PL 150, col. 857

De concordia regularum (Benedictus Anianensis), J. P. Migne · De sacramentis (Bonizo Placentinus), J. P. Migne

erumpebant, prout in tormentis resonare solent:
Vae mihi, vae mihi, vae mihi. Cernens itaque Mater
monasterii justam sententiam a judice super injustas
animas esse illatam, manifestius damnatarum est
aggressa comperire sententiam, accedensque ad tumulum
experimento quaerit si cadavera, quamvis
putredine corrupta, in sepulcro manerent. Itaque

judicet et indignum, dicens sibi cum Propheta: Ad
nihilum reductus sum, et nescivi; ut jumentum factus
sum apud te, et ego semper tecum [(Psal. XCII)]
.
§ II.--EX REGULA SANCTI BASILII
[(cap. 22)]
.
Exercitia humilitatis sunt si se vilioribus officiis
subdat, et ministeriis indignioribus tradat. Ita
namque arrogantiae et vanae gloriae vitium curari
poterit; ut consuetudine humilis effectus ultra jam
non incidat in arrogantiae et vanae gloriae delictum.

Sancta et universalis mater Ecclesia, uni viro
conjuncta Christo, quia non ambulat in umbra, sed
Dei gratia certa jam fruitur re, multa non recipit
sacramenta. Habet tamen pauca, duo ab ipso Domino
tradita, quaedam vero ab apostolis instituta. Praeceptum
enim baptizandi, et qualiter baptizandis,
quo in novum renascitur hominem, et sine quo, teste
Veritate, nemo intrabit in regnum coelorum, dari
debeat baptismus, post resurrectionem apostolis a
Domino traditum in Evangelio secundum Matthaeum
legimus in hunc modum: Ite, docete omnes gentes,
baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus
Sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
: ut doctrina antecedat
baptisma, scilicet ut ante doceatur credere qui baptizandus
est, quam baptizetur; quia sicut fides sine

operibus mortua est [(Jac. II, 17)] , ita et opera, si non
sunt ex fide, nihil prosunt. Quod in parvulis quidem
non observatur, quia per fidem parentum, et
eorum a quibus suscipiuntur in sacro baptismate,
salvari creduntur. Ita tamen ut cum ad intelligibilem
aetatem pervenerint, non solum doceantur,
quid in corde debeant credere, sed etiam quid in
opere observare. Et licet ante Dominicam Passionem
Christi legamus baptizasse discipulos, tamen quia
nondum erat immolatus Agnus, qui venerat tollere
peccata mundi, hujusmodi suscipientibus paradisi
non reserabat introitum, et non poterant in novum
resurgere hominem, qui consepulti non erant Christo
per baptismum in mortem [(Rom. VI, 4)] . Caeterum

licet talibus regni coelestis per hujusmodi baptisma
non aperiebatur janua, non tamen omnino erat
supervacaneus. Tantum enim proderat ille baptismus,
quantum exorcismus et catechizatio prosunt
baptizandis. Nec quemquam moveat quod baptismus
talis dicitur Christi in Evangelio. Nam et fides,
qua imbuuntur catechumeni, et dicitur Christi, et
est. Sine perceptione tamen baptismi non salvat
catechumenos. Enimvero licet post resurrectionem,
et praeceptum baptizandi et modum apostolos legamus
a Domino suscepisse, non tamen legimus eos
baptizasse, nisi post adventum sancti Spiritus Paracleti.
In die enim sancto Pentecostes cum apostoli
linguis loquerentur omnium gentium, Judaeis eos
musto plenos esse concrepantibus [(Act. II, 1)] , Petrus
Johelis prophetia falsa profari perfidos demonstravit,
et Davidico testimonio evangelizans illis Jesum
mortis solutis doloribus surrexisse, compunctos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.