Litteras a vobis
Sul clero in Brasile
EPISTOLA
LITTERAS A VOBIS*
Sanctissimi D. N. LEONIS XIII
ad Archiepiscopos et Episcopos Brasiliae; qua utilia commendantur ad fidei pietatisque christianae profectum
1 Litteras a vobis superiore anno accepimus, communis laetitiae gratique animi nuncias de hierarchia apud vos paulo ante amplificata, altera videlicet ecclesiastica instituta provincia sedibusque episcopalibus quatuor adiectis. — De nova hac Apostolicae in gentem vestram sollicitudinis significatione sane fuit laetandum. In pluribus enimvero causis quibus res catholica aliquantulum apud vos inclinari videbatur, recensendus etiam, impar amplitudini regionis ac frequentiae incolarum, Antistitum sacrorum numerus. Nam inde fiebat ut Episcopi non illa, qua exoptarent, vigilantia in clerum, gregemque creditum uti possent, tum ad incommoda propulsanda, tum ad virtutem dignitatemque catholici nominis provehendam. Quapropter pastoralem navitatem vestram probavistis, quum, Paulopolim congressi, episcopalis hierarchiae amplificationem a Pontifice romano postulasti : quibus Nos postulationibus libenter duximus obsecundandum. — At. enim, Venerabiles Fratres, dum ex Episcopis, numero quam antea pluribus, rei christianae spes nitet uberis incrementi, id tamen ex vestro potissimum cuiusque studio expectandum est, ut gliscentibus undique malis opportuna adhibeantur remedia. Hanc ipsam in partem ne providentia caritatis Nostrae desideretur, aperiendum censuimus quae curis vestris praecipue commendata velimus, ad fidei pietatisque christianae profectum magnopere, ut speramus, utilia.
2 Elaborandum in primis ut homines sacri ordinis disciplinis optimis instituantur, iis praesertim quibus maxime est opus, ut catholicam veritatem et apte pro officio proponere et strenue ab oppugnationibus possint tutari. Nimis quotidie experiendo patet fidei ac religionis ignoratione ibi fere populos premi ubi administri sacrorum consentanea vacent doctrina. Os etenim sacerdotis est unde legem requirere fideles oporteat; Angelus enim Domini est; ob eamque causam edictum legimus: Labia sacerdotis custodient scientiam ( Malach. II, 6). Apostolus vero ceteris cum rationibus, quibus se exhibuit sicut Dei ministrum (II, Cor. IV, 6), scientiam quoque commemorat. Quae quidem scientia quum abest, id etiam consequitur ipsis sacerdotibus perniciosum, ut nimirum, Deo neglecti officii poenam repetente, contemnantur a plebe: Propterea dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis (Malach ib. 9). — Hoc tamen doctrinae ornamentum idem et praesidium nequaquam ad propositum vere conducet, si a vitae sit morumque sanctimonia seiunctum. Praeterquam etenim quod scientia sine caritate non aedificat, sed inflat (I, Cor. ra, 1), illud fere est hominum ingenium ut, quamvis Christus edixerit doctrinam quidem ab sacrorum ministris accipiendam opera vero eorum non attendenda si a doctrina dissenserint; proclivius tamen in ea ferantur quae usurpent oculis, quam quae per aures demittantur. Proptereaque de ipso SErvatore Deo, qui pastorum sui gregis non magister solum, sed forma etiam est factus, praeclare testatum legimus eum coepisse facere et docere; ut scilicet quam sacerdos tradit commendatque doctrinam, eam re ipse confirmet. Prae ceteris, qui paroeciis regundis praefectus est, laboris ne sit impatiens, vocatusque in vineam Domini, hanc impigre et constanter exerceat et colat, religiose memor, de animabus sibi creditis rationem se aliquando Domino gravissimam redditurum. Operam vero ne perdat, in omni studeat et tempore et re disciplinae esse retinentissimus. Strenue quidem Christo militandum ; non tamen nisi eorum nutu et auctoritate, quos ipse Christus duces elegit.
