Can. 323

§ 1. Abbas vel Praelatus nullius easdem potestates ordinarias easdemque obligationes cum iisdem sanctionibus habet, quae competunt Episcopis residentialibus in propria dioecesi.

§ 2. Si charactere episcopali non sit ornatus et benedictionem, si eam recipere debet, receperit, praeter alia munera quae in can. 294, § 2 describuntur, potest quoque ecclesias et altaria immobilia consecrare.

§ 3. Quod attinet ad Vicarii Generalis constitutionem, serventur praescripta can, 366-371.

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.