Expositions on the Book of Psalms 83

St Augustine of Hippo (AD 354–430) · Enarrationes in Psalmos · PL 36, 67–1027

83.1 Psalm LXXXIII PL 36, 1055

1. Of this Psalm the title is, “A song of a Psalm of Asaph.” We have already often said what is the interpretation of Asaph, that is, congregation. That man, therefore, who was called Asaph, is named in representation of the congregation of God’s people in the titles of many Psalms. But in Greek, congregation is called synagogue, which has come to be held for a kind of proper name for the Jewish people, that it should be called The Synagogue; even as the Christian people is more usually called The Church, in that it too is congregated.

[«vers.» 1.] Psalmus iste, «Pro torcularibus,» inscribitur. Et quantum advertit nobiscum Charitas Vestra (quia vos intentissime audire advertebamus), nihil in ejus textu dictum est vel de prelo, vel de fiscinis, vel de lacu, vel de instrumentis aut aedificio torcularis; omnino nihil in eo tale audivimus: unde quid sibi velit titulus ejus, quod inscribitur, «Pro torcularibus,» non parva quaestio est. Profecto enim si post istum titulum aliquid de talibus rebus diceret, quales commemoravi, crederetur a carnalibus vere ista visibilia torcularia voluisse cantare: quia vero titulum imposuit, «Pro torcularibus,» et nihil postea in omni versu Psalmi dixit de his torcularibus notissimis oculis nos tris; non dubitatur esse alia torcularia quae nos hic quaerere et intelligere voluit Spiritus Dei. Quapropter quid agatur in his visibilibus torcularibus recordemur, et hoc videamus quemadmodum spiritualiter geratur in Ecclesia. Uva certe pendet in vitibus, et oliva in arboribus (his enim duobus fructibus solent torcularia praeparari); et quamdiu pendent in fruticibus suis, tanquam libero aere perfruuntur; et nec uva vinum est, nec oliva oleum, ante pressuram. Sic sunt homines quos praedestinavit Deus ante saecula conformes fieri imaginis unigeniti Filii sui , qui praecipue in passione magnus botrus expressus est. Hujusmodi ergo homines antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in saeculo tanquam deliciosa libertate, velut uvae aut olivae pendentes: sed quoniam dictum est, «Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem» ; accedens quisque ad servitutem Dei, ad torcularia se venisse cognoscat; contribulabitur, conteretur, comprimetur; non ut in hoc saeculo pereat, sed ut in apothecas Dei defluat. Exuitur carnalium desideriorum integumentis, quasi vinaciis: hoc enim ei contigit in desideriis carnalibus, propter quae et Apostolus dicit, «Exuite vos veterem hominem, et induite novum» . Hoc totum non fit nisi de pressura: propterea torcularia nominantur Ecclesiae Dei hujus temporis.

83.2 PL 36, 1056

2. The people of God, then, in this Psalm saith, “O God, who shall be like unto Thee?” (ver. 1). Which I suppose to be more fitly taken of Christ, because, being made in the likeness of men, He was thought by those by whom He was despised to be comparable to other men: for He was even “reckoned among the unrighteous,” but for this purpose, that He might be judged. But when He shall come to judge, then shall be done what is here said, “O God, who is like unto Thee?” For if the Psalms did not use to speak to the Lord Christ, that too would not be spoken which not one of the faithful can doubt was spoken unto Christ. “Thy throne, O God, is for ever and ever, a sceptre of righteousness is the sceptre of Thy kingdom.” To him therefore also now it is said, “O God, who shall be like unto Thee?” For unto many Thou didst vouchsafe to be likened in Thy humiliation, even so far as to the robbers that were crucified with Thee: but when in glory Thou shalt come, “who shall be like unto Thee?”…

Sed in torcularibus positi qui sumus? Filii Core. Sic enim additum est, «Pro torcularibus, filiis Core.» Filios Core interpretatos habemus filios Calvi, quantum nobis qui illam linguam noverunt, per ministerium quod Deo debebant, interpretari potuerunt: et in hoc non defugio magnum mysterium intueri, et adjuvante Domino invenire vobiscum. Non enim tanquam a filiis pestilentiae omnis est irridenda calvities; ne cum quisque sacratam calvitiem irriserit, a daemoniis dissipetur. Nam et Elisaeus ibat, et insensati pueri clamaverunt post eum, «Calve, calve;» et propter sacramentum implendum, conversus ad Dominum petivit ut eos ursi de silva exeuntes comederent . Abrepta est quidem illorum infantia in exitium vitae de hoc saeculo; mortui sunt pueri, senes quandoque morituri: verumtamen sacramenti terror datus est hominibus. Elisaeus enim personam cujusdam tunc gerebat, cujus filii sumus, filii Core, Domini scilicet nostri Jesu Christi. Jam occurrit Charitati vestrae ex Evangelio, quare calvus, gerebat personam Christi; recordamini quod in Calvariae loco crucifixus est . Sive ergo hoc interpretatur «filiis Core,» sicut secuti priores diximus; sive aliud aliquid, quod nos forsitan latet; interim quod occurrit, videte quia plenum est sacramento. Filii Core, filii Christi: nam et filios suos dicit sponsus, cum ait, «Non possunt filii sponsi jejunare, quamdiu cum illis est sponsus» . Christianorum sunt ergo ista torcularia.

