PG 46, col. 318

assequuntur, iis profecto vitæ honestæ, et quæ vir-
tuti maxime conveniat, allatura sit cupiditatem
permultæ enim cum sint, ut divini Apostoli verbo
utar, distractiones, quæ communi hominum vitæ
impendent; necessario hæc quidem oratio, quasi
quosdam sanctioris disciplinæ aditus, atque fores
sirginalis vitæ rationes constituit: tanquam nequs
iis, qui in hac vitæ vulgaris societate occupati sunt,
facile sit otioso animo se divinioris vitæ institutis
tradere, et illis, qui ab omni turbulentæ vitæ con-
suetudine se removerunt, valde promptum sit ac
facile, in gravioribus rerum divinarum studiis sine
ulla interpellatione ac libere versari. Et quoniam
,aliquo modo consilium per se non multam ad per-
utiles et salutares adhortatur, facile quempiam
simplici verborum ratione lectit, nisi illud unum
ante graviter, et ample exornaverit, ad quod audi-
torem ipsum impellere studet: propterea oratio
hæc, quæ consilio concluditur et terminatur, a vir-
ginitatis laudibus exorsa est. Quæ autem cuique rci
laus attribuitur, ea quia rerum inter se pugnantium
appositione, quasi contentione quadam, illustrior
fit, non sine causa a nobis molestiarum, ac difficul-
tatum, quibus humana vita aicitur, mentio facta
est. Deinde explicatio quædam, et illa quidem bre-
vis est introducta vitæ illius, quæ philosophiæ con-
sentanea est, illudque sane conclusum est, non
eorum, qui rerum humanarum curam abjecerunt,
corporis cupiditas debilitata sit, et quasi languescat
appetitio, illud item ordine quæsitum est, quæ a
nobis res sit vere appetenda. Cujus rei gratia ab
eo qui naturæ nostræ effector est, ipsam appetitio-
nis vim naturamque nos accepimus. Qua quidem
re, quoad fieri potuit plane explicata, neque etiam

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.