AAS 30 (1938), p. 410

stölicis, nec non decretis de non cultu editis, ceterisque contrariis quibuslibet.
Volumus autem ut harum Litterarum exemplis etiam impressis,
dummodo manu Secretarii enunciatae Sacrorum Rituum Congregationis
subscripta sint, atque eiusdem Congregationis sigillo munita, eadem
prorsus fides adhibeatur in disceptationibus quoque iudicialibus, quae
Nostrae voluntatis significatam, hisce ostensis Litteris, haberetur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vi
m. Novembris, an. MCMXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo septimo.

E. Card. PACELLI, a Secretis Status.

MOTU PROPRIO

DE ORDINANDIS TRIBUNALIBUS ECCLESIASTICIS ITALIAE PRO CAUSIS NULLITATIS

MATRIMONII DECIDENDIS.

PIUS PP. XI

Qua cura quave diligentia Sancta Mater Ecclesia decurrentibus saeculis
iura et firmitatem Sacramenti Magni tutaverit, universa testatur
historia, ut recenter in Litteris Encyclicis « Casti connubii » breviter
adumbravimus.
Et merito quidem, cum matrimonium christianum non modo ad coniugum
spirituale itemque temporale bonum tendat, sed praecipue ad
prolis generationem sit divinitus ordinatum, ut genus humanum, iuxta
Dei praeceptum, « crescat repleatque terram », sitque proinde matrimonium
simul et Ecclesiae et Reipublicae verum et unicum seminarium.
Cum vero matrimonium ipsum in contractu ad Sacramenti dignitatem
evecto consistat, nonnumquam evenire potest, contractum ipsum, et consequenter
Sacramentum, nullitate laborare, eo quod coniuges contrahendi
incapaces exstiterint, vel aliquo canonico impedimento dirimente praepediti
fuerint, aut quia coactum attulerint consensum, vel eundem consensum
non valida expresserint forma, et ita porro.
Hisce in casibus iudicium ferre de validitate aut nullitate matrimonii
ad Ecclesiam exclusive pertinet, quae ad rem adhibet tribunalia ecclesiastica
ad tramitem canonum constituta, quaeque iuxta normas ad hoc
latas procedere in tam gravi negotio tenentur, prouti vel recentissime
salubriter et conspicue provisum est per Instructionem S. C. de Disciplina
Sacramentorum die xv mensis Augusti, a. MDCCCCXXXVI datam,
quam hisce Apostolicis Litteris Motu Proprio datis confirmatam volumus,

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.