3. In pressuris autem constituti, ad hoc conterimur, ut amore nostro, quo ferebamur in ista mundana, saecularia, temporalia, fluxa atque peritura, passi in eis, in hac vita, tormenta et tribulationes pressurarum et abundantiam tentationum, incipiamus quaerere illam quietem quae non est de hac vita, nec de hac terra: et fit Dominus, ut scriptum est, «refugium pauperi» . Quid est «pauperi?» Tanquam destituto, sine ope, sine auxilio, sine aliqua re de qua in terra praesumat. Talibus enim pauperibus adest Deus. Quia, homines etsi abundent pecunia in hac terra, respiciunt quod ait Apostolus, «Praecipe divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum» : et considerantes quam sit incertum unde gaudebant, antequam accederent ad servitutem Dei, id est, antequam introirent in torcularia, vident ex ipsis divitiis vel habere se pressuras cogitationum, quomodo ea gubernentur, quomodo custodiantur; vel si paululum inclinaverint cupiditatem ut ea diligant, plus eos impleri timoribus quam fructibus. Quid enim tam incertum, quam res volubilis? Nec immerito ipsa pecunia rotunda signatur, quia non stat. Tales ergo, etsi habeant aliquid, pauperes sunt. Qui vero nihil horum habent, et habere desiderant, inter reprobandos divites computantur: non enim attendit Deus facultatem, sed voluntatem. Pauperes igitur destituti omni ope saeculari, quia etsi ea circumfluant, intelligunt quam incerta sint; et ingemiscentes ad Deum, nihil habentes in hoc saeculo quo delectentur, quo teneantur, in abundantia pressurarum et tentationum tanquam in torcularibus constituti, defluunt vinum, defluunt oleum. Quae sunt ista, nisi bona desideria? Restat enim illis desiderandus Deus; jam non amant terram. Amant enim qui fecit coelum et terram: amant, et nondum cum eo sunt. Desiderium eorum differtur, ut crescat; crescit, ut capiat. Non enim parvum aliquid daturus est Deus desideranti, aut parum exercendus est ad capacitatem tanti boni: non aliquid Deus quod fecit daturus est, sed seipsum qui fecit omnia. Ad capiendum Deum exercere; quod semper habiturus es diu desidera. Reprobati sunt in populo Israel, qui festinaverunt: assidue affectus iste reprehenditur in Scriptura festinantium. Qui sunt enim qui festinant? Qui conversi ad Deum, cum hic non invenerint requiem quam quaerebant, et gaudia quae promittebantur, tanquam in itinere deficientes, et longum sibi quiddam, donec hoc saeculum vel haec vita finiantur, restare arbitrantes, et quaerentes hic aliquam requiem, quae si habetur, falsa est, respiciunt retro, et decidunt a proposito; nec attendunt cum quanto terrore dictum est, «Mementote uxoris Lot» . Ut quid enim statua salis effecta est , si non homines condit, ut sapiant? Ergo exemplum illius malum, tibi fit bonum, si caveris. Mementote, inquit, uxoris Lot: respexit enim retro, unde liberata erat a Sodomis, et ibi remansit, unde respexit; ipsa in loco mansura, et transeuntes alios conditura. Liberati ergo a Sodomis praeteritae vitae, non respiciamus retro: nam hoc festinare est, non attendere quod promisit Deus, quia longe est, et respicere ad id quod proximum est, unde jam liberatus es. De talibus quid dicit apostolus Petrus? «Contingit illis res veri proverbii: Canis conversus» «ad suum vomitum» . Premebat enim pectus conscientia peccatorum; accepta indulgentia quasi vomuisti, et relevatum est pectus tuum; facta est bona conscientia ex mala conscientia: quid rursus converteris ad vomitum tuum? Si canis hoc faciens horret oculis tuis, tu quid eris oculis Dei?

83.3 PL 36, 1055

3. “For lo Thine enemies have sounded, and they that hate Thee have lifted up the head” (ver. 2). He seems to me to signify the last days, when these things that are now repressed by fear are to break forth into free utterance, but quite irrational, so that it should rather be called a “sound,” than speech or discourse. They will not, therefore, then begin to hate, but “they that hate Thee” will then “lift up the head.” And not “heads,” but “head;” since they are to come even to that point, that they shall have that head, which “is lifted up above all that is called God, and that is worshipped;” so that in him especially is to be fulfilled, “He that exalteth himself shall be abased;” and when He to whom it is said, “Keep not silence, nor grow mild, O God,” shall “slay him with the breath of His mouth, and shall destroy with the brightness of His coming.” “Upon Thy people they have malignantly taken counsel” (ver. 3). Or, as other copies have it, “They have cunningly devised counsel, and have devised against Thy saints.” In scorn this is said. For how should they be able to hurt the nation or people of God, or His saints, who know how to say, “If God be for us, who shall be against us?”

83.4 PL 36, 1058

4. “They have said, Come, and let us destroy them from a nation” (ver. 4). He has put the singular number for the plural: as it is said, “Whose is this cattle,” even though the question be of a flock, and the meaning “these cattle.” Lastly, other copies have “from nations,” where the translators have rather followed the sense than the word. “Come, and let us destroy them from a nation.” This is that sound whereby they “sounded” rather than spake, since they did vainly make a noise with vain sayings. “And let it not be mentioned of the name of Israel any more.” This others have expressed more plainly, “and let there not be remembrance of the name of Israel any more.” Since, “let it be mentioned of the name” (memoretur nominis), is an unusual phrase in the Latin language; for it is rather customary to say, “let the name be mentioned” (memoretur nomen); but the sense is the same. For he who said, “let it be mentioned of the name,” translated the Greek phrase. But Israel must here be understood in fact of the seed of Abraham, to which the Apostle saith, “Therefore ye are the seed of Abraham, according to the promise heirs.” Not Israel according to the flesh, of which he saith, “Behold Israel after the flesh.”

