PG 20, col. 1115

exstructam, et impura sacrificia assidue illic per-
agi, ad nos relatum est. Quod quoniam et alienum
a temporibus nostris, et ipsins loci aanctimonia in-
dignum videtur, sciat Gravitas Vestra mandatum a
nobis esse per litteras Acacio viro perfectissimo,
comiti et amico nostro, ut sine ulla dilatione et
simulacra omnia quæ memorato in loco reperta
fuerint, igni tradantur, et ara funditus evertatur;
utque omnes qui post jussionem nostram impium
aliquid admittere in eo loco ausi fuerint, debito
snpplicio aiciantur. Quem quidem locum puro
basilicæ ædificio exornati præcepimus, ut idonens
sanctis viris consessus eiciatur. Quod 61) si
quid adversus præceptum nostrum geri conbgerit,
absque mora ad clementiam nostram litteris vestris
illud referri oportebit: ut quicunque deprebensus
fuerit, tanquam violatæ legis reus extremo suppli-
cio aiciatur. Neque enim ignoratis, universorum
Dominum ac Deum illic primum Abrahæ visum
cumque eo collocutum esse. Illic sacrosanctæ legis
observantia primum cœpit. Illic primum Servator
ipse una cum duobusangelis præsentiæ suæ copiam
Abrahæ fecit. Illic Deus primum hominibus appa-
ruit. Illic Abrahæ de futura ipsius progenie prædi-
xit, atque illico pollicitationem implevit. Illic multo
ante numntiavit, plurimarum gentium patrem atque
anctorem ipsum futurum. Quæ cum ita sint,æquum
esse videtur ut locus ille nostra cura ac diligentia,
tum ab omni piaculo purus conservetur, tum in
pistinam sanctitatem restituatur: ut in posterum
præter cultum omnipotenti Deo ac Servatori nostro
omnium Domino congruentem, nihil in eo loco per-
agatur. Quod quidem cum debita sollicitudine a
vobis convenit observari, si quidem voluntatem
lic superstitiose coli; inimicos vocans gentiles ac
Jndæos. Citat hunc Eusebii locum etiam Damasce-
nus lib. mt Dε imag.
(48) Καὶ βωμόν ἐδήλωσε. Supple ἡ κηδέστρια.
Aeglit, inquit, Constantinus ad nos socrus nostra
aram illic esse, in eua impura sacrificia oferantur.
De hac ara loquitur Eustathius in Hexameron, quam
ait adhuc et stetisse suo tempore, ut et ipsam tere-
hinthum. Εx quo apparet, hoc Eustathii opns scri-
ptum esse antequam Constantinus aram illam sub-
verti jussisset. Soxomeni quidem ætate, nec ara
nec arbor terebinthus stabat. Mansit tamen super-
stitio gentilium eo in loco,ut testatur Hieronymus.
Adeo diicile est superstitionibus fibras penitus
evellere. Non omittenda sunt quæ de hoc loco scri-
bit Antoninus martyr in ltinerario: « De Bethlehem,
inquit, usque ad radicem Mambre sunt millia vi-
ginti quatuor: in quo loco requiescunt Abraham,
Isaac et Jacob et Sara, simul et Joseph ossa. Est ibi
hasilica ædificata per quadrum, et atrium in medio
discoopertum : et per medium cancellum ex uno
latere intrant Christiani, ex alio vero Judæi,incensa
deferentes multa. Nam depositio Jacob et David in.
terra illa, die primo post Natalem Domini devotis-
sime celebratur, ita ut ex omni terra Judæorum
conveniat multitudo, incensa deferens et lluminaria.
Et dant munera et serviunt ibidem. » Adde Hiero-
nymum in Epitaphio Paulæ.
(49) Τῶν καρῶν τῶν ἡμετέρων τῷ κράτει ἡμε-
τέρῳ ἀλλότριον. Quatuor priora verba expunxit

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.