3 Tales vobis, Venerabiles Fratres, adiutores educere, vester est labor : siquidem exploratum, eos demum sacerdotes futuros, quales vos formandos curaveritis. Habetis nempe ubi, ad vestrum et Ecclesiae votum, ministros effingatis probabiles Deo, operarios inconfusibiles (II, Tim. IL 15) : in sacris videlicet Seminariis, quae cui bono magno sint instituta, vel ipso nomine apertum est. Huc igitur intendite animos et sedulitatem, sic ut ecclesiastica Seminaria, quae iam sunt, omnino vigeant floreantque, tum ad studia sacrarum disciplinarum quod attinet, tum quod spectat, ad animos adolescentium sancte fingendos. Studia quidem ut recte procedant, optimis doctoribus opus est, non modo sanadoctrina imbutis, verum qui illam accommodate tradant et ad Nostra praescripta fideliter. Ut autem adolescens clerus germanum Ecclesiae spiritum hauriat et excolatur virtutibus, magistri pietatis diligentissime deligendi sunt: quorum tamen operam vestra etiam plena industriae sollicitudo adiuvet et perficiat. At vero in dioecesibus ubi nulla adhuc Seminaria existunt, curent omni ope Antistites ut ea quamprimum quamque optime constituantur; omnia pro potestate exequendo, quae in hanc partem tum a Tridentina Synodo sancita sunt, tum Nosmetipsi praecipimus Apostolicis litteris V cal. maii anno MDCCCXCII datis. Ipsa docendi libertas, quae apud gentem vestram nunc valet, facultatem affert vobis maiorem, ut ea praestetis quae de apta ratione studiorum commendavimus. — Ad haec praeclarum quoque adiumentum paratum est in clericorum Collegio, quod Romae, commodo Americae meridionalis, Pius IX Decessor Noster fel. rec. condendum curavit, quodque Nosmetipsi provehere studuimus valdeque fovemus. Expectationem vero exitus felicius in dies complet: satisque est commemorare, ex ipso vestro numero, Venerabiles Fratres, nonnullos censeri quos habuisse alumnos iure idem Ephebeum laetatur. Iuverit ergo, et auctores praecipue sumus ut, quos egregiae spei adolescentes habueritis Romam formandos mittatis, iisdem postmodum qua ad docendum qua cetera ad munia commode usuri.
4 Vix attinet dicere de emolumento, quod vobis in sacra re familiae ordinum Religiosorum sunt allaturae. Eas Nos ex providentia Apostolica rati sumus ab iacturis praeteritorum temporum in pristinam institutorum observantiam restituere: quod ut e sententia cederet melius, III nonas sept. anno MDCCCXC Religiosorum indigenorum domus ut Episcoporum auctoritati subessent decrevimus. — In re igitur tam utili ac praestanti partes vestras minime defuturas confidimus. Grata quidem acciderunt quae propterea transacta iam sunt, curante Venerabili Fratre Hieronymo Archiepiscopo Petraeo, Sedis Apostolicae Internuntio apud reipublicae vestrae Praesides. Quo tamen coepta maiores habeant auctus atque optatos ad exitus adducantur, in hoc adhortamur strenuam religioni vestrisque maxime gregibus operam navetis. Gratulandum interea, Religiosas tum virorum tum feminarum familias libenti animo quae a Nobis mandata sunt excepisse et ad primaevi cuiusque instituti restitutionem sese alacres exhibuisse.