Unusquisque autem, fratres charissimi, de loco itineris sui, ad quem proficiendo pervenit, et quem vovit Deo, inde respicit retro, cum ipsum dimiserit. Verbi gratia, statuit castitatem conjugalem servare (inde enim incipit justitia); recessit a fornicationibus et ab illa illicita immunditia: quando se ad fornicationes converterit, retro respexit. Alius ex munere Dei majus aliquid vovit, statuit nec nuptias pati; qui non damnaretur, si duxisset uxorem, post votum quod Deo promisit si duxerit, damnabitur: cum hoc faciat quod ille qui non promiserat; tamen ille non damnatur, iste damnatur. Quare, nisi quia iste respexit retro? Jam enim ante erat, iste autem illuc nondum pervenerat. Sic virgo, quae si nuberet, non peccaret , sanctimonialis si nupserit, Christi adultera deputabitur. Respexit enim retro de loco quo accesserat. Sic quibus placet, relicta omni spe saeculari et omni actione terrena, conferre se in societatem sanctorum, in communem illam vitam ubi non dicit aliquis aliquid proprium, sed sunt illis omnia communia, et est illis anima una et cor unum in Deum ; quisquis inde recedere voluerit, non talis habetur qualis ille qui non intravit: ille enim nondum accessit; iste retro respexit. Quapropter, charissimi, quomodo quisque potest, vovete, et reddite Domino Deo vestro quod quisque potuerit; nemo retro respiciat, nemo pristinis suis delectetur, nemo avertatur ab eo quod ante est, ad id quod retro est: currat donec perveniat; non enim pedibus, sed desiderio currimus. Nullus autem in hac vita pervenisse se dicat. Quis enim potest tam perfectus esse quam Paulus? Et ait tamen, «Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Jesu» . Vides Paulum adhuc currere, et te jam existimas pervenisse?

83.5 PL 36, 1058

5. “Since they have imagined with one consent; together against Thee have they disposed a testament” (ver. 5): as though they could be the stronger. In fact, “a testament” is a name given in the Scriptures not only to that which is of no avail till the death of the testators, but every covenant and decree they used to call a testament. For Laban and Jacob made a testament, which was certainly to have force between the living; and such cases without number are read in the words of God. Then he begins to make mention of the enemies of Christ, under certain proper names of nations; the interpretation of which names sufficiently indicates what he would have to be understood. For by such names are most suitably figured the enemies of the truth. “Idumæans,” for instance, are interpreted either “men of blood,” or “of earth.” “Ismaelites,” are “obedient to themselves,” and therefore not to God, but to themselves. “Moab,” “from the father;” which in a bad sense has no better explanation, than by considering it so connected with the actual history, that Lot, a father, by the illicit intercourse procured by his daughter, begat him; since it was from that very circumstance he was so named. Good, however, was his father, but as “the Law is good if one use it lawfully,” not impurely and unlawfully. “Hagarens,” proselytes, that is strangers, by which name also are signified, among the enemies of God’s people, not those who become citizens, but those who persevere in a foreign and alien mind, and when an opportunity of doing harm occurs, show themselves. “Gebal,” “a vain valley,” that is, humble in pretence. “Amon,” “an unquiet people,” or “a people of sadness.” “Amalech,” “a people licking;” whence elsewhere it is said, “and his enemies shall lick the earth.” The “alien race,” though by their very name in Latin, they sufficiently show themselves to be aliens, and for this cause of course enemies, yet in the Hebrew are called “Philistines,” which is explained, “falling from drink,” as of persons made drunken by worldly luxury. “Tyre” in Hebrew is called Sor; which whether it be interpreted straitness or tribulation, must be taken in the case of these enemies of God’s people in that sense, of which the Apostle speaks, “Tribulation and straitness on every soul of man that doeth evil.” All these are thus enumerated in the Psalms: “The tabernacles of the Edomites, Ishmaelites, Moab and the Hagarenes, Gebal, and Amon, and Amalech, and the Philistines with those who inhabit Tyre.”

[«vers.» 2.] Si ergo sentis pressuras hujus mundi, etiam cum felix es, intellexisti te esse in torculari. Putatis enim, fratres mei, infelicitatem saeculi metuendam esse, et felicitatem non esse metuendam? Imo vero nulla infelicitas frangit, quem felicitas nulla corrumpit. Quomodo ergo, cavenda et timenda est ipsa corruptrix, ne te blandiendo seducat? Ne incumbas in baculum arundinis; nam et hoc scriptum est, quosdam incumbere in baculum arundinis. Noli te credere ; fragile est quo niteris, frangitur et interimit te. Si ergo felicitate tibi iste mundus arrideat, in pressura te computa, ut dicas, «Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi» . Non dixit, «inveni tribulationem,» nisi quamdam quae latet: quaedam enim tribulatio quosdam in hoc saeculo latet, qui putant sibi bene esse, cum peregrinentur a Domino. «Quamdiu» enim «sumus in corpore,» inquit, «peregrinamur a Domino» . Si a patre tuo homine peregrinareris, miser esses: a Domino peregrinaris, et felix es? Ergo sunt qui putant bene sibi esse. Qui autem intelligunt in qualibet circumfluentia copiarum et voluptatum, quamvis ad nutum cuncta deserviant, quamvis nihil molestum irrepat, nihil adversum terreat, tamen in malo se esse quamdiu peregrinantur a Domino; acutissimo oculo tribulationem et dolorem invenerunt, et nomen Domini invocaverunt. Talis est qui cantat in hoc psalmo. Quis est? Corpus Christi. Quis est iste? Vos, si vultis; nos omnes, si volumus; omnes filii Core, et omnes unus homo, quia unum Christi corpus. Quomodo non est unus homo, qui unum caput habet? Caput omnium nostrum Christus est: corpus illius capitis omnes nos sumus. Et omnes in hac vita in torcularibus sumus: si bene sapimus, jam ad torcularia venimus. Ergo in pressuris tentationum constituti, edamus hanc vocem, et praemittamus desiderium nostrum: «Quam dilectissima» «sunt,» inquit, «tabernacula tua, Domine virtutum!» Erat in tabernaculis quibusdam, id est, in torcularibus; sed desiderabat alia tabernacula, ubi nulla pressura est: in his illuc suspirabat, ab his in illa per desiderii canalem quodam modo defluebat.

