PL 147, col. 1240

Carmina (Alphanus Salernitanus), J. P. Migne

Pulchra nimis nullum cupiens admittere sponsum,
Quem non perfecti compleret forma decoris,
Omnia qui nosset, quaerens virtute potentem,
Et qui praecipua foret ex pietate benignus,
Virgo pudica Dei martyr Catharina quod optat,
Obtinet, illecebras dum carnis abhorret iniquas.
Dumque refutat opes, dum vanos spernit honores,
Ictibus objicitur, victrix per singula fulget.
Auxilio stabilita Dei mortalibus audax
Restitit insidiis, promissa nec aspera curans.
Doctaque non timuit confundere pectora doctrix,
Nec verita in tenera sufferre flagella juventa
Altior imperio, dum carcere clauditur atro
Nulla fames sanctam potuit percellere mentem,
Dante Deo famulae, quae sunt accommoda vitae,
Visitat ancillam Dominus, reginaque clausam.
Nec tenebras patitur, dum lux diffunditur intus.
Conscia congreditur famulorum turba, fidemque
Suscipiens apto quaesivit tempore palmam.
Nec potuere rotae constantia vota rotare.
Nec metuit mortem portans ex morte coronam.
Sanguineas vulnus dum mittere debuit undas,
Lac dedit, egregio corpusque dedere sepulcro
Turba supernorum, guttas funditque salubres,
XXIII. Ode in laudem ejusdem virginis
Multa nos cogit bonitas puellae
Cantico laudes agitare nostro.
Pauca dum spernit, sibi quae parentes
Liquerant, multis opibus fovetur.
Sceptra dum regis fragilis reliquit,
Alta dotavit juvenem corona.
Plurima fulsit Catharina forma,
Sed magis pulchram numerosa virtus
Reddidit, summi meruitque Patris
Unico jungi speciosa Nato.
Ejus amplexu cupiens foveri,
Terras quod posset dare, non cupivit.
Prosperum quidquam, mala nec refugit.
Unde nec praesul potuit minaci
Pectus illius removere vultu.
Ejus et sprevit placitis favere.
Monstrat arguto rationis acta.
Quae fidem lustrent senibus togatis.
Vicit, et victis placuit subesse,
Fine dum vitam subeunt carentem.
Carnifex ferro lacerat tenellam,
Forte sed pectus nequiit ferire.
Carceris tetra latuit caverna,
Splendor ast summi patuit decoris.
Et lucrum Christo parat in caterva.
Jam novum pondus cecidit rotarum
Ante se sacrum tulit et manipulum.
Jussa sed tandem caput amputari
Supplices Christo rogitat favendos.
Vulnus illatum laticem dat album.
Coelicae turbae sepelivit ossa
Puritas manant oleum salubre.
XXIV. Alia ode in ipsius laudem.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.