5 Ista Venerabiles Fratres, de clero recte formando adhibendoque ad sacra : neque minus industriam vestram rationes fidelium exposcunt. Qua in causa, quod ceteris anteponéndum illud est, ut religionis sanctissimae elementa pueri rudesque homines apposite doceantur, Curionum sacrorum diligentia assidue excitata. Tum vero quandoquidem publice licet, Iudi instituantur puerili aetati erudiendae, ne ipsa, grandi cum fidei rectorumque morum detrimento, vel haereticorum, quod usuvenit, adire scholas, vel gymnasia celebrare adigatur, ubi mentio nulla catholicae disciplinae, nisi forte calumniosa, infertur. — Praeterea, quoniam consiliis exemplisque mutuis confirmantur animi et ad fortia pro religione agenda perpetiendaque inflammantur, merebitis idcirco optime de re catholica et publica, si hominibus laicis,, iuvenibus praesertim, suasores auctoresque eritis, ut in societates christiano instituto coeant. Has crebra Nos hortatione lauda vimus, quippe quae, quum curandis religionis rationibus et egenorum utilitatibus promovendis studeant, tum omni ope efficacitatem minuant earum consociationum, quae publicae caritatis appellatione abusae, Ecclesiae et civitatis bono valde adversantur. — Nec vos praetereat, Venerabiles Fratres, quantam, hisce maxime temporibus, in bonum in malum sint nactae vim ephemerides adsimilesque in vulgus editae scriptiones. Ne sit igitur in postremis catholicorum curis, ut his etiam armis in christiani nominis defensionem certetur; rite nimirum observato Episcoporum ductu, atque integra reverentia quae civili debetur potestati. — Denique catholicos omnes meminisse oportet, hoc maxime Ecclesiae interesse quales in coetum legumlatorum cooptentur homines: quamobrem, salvo civilium legum iure, eniti universos necesse est, ut tales suffragio communi eligant, qui cum studio publicae rei studium religionis probatum coniungant. Id autem eo eveniet felicius sr supremae auctoritati rem publicam moderanti obsequium singuli deferant, eaque unanimes constantesque persequantur, quae Nos dudum in litteris encyclicis de Civitatum constitutione christiana ediximus.
6 Ceterum, Venerabiles Fratres, vigeat in vobis caritas arctissima et animorum concordia, ut item sapiatis, unanimes, idipsum sentientes (Philipp, n. 2). Cuius rei gratia summopere commendamus, ut inter vos frequenter communicetis consilia, atque episcopales conventus, pro locorum intervallis sacrisque muneris officiis, saepius iteretis. Adest vobis Apostolicae Sedis Legatus, Sanctissimi D. N. Leonis XIII ad Thomam Coconnier ex Ord. Praedicatorum doctorem theologum in Universitate Friburgensi de ephemeride Revue Thomiste. Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem. — Plane congruit cum consiliis Nostris genus tractationis Revue thomiste, quam ipse delectique socii instituistis per intervalla edendam. Quod enim iamdiu Nos, nec sine fructu, contendimus de christianae sapientiae instauratione, eo demum spectat ut veritati, per haec tempora graviter afflictae, consulatur: ex quo, non solum ad recte intelligendum, sed etiam ad recte agendum pendent momenta maxima. Quapropter cum Fide, quae veritas est divina, conciliare ingeniosorum studia, per eamque ipsam humanas, quotquot sunt, disciplinas quum ab erroris labe tutari, tum ad veram progressionem munire, hoc magnae quidem praestantiae est opus, nec minoris utilitatis. Feliciter autem iis succedet, qui Aquinate magistro uti sapientissimo, doctrinam eius scrutentur intimam, deducant sinceram, accommodate exponant: ipse enimvero et principiis et philosophandi ratione mire valet ad causas omnes illustrandas, dirimendas, vel si perarduas temporum cursus adduxerit. — Non paucos in hac elaborantes palaestra conspicere magno Nobis est gaudio: vosque ipsos egregio illorum numero adiunctus scripta varia testantur ex ordine e vulgata; quae summo a vobis obsequio exhibita libenter accepimus. Nihil profecto neque Nobis acciderit gratius neque qui mentem Nostram et consilia vobis aperiat; Nos vero, pro paterna qua vos complectimur caritate, ad ferendam studiis vestris opem paratos nullo non tempore habetis.
7 Caelestium autem bonorum munera, unde ad pastorale officium sancte gerendum suppetant vires, Deus perbenigne largiatur; eorumque sit auspex Apostolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, clero populisque cuiusque vestrum curae concreditis peramanter impertimus.
