PL 52, col. 235

Sermones (Petrus Chrysologus), J. P. Migne

Et quomodo hic centurio, qui sic agnoscit Dominum,
puerum suum ausus est profiteri; quasi
nesciens servi peculium ad Dominum pertinere?
Aut ignorat communia qui docet tam secreta, tam
profunda? puer meus. Meum dico quia jacet: si tuus
esset, Domine, non jaceret. Probat hoc propheta,
cum dicit: Ecce nunc benedicite Dominum, omnes
servi Domini, qui statis in domo Domini [(Ps. CXXXIII,
1)]
. Qui statis, non jacetis, ait; stant servi tui, hominum
servi jacent. Puer meus qui jacet, ut tuus sit,
surgat: meus, quia paralyticus: ut tuus sit, jam
sanetur. Meus, quia male torquetur; ut tuus sit, jam
non sit in poena. Domine, tuos servos non decet malis
subjacere, injuria est tua tuorum poena servorum;
tuos servos possidere non debet vis malorum; servi

tui etsi patiuntur mala, non patiuntur ad poenam, sed
subeunt ad coronas. Adversa illis non sunt necessitatum
causae, sed sunt causa victoriae. Servi hominum
sunt, qui mala patiuntur inviti, quia illis in desperatione
sui domini nequeunt subvenire. Tu autem,
Domine, cui virtutes serviunt, curationes parent,
obtemperant sanitates, quomodo computabis
servum tuum, quem servum tantorum conspicis esse
morborum? Nota est circa malos bonitas tua, pietatem
tuam etiam impii confitentur, clamant exteri misericordiam
tuam. Hunc tuum dicerem, quem jacentem
tua benignitas non requirit? Jacet in domo, et
male torquetur. Hinc est quod offerre eum, et offerre
tibi, poenae non sinit magnitudo, ne familiaris
infirmitas publice ostensa et dolori sit, et

pudori. Movit centurio judicem talia et tanta dum
perorat; et sic movit, ut ad servum suum coeli Dominum
ipsum ire velle perficeret. Ego, inquit Christus, veniam et curabo illum.
Fratres, non centurio

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.