PL 52, col. 452

Sermones (Petrus Chrysologus), J. P. Migne

Dei, patriae coelestis beatitudine perfruatur. Incedentes
in omnibus mandatis et justificationibus. Hi in
omnibus, in quibus nemo vel pauci. In omnibus mandatis
et justificationibus. Quis fumi nescius cupiditatum
transit incendia? quis vitae lubricum numquam
lapsus evadit? per vitiorum gurgites quis impollutus
incedit? carnis negotia, vitae causas, actus mundi
quis peragit, et non erit in querela, cum nasci ipsum
plenum sit et lacrymis et querelis? Namque parturiens
queritur ex dolore, et natus in lacrymas queritur
ex natura. Sed in Zacharia et Elisabeth reatus
occidit, periit querela, omnis est amputata causatio,
quia in illis parabatur unde tota sanctitas nasceretur:
sed hoc ex ipsa jam lectione luceat. Et non erat
eis, inquit, filius, eo quod esset Elisabeth sterilis. Sterilitas

ista non erat maledicta, sed mystica, in qua
partus non ablatus est, sed dilatus; neque erat pignori
clausa, sed tempori: colebatur tempore, virtute
serebatur, maturabatur aetate, senectute crescebat,
ut in filio singulari tota fecunditas pensaretur, quando
in uno nascebatur numerositas congesta virtutum.
Beata sterilitas quae unum servabatur ad partum, et
exspectabat Joannem, cui quia prima omnia debebantur,
primogeniti dignitas non periret. Et ambo
processerant in diebus suis. Processerant, non decesserant:
vixit in sanctis aetas, non defecit, sed processit.
Aut quid illis deficit, quibus accedunt semper
incrementa virtutum? Ergo in Zacharia et Elisabeth
stupet sexus, frigescit caro, membra sopiuntur, tempus
praeterit, aetas transit, abolescit totum quidquid

est et humani ordinis et negotii conjugalis, ut divino
munere, non partu ex hominibus angelus nasceretur.
Promiseramus de ortu Joannis causas mortis ejus
expromere, sed quia nos hodie longius sermo protraxit,
et ad probationem rei satis nobis necessaria sunt
quae sequuntur, quae modo dicta sunt ortus ejus deputentur
ad gloriam; nosque ingrati non simus vobis,
qui differimus debitum, non negamus: nam debitoribus
dilatio crescit ad gratiam creditoris. Exspectate
ergo quod promittit debitor, et exspectate
securi, quia promissa negari nequeunt, quando sterili
tam largiter negata solvuntur.
SERMO XC. De eisdem.
Erigi nos sanctorum lapsibus, sanctorum trepidatione
fundari, cunctatio nos hodie Zachariae docuit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.