodo diversimode in diversis rebus; ibi: Eadem autem causa est etc. Circa primum duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat propositum; ibi: Et hoc enim existente etc.
2. Dicit ergo primo quod quia scire opinamur cum sciamus causam, ut in primo habitum est, demonstratio autem est syllogismus faciens scire; ita consequens est quod medium demonstrationis sit causa. Sunt autem quatuor genera causarum, ut in II Physic. et in V Metaphys. plenius manifestatur. Quarum una est quod quid erat esse, idest causa formalis, quae est completiva essentiae rei. Alia autem est causa, qua posita necesse est causatum poni; et haec est causa materialis, quia ea quae sequuntur ex necessitate materiae, sunt necessaria absolute, ut habetur in II Physic. Tertia autem causa est, quae est principium motus, idest causa efficiens. Quarta autem causa est, cuius gratia fit aliquid, scilicet causa finalis. Et ita patet quod per medium demonstrationis omnes hae causae manifestantur; quia quaelibet harum causarum potest accipi ut medium demonstrationis.
3. Deinde cum dicit: Et hoc enim quod etc., manifestat quod dixerat. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo diversae causae sumuntur ut media demonstrationis in diversis rebus; secundo, ostendit quomodo unius et eiusdem rei possunt esse diversae causae; ibi: Contingit autem idem etc. Circa primum quatuor facit: primo, manifestat quomodo causa materialis accipiatur in demonstratione; secundo, manifestat propositum in causa formali; ibi: At vero ipsius etc.; tertio, ostendit idem de causa efficienti; ibi: Propter quid autem Medorum etc.; quarto autem, in causa finali; ibi: Quorumcunque autem etc. Circa primum duo facit: primo, proponit modum quo causa materialis assumitur in demonstratione, qui etiam competit aliis causis; secundo, ponit exemplum; ibi: Manifestum est autem etc.
4. Dicit ergo primo quod illud, quo existente necesse est aliud esse, scilicet causa materialis, non contingit accipi sic, ut ex necessitate aliquid sequatur, si accipiatur una sola propositio; sed oportet accipere ad minus duas hoc modo se habentes, quod communicent in uno medio. Si ergo accipiatur in duabus propositionibus unum medium, quod est causa materialis, ex necessitate sequitur conclusio: puta si dicamus: omne compositum ex contrariis est corruptibile; lapis est huiusmodi; ergo etc. Oportet autem accipere duas propositiones, non solum propter exigentiam formae syllogisticae, sed etiam quia non omnia quae sunt ex materia, habent ex materia necessitatem, ut probatur in II Physic. Et ideo praeter propositionem in qua sumitur hoc habere talem materiam, oportet quod sumatur alia propositio, quae declaret quod ex tali materia aliquid ex necessitate sequatur.
5. Deinde cum dicit: Manifestum autem est etc., proponit exemplum in mathematicis. Nec est contra id quod dicitur in III Metaphys., quod mathematicae scientiae non demonstrant per causam materialem. Mathematica enim abstrahit quidem a materia sensibili, non autem a materia intelligibili, ut dicitur in VI Metaphys.: quae quidem materia intelligibilis consideratur secundum quod aliquid divisibile accipitur vel in numeris vel in continuis. Et ideo quandocunque in mathematicis aliquid demonstratur de toto per partes, videtur esse demonstratio per causam materialem: partes enim se habent ad totum secundum rationem materiae, ut habetur in II Physic. Et quia materia magis proprie dicitur in sensibilibus, propter hoc noluit eam nominare causam materialem, sed causam necessitatis.
