PL 35, col. 1694
In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 41.4 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 41.3 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 41.5
Respondit
enim eis Jesus: Amen, amen dico vobis,
quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus
est, utinam hominis et non peccati. Quis non sub
his verbis contremiscat? Praestet nobis Dominus Deus
noster, id est et mihi et vobis, ut pro sententia loquar
de hac libertate appetenda, et de illa servitute
vitanda. Amen, amen dico vobis, Veritas dicit: et
quale est Domini Dei nostri dicere, Amen, amen dico
vobis? Multum commendat quod ita pronuntiat; quodammodo,
si dici fas est, juratio ejus est, Amen,
amen dico vobis. Amen quippe interpretatur, Verum:
et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici,
Verum dico vobis. Nec graecus hoc interpres ausus
est facere, nec latinus: nam hoc verbum quod est Amen,
nec graecum est nec latinum, sed hebraeum.
Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet
velamento secreti: non ut esset negatum, sed
ne vilesceret nudatum. Nec semel tamen, sed bis a
Domino dictum est, Amen, amen dico vobis. Jam quantum
hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione
cognoscite.
4.
Quid est ergo commendatum? Verum, verum
dico vobis, Veritas dicit; quae utique etsi non diceret,
Verum dico, mentiri omnino non posset: tamen commendat,
inculcat; dormientes quodammodo excitat,
intentos facit, contemni non vult. Quid dicens? Amen,
amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus
est peccati. O miserabilis servitus! Plerumque homines
cum dominos malos patiuntur, venales se petunt;
non quaerentes dominum non habere, sed saltem mutare;
servus peccati quid faciat? quem interpellet?
apud quem interpellet? apud quem se venalem petat?
Deinde servus hominis aliquando sui domini duris
imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus peccati
quo fugit? Secum se trahit quocumque fugerit.
Non fugit seipsam mala conscientia, non est quo eat,
sequitur se; imo non recedit a se: peccatum enim
quod facit, intus est. Fecit peccatum, ut aliquam
corporalem caperet voluptatem: voluptas transit,
peccatum manet; praeteriit quod delectabat, remansit
quod pungat. Mala servitus! Aliquando fugiunt
homines ad Ecclesiam, et plerumque eos patimur
tanquam indisciplinatos: volentes carere dominis,
qui nolunt carere peccatis. Aliquando autem etiam
illicito jugo et improbo subjecti fugiunt ad Ecclesiam,
quia retinentur ingenui ad servitutem, et interpellatur
episcopus: et nisi curet operam impendere, ne
ingenuitas opprimatur, immisericors deputatur. Ad
Christum omnes fugiamus, contra peccatum Deum
liberatorem interpellemus: venales nos petamus, ut
ejus sanguine redimamur. Dicit enim Dominus, Gratis
venumdati estis, et sine argento redimemini [(Isai.
LII, 3)]
. Sine pretio, sed vestro; quia meo. Hoc Dominus
dicit: ipse enim pretium dedit, non argentum,
sed sanguinem suum. Nam nos et servi et egeni remanseramus.
5.
Liberat ergo ab hac servitute solus Dominus: