PG 69, col. 679

natura. Mortuus enim non esset, cum sit vita, sed
carni sua: mortem quasi appropria'vit. Vide itaque,
quod si Moses aquam in terram effudisset, in san-
guinem versa non esset; quod manifestum est mor-
tis indicium. Verbum enim Dei quasi extra carnem
constitutum, vita est et viviticans. Quia vero in
carne habitavit, propterea hominum more mortuus
dicitur. Caeterum hoc permagnum atque eximium
signum est, quo quasi reti aliquo ad fidem pertra-
hebantur reliquiae Israel, et convocata est gentium
multitudo. Quis enim credere detrectet, mortem quae
mortalibus pridem molesta erat atque infausta,
cernens debilitatam, corruptionem ablatam, atque
in spem vita: sempiterna: genus humanum erectum?
Ut enim commortui sumus Adamo, sic etcum Chri-
sto excitati sumus, ut testatur sanctus Paulus scri—
bens : ( Sicut in Adam omnes morimur, ita et in
Christo omnes vivificabimur". ι Redemit enim
nos sanguine suo, et pro omnium vita suam ipse vi-
tam Oppigneravit.
ἀνηνεγμένην; Ὠσπερ γὰρ συναπεθάνομεν τῷ Ἀδὰμ, οὓτω συνεγηγέρμεθα τῷι Χριστῷ, καὶ μαρτυρήσει
γράφων ἡμῖν ὁ θεδπέσιος Παῦλος ι ’Ὥσπερ γὰρ ὲν τῷς Ἀδὰμ πάντες ἀποθνήσκομεν, οῦτω καὶ ὲν τῷ
Χριστῷ πάντες ξωοποιησόμεθα. ι Ἐξεπρίατο γὰρ ἡμᾶς τῷ ἰδίῳ αἵματι, καὶ τῆς ἁπάντων ζωῆς ἀντάλ⁴
λαγμα τὴν ἑαυτοῦ ζωὴν ἐποιήσατο.
5. Sed quanquam tam eximia et veneranda os-
tenta fierent, tamen adhuc dubitat Moses, metuque
corripitur, legationemque detrectat. Cum enim
Deus praeciperet, ut ad Pharaonem accederet, eique
annuntiarct ut populum lsrael dimitteret, qui sibi
in eremo esset sacrificaturus, abhorruit a negotio
non mediocriter, manifeste quod esset sermone mo-
dicus, et obscuram haberet loquelam, sic confes-
sus : ι Non sum, ait, eloquens ab heri et nudius
tertius, et ex quo locutus es ad servum tuum, 305
impeditioris et tardioris lingua: sum W. ι Quin et se
minus esse parem quam ut populum a servitutis
jugo liberare queat, non obscure profitetur, dicens:
ι Obsecro, Domine, mitte alium potentem, quem
missurus es“. ι Deo autem pollicente linguam illi
sc daturum,et os dilataturum, ct quod ipse esset
solus qui sapientiam et eloquentiam donaret assc-
rentc , magis se excusabat, aliumque qui magis istis
polleret, substitui debere diccbat; adeoque Deum
non leviter offendebat. «Incensus, inquitScriptura,
ira Dominus ad Mosen ait : Nonne vides Aaronem
fratrem tuum, Levitam? Scio quod loquens loque-
tur prote". ι Insuper ait : ι Hic os tibi sit; tu
vero ipsi in his qua: ad Deum pertinent ⁸³. ι Vides tar-
diloquum lingua, et veluti adumbratam in divo Mose?
Nec enim lex suflieiens eratad oracula enuntianda,
nec satis diserta aut eloquens, ad exactam eorum
qua: salutaria sunt commendandam intelligentiam,
ι’ lCor. xv, 22. "Exod. tv, ιο, ἰι ibid. ιδ.

OCR text from a scan; reading errors may remain.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.