83.6 PL 36, 1059

6. And as if to point out the cause why they are enemies of God’s people, he adds, “For Assur came with them.” Now Assur is often used figuratively for the devil, “who works in the children of disobedience,” as in his own vessels, that they may assail the people of God. “They have holpen the children of Lot,” he saith: for all enemies, by the working in them of the devil, their prince, “have holpen the children of Lot,” who is explained to mean “one declining.” But the apostate angels are well explained as the children of declension, for by declining from truth they swerved to become followers of the devil. These are they of whom the Apostle speaks: “Ye wrestle not against flesh and blood, but against principalities and powers, and the rulers of the darkness of this world, against spiritual wickedness in high places.” Those invisible enemies are holpen then by unbelieving men, in whom they work in order to assail the people of God.

[«vers.» 3, 4.] Et quid sequitur? «Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.» Parum est, «Concupiscit et deficit;» sed quo deficit? «In atria Domini.» Defecit uva pressa; sed quo defecit? In vinum et in lacum, et in apothecae requiem, servanda in quiete magna. Hic desideratur, ibi capitur, hic suspiratur, ibi gaudetur; hic oratur, ibi laudatur; hic gemitur, ibi exsultatur. Ea quae dixi quasi dura hic nemo aversetur; nemo quasi nolit pati. Metuendum est ne uva, dum torcular timet, ab avibus vel a feris comedatur. In magna videtur tristitia esse, cum dicit, «Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini;» non enim habet quod desiderat: sed numquid sine gaudio est? Quo gaudio? Quod ait Apostolus: «Spe gaudentes.» Ibi jam re gaudebit, modo adhuc spe. Ideoque qui spe gaudent, quia certi sunt se accepturos, tolerant in torculari omnes pressuras. Propterea et ipse apostolus cum dixisset, «Spe gaudentes;» quasi his loqueretur, qui jam in torculari sunt, addidit statim: «In tribulatione patientes. In tribulatione,» inquit, «patientes:» quid deinde? «In oratione tolerantes» . Quid est, «tolerantes?» Quia differimini. Oratis et differimini; tolerate quod differimini: toleretur quod differtur; quia cum venerit, non aufertur.

83.7 PL 36, 1060

7. Now let us see what the prophetic spirit prays may fall upon them, rather foretelling than cursing. “Do thou to them,” he saith, “as unto Madian and Sisera, as unto Jabin at the brook of Kishon” (ver. 9). “They perished at Endor, they became as the dung of the earth” (ver. 10). All these, the history relates, were subdued and conquered by Israel, which then was the people of God: as was the case also with those whom he next mentions: “Make their princes like Oreb and Zeb, and Zebee and Salmana” (ver. 11). The meaning of these names is as follows: Madian is explained a perverted judgment: Sisera, shutting out of joy: Jabin, wise. But in these enemies conquered by God’s people is to be understood that wise man of whom the Apostle speaketh, “Where is the wise? where is the scribe? where is the disputer of this world?” Oreb is dryness, Zeb, wolf, Zebee, a victim, namely of the wolf; for he too has his victims; Salmana, shadow of commotion. All these agree to the evils which the people of God conquer by good. Moreover Kishon, the torrent in which they were conquered, is explained, their hardness. Endor, where they perished, is explained, the Fountain of generation, but of the carnal generation namely, to which they were given up, and therefore perished, not heeding the regeneration which leadeth unto life, where they shall neither marry nor be given in marriage, for they shall die no more. Rightly then it is said of these: “they became as the dung of the earth,” in that nothing was produced of them but fruitfulness of the earth. As then all these were in figure conquered by the people of God, as figures, so he prays that those other enemies may be conquered in truth.