6. Ad evidentiam autem exempli quod in litera ponitur, sciendum est quod omnis angulus cadens in semicirculo est rectus, ut probatur in III Euclidis. Est autem probatio talis. Sit semicirculus A B C; chorda autem eius, quae est diameter circuli, dividatur per medium in puncto D, quod est centrum circuli. Erigatur ergo super punctum D linea perpendicularis, quae attingat circumferentiam circuli in puncto B; a quo ducantur duae lineae ad duo puncta A et C. Dico ergo quod angulus A B C, cadens in semicirculo, est rectus. Probatio. Triangulus B D C habet tres angulos aequales duobus rectis; sed angulus eius B D C est rectus, quia linea B D est perpendicularis; ergo duo alii anguli, scilicet D B C et B C D, sunt aequales uni recto. Sed hi duo anguli sunt aequales, eo quod duae lineae D B et D C sunt aequales, quia protrahuntur a centro ad circumferentiam; relinquitur ergo quod angulus D B C sit media pars recti anguli. Pari quoque modo probatur quod angulus A B D sit media pars recti. Ergo totus angulus A B C est rectus. Hac ergo probatione utitur hic Philosophus, dicens quod manifestum est per hunc modum, propter quid est recta quae in semicirculo, idest rectus angulus qui cadit in semicirculo, dum accipit illud, quo existente sequitur quod sit rectus. Sit ergo rectus angulus in quo A, quod est maior extremitas; medietas duorum angulorum sit medium, in quo est B; angulus cadens in semicirculo sit minor extremitas, in quo est C. Huius igitur quod est A esse in C, idest quod angulus in semicirculo sit rectus, causa est B, scilicet quod angulus semicirculi est medium duorum rectorum. Hoc enim medium est aequale per conversionem ipsi A, et ipsum C est simili modo aequale ipsi B. Nam B est esse medietatem duorum angulorum rectorum. Hoc igitur existente, necesse est quod A sit in C; quod nihil est aliud quam angulum semicirculi esse rectum. Subiungit autem quod hic modus demonstrationis potest etiam ad causam formalem pertinere, quam nominaverat quod quid erat esse; eo quod esse medium duorum rectorum potest accipi ut ratio significans quod quid est recti anguli.
7. Deinde cum dicit: At vero et ipsius etc., remittit ad praemissa, et dicit quod in superioribus monstratum est quomodo causa formalis, quae est quod quid erat esse, pertineat ad medium demonstrationis.
8. Deinde cum dicit: Propter quid autem etc., ponit exemplum de causa movente, tangens quamdam Graecorum historiam: videlicet quod Athenienses quondam, adiunctis sibi quibusdam aliis Graecis, invaserunt Sardenses, qui erant subiecti regi Medorum; et ideo Medi invaserunt Athenienses. Dicit ergo quod quaeri potest propter quid bellum Medorum factum est cum Atheniensibus; et hoc propter quid est causa quare Athenienses impugnati sunt a Medis: quia scilicet ipsi simul cum quibusdam aliis, scilicet Eretriis, fecerunt, insulum in Sardenses; hoc enim est quod fuit primum motivum belli. Sit ergo bellum in quo A, quod est maior extremitas; quod priores insultum fecerunt sit B, idest medium; sed Athenienses sit C, idest minor extremitas. Igitur B est in C, in quantum scilicet Atheniensibus convenit quod priores fecerunt insultum. A autem est in B, quia scilicet illi qui prius aliis iniustitiam intulerunt, sunt debellati. Sic ergo A est in B, in quantum debellantur illi qui prius inceperunt. Hoc autem, scilicet B, quod est medium, pertinet ad Athenienses, qui prius bellum inceperunt. Et sic patet quod hic accipitur quasi medium causa quae primo movit.
