PL 35, col. 1558

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 20.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 20.4

Verbum et cujus est Verbum, unus et Unicus, Deus unus
Pater et Filius charitate complexi, unusque charitatis
Spiritus eorum est, ut fiat Trinitas Pater et Filius et
Spiritus sanctus. Non ergo tantum Patris et Filii, sed et
Spiritus sancti, sicut aequalitas et inseparabilitas personarum,
ita etiam opera inseparabilia sunt. Adhuc
planius dicam quid sit, opera inseparabilia sunt. Non
dicit catholica fides quia fecit Deus Pater aliquid, et fecit
Filius aliquid aliud: sed quod fecit Pater, hoc et Filius
fecit, hoc et Spiritus sanctus fecit. Per Verbum enim
facta sunt omnia: quando dixit et facta sunt, per Verbum
facta sunt, per Christum facta sunt. In principio
enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus
erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt [(Joan. I, 1, 3)]
.
Si omnia per ipsum facta sunt; dixit Deus, Fiat lux;
et facta est lux: in Verbo fecit, per Verbum fecit.
4.
Ecce ergo nunc audivimus Evangelium, cum
responderet stomachantibus Judaeis, quia non solum
solvebat sabbatum, sed etiam patrem suum dicebat Deum,
aequalem se faciens Deo [(Id. V, 18)]
: sic enim scriptum
est in superiori capitulo. Cum ergo tali eorum erranti
indignationi Dei Filius et Veritas responderet, ait, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere
quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem.
Tanquam
diceret, Quid scandalizati estis, quia Patrem
meum dixi Deum, et quia aequalem me facio Deo? Ita
sum aequalis, ut ille me genuerit: ita sum aequalis, ut
non ille a me, sed ego ab illo sim. Hoc enim intelligitur
in his verbis, Non potest Filius a se facere quidquam,
nisi quod viderit Patrem facientem. Hoc est,
quidquid Filius habet ut faciat, a Patre habet ut faciat.
Quare habet a Patre ut faciat? Quia a Patre habet
ut Filius sit. Quare a Patre habet ut Filius sit? Quia
a Patre habet ut possit, quia a Patre habet ut sit. Filio
enim hoc est esse quod posse. Homini non ita est. Ex
comparatione humanae infirmitatis, longe infra jacentis,
utcumque corda sustollite; et ne forte aliquis nostrum
attingat secretum, et quasi coruscatione magnae lucis
horrescens, sapiat aliquid, ne insipiens remaneat: non
tamen se totum sapere putet, ne superbiat, et quod
sapuit amittat. Homo aliud est quod est, aliud quod
potest. Aliquando enim et est homo, et non potest
quod vult; aliquando autem sic est homo, ut possit
quod vult: itaque aliud est esse ipsius, aliud posse
ipsius. Si enim hoc esset esse ipsius, quod est posse
ipsius; cum vellet posset. Deus autem cui non est alia
substantia ut sit, et alia potestas ut possit, sed consubstantiale
illi est quidquid ejus est, et quidquid est,
quia Deus est, non alio modo est, et alio modo
potest; sed esse et posse simul habet, quia velle et
facere simul habet. Quia ergo potentia Filii de Patre
est, ideo et substantia Filii de Patre est; et quia
substantia Filii de Patre, ideo potentia Filii de Patre
est. Non alia potentia est in Filio, et alia substantia:
sed ipsa est potentia quae et substantia; substantia ut
sit, potentia ut possit. Ergo quia Filius de Patre est,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.