Audisti gemitum in torculari, «Desiderat et deficit anima mea in atria Domini;» audi unde duret, spe gaudens: «Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.» Exsultaverunt hic in illud. Unde exsultatio, nisi de spe? Quo exsultaverunt? «In Deum vivum.» Quae tibi exsultaverunt? «Cor meum et caro mea.» Unde exsultaverunt? «Nam et passer,» inquit, «invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.» Quid est hoc? Duo dixerat, et duo reddidit in similitudinibus avium: dixerat exsultasse cor suum, et carnem suam, et his duobus reddidit passerem et turturem; cor tanquam passer, caro tanquam turtur. Invenit sibi domum passer, invenit sibi domum cor meum. Exercet pennas in virtutibus hujus temporis, in ipsa fide, et spe, et charitate, quibus volet in domum suam: et cum venerit permanebit, et jam querula vox passeris quae hic est, non erit ibi. Nam ipse est querulus passer, de quo in alio psalmo dicit, «Sicut passer singularis in tecto» . De tecto volat ad domum. Jam sit in tecto, calcet domum carnalem: habebit quemdam coelestem locum, perpetuam domum; passer iste finiet querelas suas. Turturi autem dedit et pullos, id est carni: «invenit nidum turtur, ubi ponat pullos suos.» Passer domum, turtur nidum, et nidum utique ubi ponat pullos suos. Domus tanquam ad sempiternum eligitur, nidus ad tempus congeritur: corde cogitamus Deum, tanquam volante passere ad suam domum; carne autem agimus opera bona. Videtis enim per carnem sanctorum quanta bona fiant: per hanc enim operamur quae jussi sumus operari, quibus adjuvamur in hac vita. «Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam; si videris nudum, vesti» ; et caetera talia quae nobis praecepta sunt, non operamur nisi per carnem. Passer ergo ille qui cogitat domum suam, non recedit a turture quaerente sibi nidum, ubi ponat pullos suos: non enim abjicit illos ubicumque, sed invenit sibi nidum, ubi eos ponat. Dicimus autem, fratres, quod nostis: quanti videntur praeter Ecclesiam bona operari? quam multi etiam Pagani pascunt esurientem, vestiunt nudum, suscipiunt hospitem, visitant aegrotum, consolantur inclusum? quam multi haec faciunt? Quasi videtur parere turtur; sed non sibi invenit nidum. Quam multa multi haeretici non in Ecclesia operantur, non in nido pullo ponunt? Conculcabuntur et conterentur; non servabuntur, non custodientur. In hujus enim carnis operatricis persona posita est quaedam mulier ab apostolo Paulo, cum ait: «Adam non est seductus; mulier autem seducta est.» Postea enim Adam consensit mulieri: nam a serpente mulier seducta est . Nec modo potest aliqua mala suasio nisi carnis tuae primo desiderium commovere, cui postea si mente consenseris, cecidit et passer: si autem vincuntur desideria carnis, tenentur membra ad opera bona, arma concupiscentiae auferuntur; et incipit turtur habere pullos. Propterea quid ibi ait Apostolus? «Salva autem erit per filiorum generationem.» Mulier vidua sine filiis, si perseveret, nonne beatior erit ? numquid salva non erit, quia non parit filios? Virgo Dei non melior erit? numquid salva non erit, quia filios non habet? aut ad Deum non pertinet? Salva ergo erit mulier, quae in typo carnis accipitur, per filiorum generationem, id est, si faciat opera bona. Sed non ubicumque turtur inveniat nidum sibi, ubi ponat pullos suos: in fide vera, in fide catholica, in societate unitatis Ecclesiae pariat opera sua. Propterea et de illa cum loqueretur Apostolus, ita subjecit: «Salva autem erit per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione, cum sobrietate» . Permanendo ergo in fide, ipsa fides nidus est pullorum tuorum. Nam propter infirmitatem pullorum turturis tuae dignatus est Dominus praebere tibi unde nidum faceres: indutus est enim feno carnis, ut ad te veniret. In ista fide pone pullos tuos; in isto nido operare opera tua. Qui enim sunt nidi, vel quis est nidus, sequitur statim; «Altaria tua, Domine virtutum.» Cum dixisset, «Et turtur invenit sibi nidum, ubi ponat pullos suos;» quasi quaesisses, Quem nidum? «Altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.» Quid est, «rex meus et Deus meus?» Qui regis me, qui creasti me.

83.8 PL 36, 1061

8. “All their princes, who said, Let us take to ourselves the sanctuary of God in possession” (ver. 12). This is that vain noise, with which, as said above, Thy enemies have made a murmuring. But what must be understood by “the sanctuary of God,” except the temple of God? as saith the Apostle: “For the temple of God is holy, which temple ye are.” For what else do the enemies aim at, but to take into possession, that is, to make subject to themselves the temple of God, that it may give in to their ungodly wills?

[«vers.» 5.] Sed hic nidus est, et hic peregrinatio, et hic suspirium, et hic tritura, et hic pressura, quia hic torcular: quid est autem quod desiderat? quid concupiscit? quo it? quo tendit desiderium nostrum? quo nos rapit? Hic positus illa meditatur, positus inter tentationes, positus inter pressuras, positus in torcularibus, suspirans in superna promissa; quasi quid ibi acturus, jam praemeditatur gaudia futura. «Beati,» inquit, «qui habitant in domo tua.» Unde beati? quid habituri? quid acturi? Omnes qui beati dicuntur in terra, habent aliquid et agunt aliquid. Beatus est homo ille, tot praediis, tanta familia, tanto auro et argento: habendo beatus dicitur. Beatus est; ad illos honores pervenit, ad proconsulatum, ad praefecturam: agendo beatus dicitur. Ergo aut habendo, aut agendo. Unde autem ibi beati? quid habituri? quid acturi? Quid habituri, jam supra dixi: «Beati qui habitant in domo tua.» Domum tuam si habueris, pauper es: domum Dei si habueris, dives es. In domo tua timebis latrones; domui Dei murus ipse Deus est. «Beati» ergo «qui habitant in domo tua.» Possident Jerusalem coelestem sine angustia, sine pressura, sine diversitate et divisione limitum: omnes habent eam, et singuli habent totam. Magnae illae divitiae. Non angustat frater fratrem; nulla ibi indigentia est. Quid ergo ibi acturi? Omnium enim actionum humanarum mater necessitas. Jam, fratres, breviter dixi: currite animo per quaslibet actiones, videte, si eas parit, nisi necessitas. Ipsae memorabiles artes quae magnae videntur in subveniendo, patrocinia linguae et adjutoria medicinae; ipsae sunt enim in hoc saeculo excellentes actiones: tolle litigatores; quibus opitulatur advocatus? tolle vulnera et morbos; quid curat medicus? Et omnes istae actiones nostrae ad quotidianam vitam quae exiguntur et fiunt, ex necessitate veniunt. Arare, seminare, novellare, navigare; talia omnia opera quae parit, nisi necessitas et indigentia? Tolle famem, sitim, nuditatem; cui opus sunt ista omnia? Haec etiam quae nobis jubentur bona opera: nam ista quae commemoravi, honesta sunt, sed omnium hominum (exceptis operibus pessimis loquor, detestabilibus operibus, flagitiis et facinoribus, homicidiis, effracturis, adulteriis; illa nec deputo inter actiones humanas); haec honesta loquor, non parit nisi necessitas fragilitatis carnalis. Haec etiam quae dixi juberi nobis, «Frange esurienti panem tuum:» cui frangis, ubi nemo esurit? «Egenum sine tecto induc in domum tuam:» quem hospitem suscipis, ubi omnes in patria sua vivunt? quem visitas aegrotum, ubi perpetua sanitate gaudent? quem concordas litigiosum, ubi pax sempiterna est? quem sepelis mortuum, ubi semper vivitur? Nihil ergo horum acturus es ex operibus honestis illis omnium hominum: nihil acturus es ex istis bonis operibus; quia isti pulli turturis jam volabunt de nido. Quid ergo? Jam dixisti quid habituri sumus: «Qui habitant in domo tua, beati» sunt. Dic etiam quid acturi sunt, quia non ibi video aliquas necessitates quae me impellant ad agendum. Ecce modo quod loquor et disputo, necessitas parit. Numquid enim ibi talis disputatio erit, quasi quae doceat ignaros, quasi quae commemoret obliviosos? aut vero in illa patria Evangelium recitabitur, ubi ipsum Dei Verbum contemplabitur? Ergo quia dixit iste desiderans et suspirans ex voce nostra, quid habituri sumus in illa patria cui suspiratur, et ait, «Beati qui habitant in domo tua;» dicat et quid acturi sumus. «In saecula saeculorum laudabunt te.» Hoc erit totum negotium nostrum, sine defectu Alleluia. Non vobis, fratres, videatur quasi fastidium ibi futurum: quia si modo hoc diu dicatis, non duratis; ab illo gaudio necessitas vos avertit. Et quia non tantum delectat quod non videtur; si tanta alacritate in ipsa pressura et fragilitate carnis laudamus quod credimus, quomodo laudabimus quod videbimus? Cum absorpta fuerit mors in victoriam, cum mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem , nemo dicet, Diu steti; nemo dicet, Diu jejunavi, diu vigilavi. Stabilitas enim magna ibi, et ipsa immortalitas jam corporis nostri suspendetur in contemplationem Dei. Etsi modo verbum hoc quod vobis erogamus, tam diu fragilitatem carnis nostrae stantem tenet; quid nobis faciet illud gaudium? quomodo nos mutabit? Similes enim ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est . Jam similes illi, quando deficiemus? quo avertemur? Securi ergo simus, fratres; non nos satiabit laus Dei, amor Dei. Si deficies ab amore, deficies a laude: si autem amor sempiternus erit, quia illa insatiabilis pulchritudo erit; noli timere ne non possis semper laudare, quem semper poteris amare. Ergo, «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te.» Huic vitae suspiremus.