9. Deinde cum dicit: Quorumcunque autem causa etc., manifestat idem in causa finali. Et circa hoc duo facit: primo, proponit exemplum in causa finali; secundo, ostendit differentiam inter causam finalem et causam quae est principium motus; ibi: Generationes autem e contrario etc. Dicit ergo primo quod similiter se habet cum praedictis in quibuscunque accipitur quasi causa finis, cuius causa fit aliquid. Puta si dicamus propter quid aliquis ambulat post coenam, ut scilicet fiat sanus: et iterum propter quid est domus, ad hoc scilicet ut vasa, idest supellectilia hominis, salventur, idest conserventur. Sic ergo hoc, scilicet ambulatio post coenam, fit gratia sanandi; hoc autem, scilicet aedificatio domus, est gratia servandi supellectilia. Sic ergo nihil differt dicere propter quid oportet post coenam ambulare, et cuius gratia hoc oporteat. Sit ergo ambulare post coenam in quo C, minor extremitas; sed non eminere cibos in ore stomachi sit medium, in quo est B; sanari vero sit maior extremitas, in quo est A. Sit ergo B in C, quia ambulatio post coenam facit ut non emineant cibi in ore stomachi; et propter hoc provenit sanitas, quod est A esse in B. Videtur enim quod ipsi ambulare, quod est C, insit B, quod est non eminere cibos in ore stomachi. Ad hoc autem sequitur A, quod est esse sanativum. Sic ergo patet quod B, scilicet non eminere cibos in ore stomachi, est causa quare C est A, idest quare ambulare post coenam sit sanativum; et hoc, scilicet non eminere cibos in ore stomachi, est ratio eius quod est esse sanativum. A enim, idest esse sanativum, sic assignabitur, idest notificabitur. Quod autem B sit in C est propter quid, quia scilicet sic se habere ut non emineant cibi in ore stomachi est sanari. Et ad hoc quod singula fiant magis manifesta, oportet transumere rationes, ut scilicet accipiatur medium quasi ratio maioris extremitatis, sicut in praemisso exemplo apparet.
10. Deinde cum dicit: Generationes autem e contrario etc., ostendit quomodo diversimode se habet et in causa quae est principium motus. Contrario enim modo se habent in via generationis causa finalis, et causa quae est principium motus. Nam ibi, scilicet in demonstratione quae sumitur per causam quae est principium motus, oportet medium primum fieri, idest esse primum in via generationis; sicut prius fuit quod Athenienses insultum fecerunt in Sardenses, quam quod impugnarentur a Medis. Sed hic, in demonstratione quae fit per causam finalem, accipitur sicut primum in via generationis ipsum C, quod est minor extremitas, et est ultimum causatum causae finalis. Ultimum autem in via generationis est finis, cuius gratia est aliquid. Manifestum est enim quod primo aliquis ambulat post coenam, et ex hoc sequitur quod cibi non emineant in ore stomachi, et ex hoc ulterius sequitur sanitas hominis, quae est principalis finis.
11. Deinde cum dicit: Contingit autem idem etc., ostendit quomodo ad eumdem effectum possunt assumi plures praedictarum causarum. Et circa hoc duo facit: primo, manifestat plures causas esse eiusdem; secundo, ostendit in quibus habeat locum quod dictum est; ibi: Plurima autem huiusmodi sunt etc. Dicit ergo primo quod contingit unum et eumdem effectum esse propter aliquem finem sive gratia eius, et ex necessitate alicuius prioris causae; sicut hoc quod est lumen apparere per pellem lucernae, ex necessitate provenit; necesse est enim quod corpus minorum partium transeat per poros largiores. Dicitur autem hoc secundum opinionem ponentium quod lumen sit corpus quoddam subtile, et quod apparentia luminis per diaphanum fiat propter magnitudinem pororum quasi quorumdam foraminum. Corpus autem subtile videtur esse parvarum partium. Et quia hoc non est secundum suam opinionem, subiungit quod ex tali necessitate hoc provenit, si tamen lumen appareat digrediendo, idest per egressum partium eius per poros diaphani. Hoc autem quod est apparere lumen per pellem lucernae, est propter aliquem finem, ut scilicet ambulantes in nocte beneficio luminis non offendamus. In talibus ergo possibile est dupliciter argumentari. Uno modo a causa praeexistente, ut dicamus: si esse contingit hoc, et hoc erit; puta si lumen impositum est lucernae, sequitur quod diffundatur per poros pellis. Alio modo a causa posteriori, quae est posterior in fieri; et secundum hoc argumentabimus quod si fieri contingit finem ultimum, oportet praecedere ea per quae pervenitur ad finem. Sicut patet in tonitruo quod si est ignis extinctus, necesse est sitire, idest facere fremitum quemdam ignis extincti et sonum quemdam. Et si opinio Pythagoricorum est vera, quod tonitruum fiat ad comminandum his qui sunt in tartaro, oportet dicere quod tonitruum fiat ad hoc quod homines qui sunt in tartaro timeant.