8 Datum Romae apud S. Petrum die II Iulii an. MDCCCXCIIII, Pontificatus Nostri decimo septimo.
9 LEO PP. XIII
10 *A.S.S., vol. XXVII (1894-1895), pp. 3-7.
Fonte: www.vatican.va.
Testo inglese
LITTERAS A VOBISENCYCLICAL OF POPE LEO XIII ONCLERGY IN BRAZIL
To the Archbishops and Bishops of Brazil.
0a Last year We received your letter joyfully announcing the addition of a new ecclesiastical province and the founding of four new bishoprics. - This new indication of apostolic solicitude in your nation was certainly cause for rejoicing. For among the many causes of the decline of Catholicism among you, is that the number of bishops is too small for the inordinate size of the region and the unequal distribution of its inhabitants. As a result the bishops could not exercise the vigilance they desired over the clergy and the flocks entrusted to them. They were unable either to ward off the unsuitable or to promote the strength and dignity of the Catholic name. Therefore you proved your pastoral zeal when, gathered at Sao Paolo, you petitioned the Roman Pontiff to enlarge the episcopal hierarchy. We gladly agreed to grant your request. - Now there is hope of a fruitful increase of the Christian estate, since you have more bishops; however, each one of you must apply opportune remedies to the spreading evils increasing everywhere. In this regard, We wish to recommend some useful ideas to you for increasing faith and Christian piety.
1 Responsibilities of Priests
2 In the first place, let men preparing for sacred orders be taught the best things, those for which there is the greatest need and which will enable them to teach Catholic truths and to defend them strenuously against all assaults. All too often daily experience makes it plain that where the ministers lack appropriate doctrinal knowledge, their people generally suffer from ignorance of the faith and religion. For it is from the mouth of the priest that the faithful ought to learn the law: He is the angel of the Lord. For this reason we read the proclamation: the lips of the priest shall keep knowledge.1 The Apostle too mentions knowledge among other reasons for proving himself your servant in Jesus.(2) And where this knowledge is wanting, this evil also follows for the priests: they are condemned by the people, with God also exacting a penalty for their neglect of duty. Therefore have I also made you contemptible and base before all people.3 - But the embellishment of learning and its defense never leads to their goal if they are separated from sanctity of life and morals. Indeed, knowledge without love does not build up but inflates.4 This is the usual practice of man. Though Christ taught that learning is to be accepted from the sacred ministers without regard for any deeds of theirs which do not conform to the doctrine; nevertheless men are more influenced by what they see than by what they hear. For this reason we read the clear testimony concerning God the Saviour, who was not only the teacher of shepherds but also became their model, that he began to do and to teach. Hence the priest's actions must confirm the doctrine which he preaches and commends. Before all else he who is appointed to rule a parish must not be impatient with the labor. Called to the vineyard of the Lord, let him diligently cultivate it, aware that he must render a serious account sometime for the souls entrusted to him. Nor does he labor in vain if at all times and in all matters he holds fast to learning. We must indeed fight strenuously for Christ, but only at the will and authorization of those whom Christ has chosen as leaders.
Seminaries and Teachers
3 To form such helpers for yourselves, Venerable Brothers, is your task. Indeed experience teaches that future priests will be the kind you have taken care to form. You have the place, the sacred seminaries, where you can train ministers to your and the Church's desires as approved by God, workmen who have no need to be ashamed.5 The very name seminary tells for what great purpose they have been erected. Therefore encourage the growth and prosperity of the ecclesiastical seminaries which you already have, both in the study of sacred learning and also in the training of souls. To ensure that this training proceeds properly, the best teachers are needed; they must not only be endowed with sound learning, but they must also teach that doctrine agreeably and faithfully according to Our precepts. In order that the young clergy become imbued with the true spirit of the Church and that they cultivate virtue, spiritual guides are to be chosen carefully. Moreover their work is to be aided and perfected with all the solicitude of your labors. But in dioceses where there are as yet no seminaries, let the bishops use every means to establish excellent ones as soon as possible. The Council of Trent has overseen this, and We have also considered it in Our apostolic letter of April 27, 1892. The freedom of education which now prevails in your country gives you greater facility to do what We have recommended with regard to the arrangement of studies. - For this purpose you also have a great aid in the college for clerics which Pius IX labored to established for the convenience of South America and which We too have promoted and favored. Its outcome happily fulfills Our expectations. We joyfully recall that many of you have been graduated from this college. We encourage you to send young men of special promise to Rome for their studies, and you should use them appropriately afterwards as teachers or for any other purpose.