83.9 PL 36, 1063

9. But what follows? “My God, make them like unto a wheel” (ver. 13). This is fitly taken as meaning that they should be constant in nothing that they think; but I think it may also be rightly explained, make them like unto a wheel, because a wheel is lifted up on the part of what is behind, is thrown down on the part of what is in front; and so it happens to all the enemies of the people of God. For this is not a wish, but a prophecy. He adds: “as the stubble in the face of the wind.” By face he means presence; for what face hath the wind, which has no bodily features, being only a motion, in that it is a kind of wave of air? But it is put for temptation, by which light and vain hearts are hurried away.

[«vers.» 6, 7.] Sed quomodo illuc veniemus? «Beatus vir cujus est susceptio ejus abs te, Domine.» Intellexit ubi esset, quia per fragilitatem carnis suae ad illam beatitudinem volare non posset: circumspexit pondera sua; quia dicitur alio loco, «Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem» . Spiritus sursum vocat, pondus carnis deorsum revocat: inter duos conatus suspensionis et ponderis colluctatio quaedam est; et ipsa colluctatio ad pressuram pertinet torcularis. Audi ipsam luctam de torculari ab Apostolo expressam; quia et ipse ibi conterebatur, ibi premebatur: «Condelector,» inquit, «legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.» Magna lucta, et evadendi magna desperatio, nisi subveniat de consequenti: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum» . Ergo et hic in psalmo isto vidit illa gaudia, cogitavit animo: «Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te.» Sed quis illuc ascendet? quid facio de carnis pondere? «Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem.» Sed quid faciam? quomodo volabo? quomodo perveniam? «Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae.» Dixit se infelicem, et dixit: «Quis me liberabit de corpore mortis hujus,» ut inhabitem in domo Domini, et in saecula saeculorum laudem cum? «quis me liberabit? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.» Sicut ergo in verbis Apostoli illi difficultati et quasi inextricabili luctae subvenit quod subjecit, «Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum;» sic et hic cum suspiraret flammante desiderio in domum Dei et in illas laudes Dei, considerata gravedine corporis sui et mole carnis suae, et desperatione quadam suborta, rursus in spem evigilavit, et ait: «Beatus vir cujus est susceptio ejus abs te, Domine.»

83.10 PL 36, 1063

10. This levity, by which consent is easily given to what is evil, is followed by severe torment; therefore he proceeds:—

“Like as the fire that burneth up the wood, and as the flame that consumeth the mountains” (ver. 14): “so shalt Thou persecute them with Thy tempest, and in Thy anger shalt disturb them” (ver. 15). Wood, he saith, for its barrenness, mountains for their loftiness; for such are the enemies of God’s people, barren of righteousness, full of pride. When he says, “fire” and “flame,” he means to repeat under another term, the idea of God judging and punishing. But in saying, “with Thy tempest,” he means, as he goes on to explain, “Thy anger:” and the former expression, “Thou shalt persecute,” answers to, “Thou shalt disturb.” We must take care, however, to understand, that the anger of God is free from any turbulent emotion; for His anger is an expression for His just method of taking vengeance: as the law might be said to be angry when its ministers are moved to punish by its sanction.