12. Deinde cum dicit: Plurima autem huiusmodi etc., ostendit in quibus contingat hoc quod dictum est. Et circa hoc tria facit: primo, ostendit quomodo hoc se habeat in his quae sunt a natura; secundo, quomodo se habeat in his quae sunt a proposito; ibi: In his autem quae sunt etc.; tertio, infert quoddam corollarium; ibi: Quare finis bonus etc. Dicit ergo primo quod plurima huiusmodi, quae scilicet sunt ex necessitate et fiunt propter finem, maxime inveniuntur in his quae subsistunt a natura, et in his quae sunt per naturam constructa. Natura enim quaedam facit propter finem, quaedam vero facit ex necessitate priorum causarum. Quae quidem est duplex: una secundum naturam, quae est secundum conditionem materiae; alia secundum causam moventem: sicut lapis movetur quidem ex necessitate quandoque sursum, quandoque deorsum,, sed non propter idem genus necessitatis; sed deorsum movetur propter necessitatem naturae, sursum autem propter necessitatem moventis, idest proicientis.
13. Deinde cum dicit: In his autem etc., ostendit quomodo se habeat in his quae sunt a proposito. Et dicit quod in illis quae fiunt per rationem, sicut sunt opera artis, quaedam talia sunt quae nunquam fiunt a casu, sicut domus et statua, nec etiam possunt unquam fieri ex necessitate naturae; sed semper fiunt propter finem, quia semper fiunt a ratione, quae non operatur nisi intendens finem. Quaedam vero sunt quae possunt quidem fieri a ratione artis, tamen possunt etiam quandoque fieri a fortuna: sicut patet de sanitate, quae quandoque fit per artem medicinae; sed tamen, quia potest provenire ex aliqua causa naturali, potest contingere quod aliquis sanetur praeter intentionem, sicut si leprosus sanetur ex esu serpentis, quem comedit ut moreretur. Et similiter contingit de salute; cum scilicet aliquis intrans domum propter aliquid aliud, liberatur de manu inimicorum quaerentium ipsum. Et hoc maxime contingit in omnibus rebus in quibus contingit quod aliquid fit et sic et aliter, cum non a fortuna fit, idest cum contingit eundem effectum non fortuito ex diversis causis provenire. Puta potest aliquis intrare domum non a fortuna ut salvetur a manu hostium, vel ut comedat, vel ut quiescat. Unde si intendendo unum eorum eveniat aliud, erit a fortuna. Sed domus et statua non fiunt nisi per easdem causas; et ideo talia non contingit fieri a fortuna.
14. Deinde cum dicit: Quare finis bonus etc., concludit ex praemissis quod pervenire ad bonum est aut a natura aut ab arte. Ars enim et natura similiter operantur propter finem, ut habetur in II Physic. Sed a fortuna non fit aliquid gratia huius. Quod ideo dicitur, quia etsi fortuna contingat in his quae fiunt propter aliquid, ut dicitur in II Physic., illud tamen quod dicitur a fortuna fieri, non est intentum tanquam finis, sed praeter intentionem accidit.
No English translation of this commentary is in the public domain: the Latin is given here.
Notes of the Leonine editors
α) Causae assumuntur etc. - ACDEHM et p. m. KN: causae assimilantur, et C add. marg.: vel assumantur; F: ascant, vel astant; I: assidat, nempe legit cum praecitatis codd. Sed assimulantur non est lectio bona, ut videre est infra n. 3. - L: in demonstrationibus. β) Qui etiam competit etc. - Pro qui, F: hic, I: quia, Q: quod, om. etiam. - Codd., exc. AFI: competit in aliis; FI om. causis.