Religious Orders Subject to Authority of the Bishops
4 It is difficult to put into words the advantages for your sacred ministry that the community of religious orders will bring you. By Our Apostolic providence We have determined to restore the original observance of their institutes from the losses of past times. To this end, We decreed on September 3, 1890, that native religious communities be subject to the authority of the bishops. - In a matter so useful and important We trust that your cooperation will not be wanting. Pleasing results have been obtained, transacted for this purpose under the direction of Venerable Brother Jerome [Gotti], Archbishop of Petra, Internuncio of the Apostolic See to your government. In order that these beginnings may make greater progress and be brought to the desired end, We exhort you to labor diligently in this matter for religion and especially for your flocks. Meanwhile religious communities both of men and of women are to be congratulated for receiving Our commands with good will and for showing themselves ready for the restitution of each one's original institute.
Needs of the Faithful
5 These matters concern the proper upbringing and application of the clergy to the sacred ministry. But the needs of the faithful demand your efforts no less. In their regard, what has precedence is that children and ignorant people are properly to be taught the elements of our most holy religion; this calls for the unremitting diligence of the pastors. Then, where it is publicly permitted, instruction is to be organized for youth so that they will not be compelled to frequent the athletic facilities of heretics or attend schools where Catholic discipline is not mentioned unless to be calumniously derided, and this to the great detriment of faith and good morals. - Besides, since minds are strengthened and stimulated by counsel and reciprocal example to do and suffer great things for religion, you will merit well on that account if you encourage and persuade laymen, especially the young, to join Christian societies. We have frequently praised them in exhortations as institutions that strive to care for the needs of religion and improve the advantages of the poor; at the same time, they diminish the appeal of those associations that abuse the title of public charity, since they are very much opposed to the welfare of Church and State.-Also do not fail to realize how much influence for good and evil, especially in these our times, magazines and similar popular writings have acquired. Use these weapons in defense of the Christian name, with the leadership of the episcopate properly preserved and with all respect due the civil power. Finally all Catholics should remember that it is of the greatest concern to the Church what kind of men are elected to the legislature. Thus, preserving the rights of civil law, everyone must strive to elect those who join zeal for religion to their zeal for public affairs. This will come about more readily if each individual obeys the supreme authority governing the state and if everyone continuously advocates those things We have published not long ago in encyclical letters concerning the Christian constitution of the state.
6 For the rest, may suitable love and concord of minds flourish among you by thinking alike with one soul and one mind.6 For this reason we strongly recommend that you share your plans frequently among yourselves and hold episcopal synods in various places to satisfy the obligations of your sacred office. You have with you the Legate of the Apostolic See, who will tell you Our mind and Our counsels. Then too, because of the paternal love with which We embrace you, you have Us at all times ready to lend aid to your work.
7 May God very graciously grant you the gifts of His heavenly blessings, which supply the strength needed to fill the pastoral office in a holy and proper way. As a promise of these gifts, Venerable Brothers, We very lovingly impart the Apostolic Blessing to you, your clergy, and the people who have been entrusted to your care.
7a Given in Rome, at St. Peter's, July 2, 1894, in the seventeenth year of Our pontificate.
LEO XIII
7b REFERENCES:
Note
Official English text, the Holy See (vatican.va); original Latin. Fonte: vatican.va.