Quid ergo praestat Deus in hac gratia, ei quem suscepit perducendum? Sequitur, et dicit: «Ascensus in corde ejus.» Facit illi gradus quibus ascendat. Ubi illi facit gradus? In corde. Quanto ergo plus amaveris, tanto plus ascendes. «Ascensus,» inquit, «in corde ejus disposuit.» Quis? Qui suscepit eum: «Beatus» enim «cujus est susceptio ejus abs te, Domine.» Quia per se non potest, opus est ut gratia tua suscipiat. Et quid facit gratia tua? Disponit ascensus in corde. Ubi disponit ascensus? «In corde, in convalle plorationis.» Ecce habetis torcular convallem plorationis: ipsae lacrymae piae contribulatorum, mustum sunt amantium. «Ascensus in corde ejus disposuit.» Ubi ergo disposuit? «In convalle plorationis.» Hic enim disposuit ascensus, «in convalle plorationis;» hic enim ploratur ubi seminatur: «Euntes,» inquit, «ibant et flebant, mittentes semina sua» . Ergo ascensus in corde tuo sint dispositi a Deo per gratiam ipsius. Amando ascende: inde cantatur Canticum graduum. Et ubi tibi disposuit hos ascensus? «In corde, in convalle plorationis.» Dixit ubi disposuit, quod disposuit. Quid disposuit? «Ascensus.» Ubi? Intus, «in corde.» In qua regione, et quasi habitationis loco? «In convalle plorationis.» Ut quo ascendatur? «In locum quem disposuit.» Quid est hoc, fratres, «In locum quem disposuit?» Quem locum diceret quem disposuit, si dici posset. Dictum tibi est, «Ascensus disposuit in corde, in convalle plorationis.» Quaeris quo? Quid tibi dicturus est? «Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit» . Collis est, mons est, terra est, pratum est, prope omnia ista dictus est locus ille. Sed quid sit per proprietatem, non per similitudinem (videmus enim nunc per speculum in aenigmate quid sit ille locus, tunc videbimus facie ad faciem [Id. XIII, 12]), quis explicet? Noli ergo quaerere quo disposuit, «in locum quem disposuit.» Ipse novit quo, ipse novit qui disposuit quo te ducat cujus ascensus in corde disposuit. Quid? times ascendere, ne erret qui te ducit? Ecce in convalle plorationis disposuit ascensus, «In locum quem disposuit.» Ploramus modo. Unde? Ubi dispositi sunt nostri ascensus. Unde ploramus, nisi inde unde se miserum exclamabat Apostolus, quia videbat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae? Et unde hoc nobis? Ex poena peccati. Et putabamus nos facile justos esse posse quasi viribus nostris, antequam acciperemus mandatum; adveniente autem mandato, peccatum revixit: ego autem mortuus sum; hoc ait Apostolus. Data est enim Lex hominibus, non quae salvaret eos jam, sed per quam cognoscerent in qua aegritudine jacebant. Audi verba Apostoli: «Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus» : veniret gratia post Legem, inveniret hominem non solum jacentem, sed jam etiam confitentem et dicentem, «Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» et opportune veniret medicus ad convallem plorationis, et diceret, Certe cognovisti quia cecidisti; audi me ut surgas, qui me contempsisti ut caderes. Data est ergo Lex ut aegrum de morbo convinceret, qui sibi sanus videbatur; ut peccata demonstrarentur, non ut auferrentur. Demonstrato peccato per datam Legem, auctum est peccatum, quia peccatum est et contra Legem: «Occasione,» inquit, «accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam» . Quid est, «occasione accepta per mandatum?» Acceptum mandatum quasi viribus suis conati sunt facere homines; victi concupiscentia, mandati etiam ipsius transgressione rei facti sunt. Sed quid ait Apostolus? «Ubi autem abundavit peccatum, super abundavit gratia» ; id est, auctus est morbus, commendata est medicina. Propterea, fratres, quinque illae porticus Salomonis, numquid curabant aegrotos, ubi erat piscina in medio earum? «Et jacebant,» inquit, «aegroti in quinque porticibus» ; in Evangelio lectum habemus. Quinque illae porticus, Lex est in quinque libris Moysi. Ad hoc producebantur aegroti de domibus suis, ut jacerent in porticibus. Ergo lex prodebat aegrotos, non sanabat; sed benedictione Dei turbabatur aqua, tanquam angelo descendente: visa aqua turbata, qui poterat unus descendebat et sanabatur. Aqua illa cincta quinque porticibus, populus Judaeorum erat Lege conclusus: hunc perturbavit Donimus praesentia sua, ut occideretur. Nisi enim descensu suo Dominus perturbaret populum Judaeorum, numquid crucifigeretur? Itaque turbata aqua passionem Domini significabat, quae facta est perturbata gente Judaeorum. In hanc passionem credit languidus, tanquam in aquam turbatam descendens, et sanatur. Qui non sanabatur Lege, id est porticibus, sanatur gratia, per passionis fidem Domini nostri Jesu Christi. Unus, quia unitas. Ergo et hic quid ait? «Ascensus in corde ejus disposuit, in convalle plorationis, in locum quem disposuit:» jam in illo loco gaudebimus.

83.11 PL 36, 1065

11. “Fill their faces with shame, and they shall seek Thy name, O Lord” (ver. 16). Good and desirable is this which he prophesieth for them: and he would not prophesy thus, unless there were even in that company of the enemies of God’s people, some men of such kind that this would be granted to them before the last judgment: for now they are mixed together, and this is the body of the enemies, in respect of the envy whereby they rival the people of God. And now, where they can, they make a noise and lift up their head: but severally, not universally as they will do at the end of the world, when the last judgment is about to fall. But it is the same body, even in those who out of this number shall believe and pass into another body (for the faces of these are filled with shame, that they may seek the name of the Lord), as well as in those others who persevere unto the end in the same wickedness, who are made as stubble before the wind, and are consumed like a wood and barren mountains. To these he again returns, saying, “They shall blush and be vexed for ever and ever” (ver. 17). For those are not vexed for ever and ever who seek the name of the Lord, but having respect unto the shame of their sins, they are vexed for this purpose, that they may seek the name of the Lord, through which they may be no more vexed.