γ) Non contingit etc. - Q: cum contingit accipi, non ex necessitate sequitur aliquid, si accip. - Aliquid hab. cet. codd.; P: quid. δ) Quae sunt ex materia etc. - A p. m. om. sunt ex materia; L om. alterum ex materia; Q erronee: quae sunt existentia habent essentias de necessitate.
ε) Sit semicirculus. - Ad maiorem perspicuitatem demonstrationis subnectimus figuram.
ζ) Propter quid est recta. -PQ: modum, quod est recta etc. Lectio obscura. - Codd. ACDEFHIKLNOST: modum, est recta; in sinistro marg. C additur: propter quid, in dextro autem marg.: angulatio, supple. Hinc iuxta haec additamenta lectio esset: propter quid est (angulatio) recta. BM: quod linea est (M om. est) recta quae est in. - ACDEHIKLN: idest est rectus. - Fl, loco dum accipit, legunt autem accipit. G b. lac. - Textus habet: Δῆλον δὲ καὶ ὧδε. Διὰ τί ὀρθή ἡ ἐν ἡμικυκλίῳ; ἢ τίνος ὄντος ὀρθή; manifestum autem est et sic. Propter quid rectus (est angulus) qui in semicirculo (describitur)? aut (quid est) quo posito (necesse est ut angulus sit) rectus? - Quia igitur s. Thomas manifeste refert hoc loco verba Aristotelis, et sensus aliunde postulet lectionem marginalem cod. C, eam adoptamus.
η) Huius igitur quod est etc. -Est lectio codd., et textus, τοῦ P: Hoc ergo quod. - Item codd., exc. A: causa est B; P om. B; A erronee: causa est BC.-Item (scilicet quod angulus) A om. scilicet; pro angulus F: est causa, I: causa.
θ) Subiungit autem quod hic modus. -Sufficimus hanc lectionem codd. lectioni P: subiungit autem hic quod modus. B: quod huius (-modi) modus demonstrationis potest ad causam etiam formalem pertinere; Q: quod haec demonstratio potest.
Dictum est quod in praefata demonstratione aliquid de toto conclusum est per partes, hoc est per causam materialem; nunc autem additur illammet demonstrationem posse pertinere ad causam formalem, quatenus partes assumptae possunt significare rationem, seu definitionem anguli recti. Et optime. Nam, ut docet s. Thomas in II Physic. lect. v, partes speciei, quae ponuntur in definitione, comparantur ad suppositum naturae per modum causae formalis, quia ab ipsis suppositum illud constituitur in determinata specie; sed ad ipsam naturam, cuius sunt partes, comparantur ut materia: nam omnes partes comparantur ad totum, ut imperfectum ad perfectum, quae quidem est comparatio materiae ad formam (cf. VII Metaphys., lect. IX).
†) Ad hoc scilicet ut. – Hanc lectionem habent codd., exc. LMOQ; P: ad hoc ut scilicet; L om. ad hoc; MO: ad hoc scilicet quod; Q: ad hoc enim ut. χ) Quod autem B sit in C etc. – Sic legimus cum codd., exc. IQ, qui om. est post C, et F, qui cum P habet: quod autem A sit in C est B propter quid. Edd. bc legunt cum P; ed. a cum codd. Textus graecus postulare videtur nostram lectionem: Δία τί τὸ Β τῷ Γ ἐστίν; ὅτι τοῦτ' ἔστι τὸ ὑγιαίνειν, τὸ οὕτως ἔχειν.–Codd. (exc. FGLNQ) et ed. a: sanare: marg. autem C add.: vel sanari. – (Et ad hoc etc.) B om. hoc; AN om. quod, pro quo MO: ut. – T: singularia. Additur ab Aristotele quod, ut praecedens syllogismus evidenter concludat id quod susceptum est probandum, oportet transumere rationes, δεῖ μεταλημβάνειν τοὺς λόγους.