Testo latino
EPISTOLA
LITTERAS A VOBIS*
Sanctissimi D. N. LEONIS XIII
ad Archiepiscopos et Episcopos Brasiliae; qua utilia commendantur ad fidei pietatisque christianae profectum
1 Litteras a vobis superiore anno accepimus, communis laetitiae gratique animi nuncias de hierarchia apud vos paulo ante amplificata, altera videlicet ecclesiastica instituta provincia sedibusque episcopalibus quatuor adiectis. — De nova hac Apostolicae in gentem vestram sollicitudinis significatione sane fuit laetandum. In pluribus enimvero causis quibus res catholica aliquantulum apud vos inclinari videbatur, recensendus etiam, impar amplitudini regionis ac frequentiae incolarum, Antistitum sacrorum numerus. Nam inde fiebat ut Episcopi non illa, qua exoptarent, vigilantia in clerum, gregemque creditum uti possent, tum ad incommoda propulsanda, tum ad virtutem dignitatemque catholici nominis provehendam. Quapropter pastoralem navitatem vestram probavistis, quum, Paulopolim congressi, episcopalis hierarchiae amplificationem a Pontifice romano postulasti : quibus Nos postulationibus libenter duximus obsecundandum. — At enim, Venerabiles Fratres, dum ex Episcopis, numero quam antea pluribus, rei christianae spes nitet uberis incrementi, id tamen ex vestro potissimum cuiusque studio expectandum est, ut gliscentibus undique malis opportuna adhibeantur remedia. Hanc ipsam in partem ne providentia caritatis Nostrae desideretur, aperiendum censuimus quae curis vestris praecipue commendata velimus, ad fidei pietatisque christianae profectum magnopere, ut speramus, utilia.
2 Elaborandum in primis ut homines sacri ordinis disciplinis optimis instituantur, iis praesertim quibus maxime est opus, ut catholicam veritatem et apte pro officio proponere et strenue ab oppugnationibus possint tutari. Nimis quotidie experiendo patet fidei ac religionis ignoratione ibi fere populos premi ubi administri sacrorum consentanea vacent doctrina. Os etenim sacerdotis est unde legem requirere fideles oporteat; Angelus enim Domini est; ob eamque causam edictum legimus: Labia sacerdotis custodient scientiam ( Malach. II, 6). Apostolus vero ceteris cum rationibus, quibus se exhibuit sicut Dei ministrum (II, Cor. IV, 6), scientiam quoque commemorat. Quae quidem scientia quum abest, id etiam consequitur ipsis sacerdotibus perniciosum, ut nimirum, Deo neglecti officii poenam repetente, contemnantur a plebe: Propterea dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis (Malach ib. 9). — Hoc tamen doctrinae ornamentum idem et praesidium nequaquam ad propositum vere conducet, si a vitae sit morumque sanctimonia seiunctum. Praeterquam etenim quod scientia sine caritate non aedificat, sed inflat (I, Cor. ra, 1), illud fere est hominum ingenium ut, quamvis Christus edixerit doctrinam quidem ab sacrorum ministris accipiendam opera vero eorum non attendenda si a doctrina dissenserint; proclivius tamen in ea ferantur quae usurpent oculis, quam quae per aures demittantur. Proptereaque de ipso Servatore Deo, qui pastorum sui gregis non magister solum, sed forma etiam est factus, praeclare testatum legimus eum coepisse facere et docere; ut scilicet quam sacerdos tradit commendatque doctrinam, eam re ipse confirmet. Prae ceteris, qui paroeciis regundis praefectus est, laboris ne sit impatiens, vocatusque in vineam Domini, hanc impigre et constanter exerceat et colat, religiose memor, de animabus sibi creditis rationem se aliquando Domino gravissimam redditurum. Operam vero ne perdat, in omni studeat et tempore et re disciplinae esse retinentissimus. Strenue quidem Christo militandum; non tamen nisi eorum nutu et auctoritate, quos ipse Christus duces elegit.
