PG 45, col. 94

In English: The Great Catechism 37

CAPUT XXXVII.
Sed quoniam homo est duplex, ut qui sit com-
positus ac contemperalus ex anima et corpore,
necesse est ut qui servantur, per utrumque attin-
ganteum qui ducit ad vitam. Ergo anima quidem
cum ipso contemperata per tidem hinc salutis ha-
bet occasionem. Nam unio cum vita vita: habet
societatem. Corpus autem alio modo venit ad par-
ticipationem et contemperationem ejus quod dat
salutem. Quo modo enim qui venenum sumpserunt
dolo et ex insidiis. alio medicamento exstinguunt
vim quae aliert interitum, oportet autem sicut ex—
itiale. ita etiam salutare medicamentum admitti
intra viscera hominis, ut per illa distribuatur in
universum corpus virtus ejus quod fert opem :ita
cum id gustaverimus quod nostram dissolvit uatu-
ram, rursus necesse est ut opushabeamus eo quod
cogit ac conciliat id quod erat dissolutum, ut cum
intra nos fuerit hoc salutare medicamentum,vcneni
damnum, quod corpori fuerat inditum, per con-
trariam repellat allectiouem. Quid hoc ergo est?
Nihil aliud quam illud corpus, quod et morte os-
tensum fuit esse potentius, et nostra: vita: l‘uit
initium. Quomodo enim parum fermenti, ut dicit
Apostolus ¹³, sibi assimilat totam conspersionem. ita
corpus a Deo morte alTectum cum fuerit intra no-
strum, totum ad se transmutat et transfert. Quo-
modo euim cum quod est exitiale, mistum fuerit
cum sano, quidquid est eontemperatum, simul
redditur inutile, ita etiam corpus immortale cum
fuerit intra eum qui sumpsit, universum quoque
transmutat in suam naturam. Sed fieri non po-
test ut‘ sit aliquid aliter intra corpus, nisi per
esum et potionem misceatur visceribus. Necesse
estergo, eo modo quo natura potest, Spiritus vi-
vilicam suscipere virtutem. Cum autem solum il-
lud corpus quod Deum suscepit, hanc gratiam
acceperit, ostensum sit autem aliter fieri non
posse, ut nostrum corpus sit in immortalitate,
nisi per communionem cum immortali factum sit
particeps incorruptionis: oportet considerare, quo-
modo fieri potuerit, ut unum illud corpus, quod
tam multis lidelium millibus in universo orbe ter-
rarum semper distribuitur, totum per partem sit
in unoquoque, et ipsum iu se totum maneat. Ut
ergo fides ad id quod est consequens aspiciens,
de sensu proposito nullam habeat dubitationem,
oportet nostram orationem paulisper immorari in
naturali corporis consideratione. Quis enim nescit
quod nostri corporis natura ipsa per se non
habet vitam in quadam propria corporis substan-
tia, sed per quarundam aflluentem ei virtutem
et seipsam continet, et manet in essentia , perpe-

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.