–Sermo est directe de causa finali, quomodo accipiatur ut medium, et ideo ut propter quid effectus causae efficientis. Declaratur autem in exemplo de propter quid, seu propter quem finem aliquis deambulat post coenam, hoc modo. B (non eminere cibos in ore stomachi) est A (finis, qui est sanari); sed C (ambulare post coenam) est B; ergo C est A. Nempe B est causa efficiens causae finalis A; sed C est causa efficiens causae efficientis B; ergo C est causa efficiens causae finalis A. Patet ergo quod medium assumptum in hoc syllogismo non est propter quid, quod est finis (A enim est maior extremitus); sed est B, hoc est causa efficiens τοῦ A et effectus simul causae efficientis C. Igitur, attenta materiali dispositione propositionum, non probatur per praefatum syllogismum quod susceptum est probandum, nempe modus quo accipitur ut medium causa finalis.–Verum notandum est quod sermo est de causis efficientibus quae agunt propter finem. Finis autem in ordine executionis est terminus efficientium, sed in ordine intentionis est earumdem causarum efficientium principium. Qua de causa, sicut in ordine executionis B est medium et ratio maioris extremitatis A, et minor extremitas C est ratio medii B; ita in ordine intentionis oppositum debet verificari, ut scilicet transumptis, seu commutatis terminis et propositionibus, syllogismus hoc modo procedat: A (omne sanativum) est B (facit non eminere cibos); sed C (deambulare post coenam) est A (sanativum); ergo C (deambulare post coenam) est B (facit non eminere cibos). Videlicet A, quod in priori syllogismo erat maior extremitas et quasi effectus medii termini B (quia procedebatur secundum ordinem efficientiae), in altero syllogismo, quia proceditur ex ordine finalitatis, est medium, et ratio maioris extremitatis B. Insuper in priori syllogismo C erat causa medii B, et ideo causa efficiens τοῦ A; in secundo autem syllogismo prius est causa ipsius A, et consequenter causa efficiens τοῦ B.–Probata igitur est thesis; sed insuper monemur quod « commutatis rationibus de causa » efficienti in finalem, magis apparebit et manifesta erit unaquaeque » demonstratio utrum sit (formaliter) per causam efficientem vel fina- » lem.» (B. Alb. Magn. in II Poster., tract. III, cap. III, pag. 637, col. 2, seq.– Cf. Waitz II Poster. Comm. in cap. XI, pag. 409). λ) Oportet medium primum fieri. – Principium habet P pro primum hic et statim post: sed codd. recte legunt primum, quae est lectio nostrae versionis, et textus graeci, τὸ μέσον δεῖ γενέσθαι πρῶτον; et aliunde declaratio apposita a s. Thoma, idest etc.... sicut prius, subaudit primum. Adde quod infra habetur, in demonstratione quae fit... accipitur sicut primum. – FI om. esse; et EQ om. idest esse primum.
μ) Et secundum hoc argumentabimur. – AN om. et. – G om. hoc. – BCEKLNOS: argumentabimur; DMT: argumentabamur; FIQ: argumentamur; P: argumentabitur.
ν) Necesse est sițire etc. – T om. necesse; EGS et p. m. K om. est; DFM om. necesse est. Loco sițire, quod habet s. m. I, legunt ABCEGKLNS: sitire; DMT: vocem sitire (vel vocem corrupte pro necesse est), F: vocem sentire; I p. m.: sentire; O: fieri, Q: scire. H om. necesse est... extincti. – P: necesse est sceptire idest fulminare, et facere fremitum; sed fulminare et om. codd. – Existimo sine ulla temeritate affirmari posse quod lectiones sentire, scire, et praesertim sitire, non aliud sunt quam sițire correctoris cod. I, corrupte ab amanuensibus scriptum. Unde recipimus sițire: quod est ipsum vocabulum ab Aristotele positum: σίζειν.
ξ) Aliquid fit et sic et aliter. – Est lectio ista P textui Aristotelis conformis: κα ὧδε καὶ λλως. A: aliquid fit et aliter; B: aliquid sit et taliter; CEFGILMNQST: aliquid sit taliter; D: aliquid (marg. add. fit) taliter; H: aliquid fit taliter; K: aliquid taliter sit; O: aliquid sic sit et aliter. – AL om. a; BOQ: a fortuna sit.