3 Tales vobis, Venerabiles Fratres, adiutores educere, vester est labor: siquidem exploratum, eos demum sacerdotes futuros, quales vos formandos curaveritis. Habetis nempe ubi, ad vestrum et Ecclesiae votum, ministros effingatis probabiles Deo, operarios inconfusibiles (II, Tim. IL 15): in sacris videlicet Seminariis, quae cui bono magno sint instituta, vel ipso nomine apertum est. Huc igitur intendite animos et sedulitatem, sic ut ecclesiastica Seminaria, quae iam sunt, omnino vigeant floreantque, tum ad studia sacrarum disciplinarum quod attinet, tum quod spectat, ad animos adolescentium sancte fingendos. Studia quidem ut recte procedant, optimis doctoribus opus est, non modo sanadoctrina imbutis, verum qui illam accommodate tradant et ad Nostra praescripta fideliter. Ut autem adolescens clerus germanum Ecclesiae spiritum hauriat et excolatur virtutibus, magistri pietatis diligentissime deligendi sunt: quorum tamen operam vestra etiam plena industriae sollicitudo adiuvet et perficiat. At vero in dioecesibus ubi nulla adhuc Seminaria existunt, curent omni ope Antistites ut ea quamprimum quamque optime constituantur; omnia pro potestate exequendo, quae in hanc partem tum a Tridentina Synodo sancita sunt, tum Nosmetipsi praecipimus Apostolicis litteris V cal. Maii anno MDCCCXCII datis. Ipsa docendi libertas, quae apud gentem vestram nunc valet, facultatem affert vobis maiorem, ut ea praestetis quae de apta ratione studiorum commendavimus. — Ad haec praeclarum quoque adiumentum paratum est in clericorum Collegio, quod Romae, commodo Americae meridionalis, Pius IX Decessor Noster fel. rec. condendum curavit, quodque Nosmetipsi provehere studuimus valdeque fovemus. Expectationem vero exitus felicius in dies complet: satisque est commemorare, ex ipso vestro numero, Venerabiles Fratres, nonnullos censeri quos habuisse alumnos iure idem Ephebeum laetatur. Iuverit ergo, et auctores praecipue sumus ut, quos egregiae spei adolescentes habueritis Romam formandos mittatis, iisdem postmodum qua ad docendum qua cetera ad munia commode usuri.
4 Vix attinet dicere de emolumento, quod vobis in sacra re familiae ordinum Religiosorum sunt allaturae. Eas Nos ex providentia Apostolica rati sumus ab iacturis praeteritorum temporum in pristinam institutorum observantiam restituere: quod ut e sententia cederet melius, III nonas sept. anno MDCCCXC Religiosorum indigenorum domus ut Episcoporum auctoritati subessent decrevimus. — In re igitur tam utili ac praestanti partes vestras minime defuturas confidimus. Grata quidem acciderunt quae propterea transacta iam sunt, curante Venerabili Fratre Hieronymo Archiepiscopo Petraeo, Sedis Apostolicae Internuntio apud reipublicae vestrae Praesides. Quo tamen coepta maiores habeant auctus atque optatos ad exitus adducantur, in hoc adhortamur strenuam religioni vestrisque maxime gregibus operam navetis. Gratulandum interea, Religiosas tum virorum tum feminarum familias libenti animo quae a Nobis mandata sunt excepisse et ad primaevi cuiusque instituti restitutionem sese alacres exhibuisse.
