PL 2, col. 693
De anima (Tertullianus), J. P. Migne
In English: A Treatise on the Soul 26 · A Treatise on the Soul 25
Scipiones. Quod si qui, ut Plato, perinde non putat
duas animas in unum convenire, sicut nec corpora,
ego illi non modo duas animas in unum congestas
ostendissem, sicut et corpora in foetibus,
verum et alia multa cum anima conserta, daemonis
scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso; verum et
septenarii spiritus, ut in Magdalena; et legionarii
numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum
anima conseretur ex societate substantiae, quam
spiritus nequam ex diversitate naturae. At idem in
sexto Legum, monens cavere ne vitiatio seminis ex
aliqua vilitate concubitus labem corpori et animae
supparet, nescio de pristinis magis, an de ista
sententia sibi exciderit. Ostendit enim animam de
semine induci, quod curari monet, non de prima
aspiratione nascentis. Unde, oro te, similitudine
animae quoque parentibus de ingeniis respondemus,
secundum Cleanthis testimonium, si non ex animae
semine educimur? Cur autem et veteres astrologi
genituram hominis ab initio conceptus digerebant, si
non exinde et anima est, ad quam aeque pertinet si
quid est flatus?
CAPUT XXVI.
Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad
Dei terminos: in nostras jam lineas gradum colligam,
ut quod Philosophis Medicisque respondi,
Christiano probem. De tuo, frater, fundamento
fidem aedifica: Aspice viventes uteros sanctissimarum
foeminarum, nec modo spirantes jam illic
infantes, verum etiam prophetantes. Ecce (Gen.,
XXV) viscera Rebeccae inquietantur, et longe adhuc
partus, et aeris nullus impulsus. Ecce duplex foetus
in locis matris tumultuantur, et nusquam adhuc populi
duo. Portentosa forsitan petulantia infantiae,
ante certantis quam viventis, ante animosae quam
animatae, si tantummodo matrem subsultando turbasset.