PL 35, col. 1612

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 26.12 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 26.11 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 26.13

,
id est, mali patres malorum, infideles patres
infidelium, murmuratores patres murmuratorum.
Nam de nulla re magis Dominum offendisse ille populus
dictus est, quam contra Deum murmurando. Ideo et
Dominus eos volens ostendere talium filios, hinc ad
eos coepit: Quid murmuratis in invicem, murmuratores,
filii murmuratorum? Patres vestri manna manducaverunt,
et mortui sunt: non quia malum erat
manna, sed quia male manducaverunt.
12.
Hic est panis qui de coelo descendit. Hunc panem
significavit manna, hunc panem significavit
altare Dei. Sacramenta illa fuerunt: in signis diversa
sunt; in re quae significatur paria sunt. Apostolum
audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres,
quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes
mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt
in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem
manducaverunt. Spiritualem utique eamdem; nam
corporalem alteram, quia illi manna, nos aliud:
spiritualem vero, quam nos. Sed patres nostri, non
patres illorum: quibus nos similes sumus, non quibus
illi similes fuerunt. Et adjungit: Et omnes eumdem
potum spiritualem biberunt. Aliud illi, aliud nos;
sed specie visibili, quod tamen hoc idem significaret
virtute spirituali. Quomodo enim eumdem potum?
Bibebant, inquit, de spirituali sequente petra: petra
autem erat Christus [(I Cor. X, 1-4)]
. Inde panis, inde
potus. Petra Christus in signo, verus Christus in
Verbo et in carne. Et quomodo biberunt? Percussa
est petra de virga bis [(Num. XX, 11)] : gemina percussio,
duo ligna crucis significat. Hic est ergo panis
de coelo descendens, ut si quis manducaverit ex ipso,
non moriatur. Sed quod pertinet ad virtutem Sacramenti,
non quod pertinet ad visibile Sacramentum:
qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde,
non qui premit dente.
13.
Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Ideo
vivus, quia de coelo descendi. De coelo descendit et
manna: sed manna umbra erat, iste veritas est. Si
quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum: et
panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Hoc
quando caperet caro, quod dixit panem, carnem?
Vocatur caro, quod non capit caro: et ideo magis
non capit caro, quia vocatur caro. Hoc enim exhorruerunt,
hoc ad se multum esse dixerunt, hoc non
posse fieri putaverunt. Caro mea est, inquit, pro mundi
vita. Norunt fideles corpus Christi, si corpus Christi
esse non negligant. Fiant corpus Christi, si volunt
vivere de Spiritu Christi. De spiritu Christi
non vivit, nisi corpus Christi. Intelligite, fratres

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.