5 Ista Venerabiles Fratres, de clero recte formando adhibendoque ad sacra: neque minus industriam vestram rationes fidelium exposcunt. Qua in causa, quod ceteris anteponendum illud est, ut religionis sanctissimae elementa pueri rudesque homines apposite doceantur, Curionum sacrorum diligentia assidue excitata. Tum vero quandoquidem publice licet, Iudi instituantur puerili aetati erudiendae, ne ipsa, grandi cum fidei rectorumque morum detrimento, vel haereticorum, quod usu venit, adire scholas, vel gymnasia celebrare adigatur, ubi mentio nulla catholicae disciplinae, nisi forte calumniosa, infertur. — Praeterea, quoniam consiliis exemplisque mutuis confirmantur animi et ad fortia pro religione agenda perpetiendaque inflammantur, merebitis idcirco optime de re catholica et publica, si hominibus laicis, iuvenibus praesertim, suasores auctoresque eritis, ut in societates christiano instituto coeant. Has crebra Nos hortatione laudavimus, quippe quae, quum curandis religionis rationibus et egenorum utilitatibus promovendis studeant, tum omni ope efficacitatem minuant earum consociationum, quae publicae caritatis appellatione abusae, Ecclesiae et civitatis bono valde adversantur. — Nec vos praetereat, Venerabiles Fratres, quantam, hisce maxime temporibus, in bonum in malum sint nactae vim ephemerides adsimilesque in vulgus editae scriptiones. Ne sit igitur in postremis catholicorum curis, ut his etiam armis in christiani nominis defensionem certetur; rite nimirum observato Episcoporum ductu, atque integra reverentia quae civili debetur potestati. — Denique catholicos omnes meminisse oportet, hoc maxime Ecclesiae interesse quales in coetum legum latorum cooptentur homines: quamobrem, salvo civilium legum iure, eniti universos necesse est, ut tales suffragio communi eligant, qui cum studio publicae rei studium religionis probatum coniungant. Id autem eo eveniet felicius se supremae auctoritati rem publicam moderanti obsequium singuli deferant, eaque unanimes constantesque persequantur, quae Nos dudum in litteris encyclicis de Civitatum constitutione christiana ediximus.
6 Ceterum, Venerabiles Fratres, vigeat in vobis caritas arctissima et animorum concordia, ut item sapiatis, unanimes, idipsum sentientes (Philipp, n. 2). Cuius rei gratia summopere commendamus, ut inter vos frequenter communicetis consilia, atque episcopales conventus, pro locorum intervallis sacrisque muneris officiis, saepius iteretis. Adest vobis Apostolicae Sedis Legatus, Sanctissimi D. N. Leonis XIII ad Thomam Coconnier ex Ord. Praedicatorum doctorem theologum in Universitate Friburgensi de ephemeride Revue Thomiste. Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem. — Plane congruit cum consiliis Nostris genus tractationis Revue thomiste, quam ipse delectique socii instituistis per intervalla edendam. Quod enim iamdiu Nos, nec sine fructu, contendimus de christianae sapientiae instauratione, eo demum spectat ut veritati, per haec tempora graviter afflictae, consulatur: ex quo, non solum ad recte intelligendum, sed etiam ad recte agendum pendent momenta maxima. Quapropter cum Fide, quae veritas est divina, conciliare ingeniosorum studia, per eamque ipsam humanas, quotquot sunt, disciplinas quum ab erroris labe tutari, tum ad veram progressionem munire, hoc magnae quidem praestantiae est opus, nec minoris utilitatis. Feliciter autem iis succedet, qui Aquinate magistro uti sapientissimo, doctrinam eius scrutentur intimam, deducant sinceram, accommodate exponant: ipse enimvero et principiis et philosophandi ratione mire valet ad causas omnes illustrandas, dirimendas, vel si perarduas temporum cursus adduxerit. — Non paucos in hac elaborantes palaestra conspicere magno Nobis est gaudio: vosque ipsos egregio illorum numero adiunctus scripta varia testantur ex ordine e vulgata; quae summo a vobis obsequio exhibita libenter accepimus. Nihil profecto neque Nobis acciderit gratius neque qui mentem Nostram et consilia vobis aperiat; Nos vero, pro paterna qua vos complectimur caritate, ad ferendam studiis vestris opem paratos nullo non tempore habetis.
7 Caelestium autem bonorum munera, unde ad pastorale officium sancte gerendum suppetant vires, Deus perbenigne largiatur; eorumque sit auspex Apostolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, clero populisque cuiusque vestrum curae concreditis peramanter impertimus.
8 Datum Romae apud S. Petrum die II Iulii an. MDCCCXCIIII, Pontificatus Nostri decimo septimo.
9 LEO PP. XIII
10 *A.S.S., vol. XXVII (1894-1895), pp. 3-7.
Fonte: www.vatican.va.