PL 35, col. 1713

In Joannis evangelium tractatus CXXIV (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In English: Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 43.17 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 43.18 · Lectures or Tractates on the Gospel According to St. John 43.16

sui. Semen suum significavit dicendo, Mitte
manum sub femore meo: Dominum suum significavit
addendo, et jura per Deum coeli.
17.
Irati Judaei responderunt: Quinquaginta annos
nondum habes, et Abraham vidisti! Et Dominus: Amen,
amen dico vobis; antequam Abraham fieret, ego sum.
Appende verba, et cognosce mysterium. Antequam
Abraham fieret. Intellige, fieret ad humanam facturam, sum
vero ad divinam pertinere substantiam. Fieret,
quia creatura est Abraham. Non dixit, Antequam
Abraham esset, ego eram; sed, Antequam Abraham
fieret, qui nisi per me non fieret, ego sum. Neque hoc
dixit, Antequam Abraham fieret, ego factus sum, In
principio enim fecit Deus coelum et terram [(Gen. I. 1)]
:
nam in principio erat Verbum [(Joan. I, 1)]
. Antequam
fieret Abraham, ego sum. Agnoscite Creatorem, discernite
creaturam. Qui loquebatur, semen Abrahae factus
erat; et ut Abraham fieret, ante Abraham ipse erat.
18.
Hinc jam velut Abrahae apertissimo convicio
commoti sunt acrius. Blasphemasse quippe illis visus
est Dominus Christus, quoniam dixit, Antequam Abraham
fieret, ego sum. Tulerunt ergo lapides ut jacerent
in eum. Tanta duritia quo curreret, nisi ad similes? Jesus autem,
tanquam homo, tanquam in forma servi,
tanquam humilis, tanquam passurus, tanquam mori
turus, tanquam nos suo sanguine redempturus: non
tanquam ille qui est, non tanquam in principio Verbum,
et Verbum apud Deum. Nam cum illi lapides
tulerunt ut mitterent in eum, quid magnum erat ut eos
continuo dehiscens terra sorberet, et pro lapidibus
inferos invenirent? Non erat magnum Deo: sed magis
erat commendanda patientia, quam exserenda potentia. Abscondit se
ergo ab eis, ne lapidaretur. Tanquam
homo a lapidibus fugit: sed vae illis a quorum
lapideis cordibus Deus fugit!
TRACTATUS XLIV. Ab eo quod scriptum est, Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate; usque ad id, Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Cap. IX.
1.
De homine quem Dominus Jesus illuminavit, qui
caecus natus fuit, prolixa lectio recitata est: quam si
universam pertractare conemur, pro sui dignitate,
sicut valemus, singula considerantes, non sufficit dies.
Proinde peto et admoneo Charitatem vestram, ut in iis
quae aperta sunt, sermonem nostrum non requiratis:
nam nimis longum erit in singulis immorari. Breviter
ergo caeci hujus illuminati commendo mysterium. Ea
quippe quae fecit Dominus noster Jesus Christus stupenda
atque miranda, et opera et verba sunt: opera,
quia facta sunt; verba, quia signa sunt. Si ergo quid
significet hoc quod factum est cogitemus, genus humanum
est iste caecus: haec enim caecitas contigit in
primo homine per peccatum, de quo omnes originem
duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si
enim caecitas est infidelitas, et illuminatio fides; quem
fidelem quando venit Christus invenit? Quandoquidem
Apostolus natus in gente Prophetarum dicit: Fuimus
et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri [(Ephes.
II, 3)]
. Si filii irae, filii vindictae, filii poenae, filii gehennae.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.