PL 182, col. 941
De gradibus humilitatis et superbiae (Bernardus Claraevallensis), J. P. Migne
559 PRAEFATIO.
Rogasti me, frater Godefride, ut ea quae de gradibus
humilitatis coram fratribus locutus fueram,
pleniori tibi tractatu dissererem. Cui tuae petitioni
digne, ut dignum erat, et volens satisfacere, et timens
non posse, evangelici consilii memor, non
prius, fateor, incipere ausus sum, quam sedens
computavi, si sufficerent sumptus ad perficiendum [(Luc. XIV, 28)] .
Cum autem charitas hunc foras misisset
timorem, quo mihi timebam illudi de opere
non consummando, subintravit alius timor de contrario,
quo coepi timere gravius periculum de gloria
si perfecissem, quam de ignominia si defecissem.
Unde inter hunc timorem et charitatem, velut in
quodam bivio positus, diu haesitavi, cui viarum
tuto me crederem; metuens aut loquendo utiliter
de humilitate, ipse humilis non inveniri; aut tacendo
humiliter, inutilis fieri. Cumque neutram viam tutam,
alterutram tamen mihi tenendam esse conspicerem;
elegi potius tibi, si quem possem, communicare
fructum sermonis, quam tutari me solum
portu silentii: simul fiduciam habens, si quid forte,
quod approbes, dixerim, tuis precibus posse me non
superbire; sin autem (quod magis puto) nihil tuo
studio dignum effecerim, de nihilo superbire non posse.
CAPUT PRIMUM. Christum esse viam humilitatis, qua pervenitur ad veritatem.
1.
Locuturus ergo de gradibus humilitatis, quos
beatus Benedictus non numerandos, sed ascendendos
proponit [(Reg. cap. 7)] , prius ostendo, si possum,
quo per illos perveniendum sit, ut audito fructu perventionis,
minus gravet labor ascensionis. Proponit
itaque Dominus nobis viae laborem, laboris mercedem Ego sum,
inquit, via, veritas, et vita [(Joan.
XIV, 6)]
. Viam dicit humilitatem, quae ducit ad veritatem.
Altera labor, altera fructus laboris est.
Unde sciam, inquis, quod ibi de humilitate locutus
sit, cum indeterminate dixerit: Ego sum via? Audi
apertius: Discite a me quia mitis sum et humilis
corde [(Matth. XI. 29)]
. Se ergo proponit humilitatis
exemplum, mansuetudinis formam. Si imitaris eum,
non ambulas in tenebris, sed habebis lumen vitae [(Joan. VIII, 12)] .
Quid est lumen vitae, nisi veritas;