[«vers.» 8.] Quare autem, «in convalle plorationis?» Et ex qua convalle plorationis ad illum locum gaudii veniemus? «Nam et benedictionem,» inquit, «dabit qui legem dedit.» Afflixit nos Lege, pressit nos Lege, ostendit nobis torcular; vidimus pressuram, carnis nostrae tribulationem cognovimus, ingemuimus rebellante peccato adversus mentem nostram, clamavimus, «Miser ego homo:» sub Lege gemuimus; quid restat, nisi ut benedictionem det qui Legem dedit? Adveniet gratia post Legem; ipsa est benedictio. Et quid nobis praestitit ista gratia et benedictio? «Ambulabunt a virtutibus in virtutem.» Hic enim per gratiam multae virtutes dantur: «Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae, secundum eumdem Spiritum, alii fides, alii donatio sanitatum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum, alii prophetatio» . Multae virtutes, sed hic necessariae; et ab his virtutibus imus in virtutem. Quam virtutem? Christum, Dei Virtutem, et Dei Sapientiam . Ipse dat diversas virtutes in loco hoc, qui pro omnibus virtutibus necessariis in convalle plorationis et utilibus dabit unam virtutem, seipsum. Nam et virtutes agendae vitae nostrae quatuor describuntur a multis, et in Scriptura inveniuntur. Prudentia dicitur, qua dignoscimus inter bonum et malum. Justitia dicitur, qua sua cuique tribuimus; nemini quidquam debentes, sed omnes diligentes . Temperantia dicitur, qua libidines refrenamus. Fortitudo dicitur, qua omnia molesta toleramus. Istae virtutes nunc in convalle plorationis per gratiam Dei dantur nobis: ab his virtutibus imus in illam virtutem. Et quae erit illa virtus, nisi solius contemplationis Dei? Necessaria ibi non erit ista prudentia, ubi nulla mala occursura sunt quae vitemus. Sed quid putamus, fratres? Non ista justitia, ubi nulla erit cujusquam indigentia cui subvenire debeamus. Non ista temperantia, ubi nulla erit libido refrenanda. Non ista fortitudo, ubi nulla erunt mala toleranda. Ergo ab his virtutibus hujus actionis ibimus in virtutem illius contemplationis, qua contemplemur Deum: sicut scriptum est, «Mane astabo tibi, et contemplabor» . Et audi quia ab hujus actionis virtutibus, in illam contemplationem ibimus. Sequitur ibi, «Ibunt a virtutibus in virtutem:» quam virtutem? Contemplandi. Quid est, contemplandi? «Apparebit Deus deorum in Sion. Deus deorum,» Christus Christianorum. Quomodo «Deus deorum,» Christus Christianorum? «Ego dixi, Dii estis, et filii Altissimi omnes» . Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri , ille in quem credidimus, pulcher sponsus, qui hic propter deformitatem nostram deformis apparuit: quia «vidimus eum,» inquit, «et non habebat speciem neque decorem» . Finita omni necessitate mortalitatis, sicuti est Deus apud Deum, Verbum apud Patrem, per quod facta sunt omnia, apparebit mundis corde: beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt . «Apparebit Deus deorum in Sion.»

83.12 PL 36, 1066

12. Again, he returns to these last, who in the same company of enemies are to be made ashamed for this purpose, that they may not be ashamed for ever: and for this purpose to be destroyed in as far as they are wicked, that being made good they may be found alive for ever. For having said of them, “Let them be ashamed and perish,” he instantly adds, “and let them know that Thy name is the Lord, Thou art only the Most Highest in all the earth” (ver. 18). Coming to this knowledge, let them be so confounded as to please God: let them so perish, as that they may abide. “Let them know,” he says, “that Thy name is the Lord:” as if whoever else are called lords are named so not truly but by falsehood, for they rule but as servants, and compared with the true Lord are not lords; as it is said, I Am that I Am: as if those things which are made are not, compared with Him by whom they are made. He adds, “Thou only art the Most Highest in all the earth:” or, as other copies have it, “over all the earth;” as it might be said, in all the heaven, or over all the heaven: but he used the latter word in preference, to depress the pride of earth. For earth ceaseth to be proud, that is, man ceaseth, to whom it was said, “Thou art dust;” and “why is earth and ashes proud?” when he saith that the Lord is the Most Highest above all the earth, that is, that no man’s thoughts avail against those “who are called according to His purpose,” and of whom it is said, “If God is for us, who can be against us?”

[«vers.» 9.] Et rursus iste a cogitatione illorum gaudiorum redit ad suspiria sua. Videt quid praevenerit spe, et ubi adhuc sit re. «Apparebit» tunc «Deus deorum in Sion:» hoc est unde gaudebimus; ipsum in saecula saeculorum laudabimus. Sed adhuc modo tempus est orandi, tempus deprecandi; et si aliquantum gaudendi, sed adhuc in spe: in peregrinatione sumus, in convalle plorationis sumus. Ad hujus ergo loci gemitum rediens dicit, «Domine Deus virtutum, exaudi precem meam; auribus percipe, Deus Jacob:» quia et ipsum Jacob fecisti de Jacob Israel. Apparuit enim illi Deus, et dictus est Israel , videns Deum. Audi ergo me, Deus Jacob, et fac me Israel. Quando fiam Israel? Cum apparebit Deus deorum in Sion.

Philip Schaff (ed.), Buffalo/New York: Christian Literature Publishing Co., 1886-1889. Public domain: English translation first published 1885-1900 (Nicene and Post-Nicene Fathers, First Series). Latin: Migne, Patrologia Latina (1844-1855), public domain; transcription from Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.