Concilio di Laodicea
Concilium Laodicenum · c. 343-381 · Laodicea, Phrygia Pacatiana
Can. 1 — De bigamis.
De his qui, secundum ecclesiasticam regulam, libere ac legitime secundis nuptiis juncti sunt, nec occulte nuptiarum copulam fecerunt: oportet ut, parvo tempore transacto, vacent orationibus et jejuniis, quibus etiam juxta indulgentiam communionem reddi decrevimus.
Can. 2 — De his qui pro diversis erratis poenitudinem ferventius exegerunt.
De his qui diversis facinoribus peccaverunt, et perseverantes in oratione confessionis et poenitentiae conversionem a malis habuere perfectam: pro qualitate delicti, talibus poenitentiae tempus impensum propter clementiam et bonitatem Dei communio concedatur.
Can. 3 — Quod non oporteat ad clerum statim post baptisma promoveri.
De his qui nuper sunt illuminati baptismate, quod eos in sacerdotali non conveniat ordine promoveri.
Can. 4 — De tempore ordinationum.
Quod non oporteat ordinationes sub conspectu audientium celebrari.
Can. 5 — Ut hi qui sacrario serviunt usuras non exigant.
Quod non oporteat sacerdotes et clericos fenerantes usuras, vel quae dicuntur sescupla, id est et summam capitis et dimidium summae, percipere.
Can. 6 — De haereticis intrantibus in ecclesias vel basilicas martyrum.
Quod haeretici non permittendi sint ingredi in domum Dei, in haeresi permanentes.
Can. 7 — De his qui ad ecclesias ab haereticis veniunt.
De his qui ab haereticis convertuntur, id est, Novatianis, aut Photinianis, aut Tessarescaedecatitis, sive baptizati sint illi, seu catechumeni, non ante suscipiantur, quam omnes haereses anathematizent, et praecipue illam qua detinebantur. Et tunc demum hi qui apud eos dicebantur fideles, nostrae doceantur fidei symbolum, et uncti sancto chrismate, sic mysteriis communicent sacrosanctis.
Can. 8 — De his qui veniunt ab haeresi Cataphrygarum.
De his qui convertuntur ab haeresi quae dicitur Cataphrygarum, etsi in clero, quia apud eos esse creditur, fuerint, etsi maximi nominentur, hos sub omni diligentia ab episcopis Ecclesiae, vel presbyteris, instrui et baptizari conveniet.
Can. 9 — De his qui ad haereticorum speluncas causa orationis accedunt.
Quod non permittantur ecclesiastici ad haereticorum coemeteria, vel ad ea quae ab eis appellantur martyria, orationis causa vel sanitatis accedere: sed hujusmodi, si fideles fuerint, certo tempore communione privari: poenitentes autem, et confitentes se deliquisse, convenit suscipi.
Can. 10 — De his qui cum haereticis nuptiarum copula junguntur.
Quod non oporteat indifferenter ecclesiasticos, foedere nuptiarum, haereticis suos filios filiasque conjungere.
Can. 11 — Non congruere presbyteras in mulieribus ordinari.
Quod non oporteat eas quae dicuntur presbyterae vel praesidentes in ecclesiis ordinari.
Can. 12 — De episcopalibus ordinationibus.
Ut episcopi judicio metropolitanorum, et eorum episcoporum qui circumcirca sint, provehantur ad ecclesiasticam potestatem: hi videlicet qui plurimo tempore probantur tam verbo fidei, quam rectae conversationis exemplo.
Can. 13 — Judicio multitudinis ordinationes fieri non debere.
Quod non sit permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi.
Can. 14 — Ad alias parochias eulogias, quae oblatae sunt, minime destinandas.
Quod sancta nullo modo, causa eulogiarum, tempore Paschalis festi, ad alias parochias debeant destinare.
Can. 15 — De his qui debeant in ambone, id est, in pulpito, psallere.
Quod non oporteat amplius, praeter eos qui regulariter cantores existunt, qui et de codice canunt, alios in pulpitum conscendere, et in ecclesia psallere.
Nota BIZANTINA, MUSICA: Stampato «can. 55» (sui banchetti); probabilmente il can. 15 (cf. can. 59), sul canto in chiesa.
Can. 16 — De lectionibus quae debeant sabbatis recenseri.
Quod in sabbatis evangelia cum aliis Scripturis legi conveniat.
Can. 17 — Quod interstitium psalmorum debeat in congregationibus fieri.
Quod in conventu fidelium nequaquam psalmos continuare conveniat: sed per intervallum, id est, per psalmos singulos recenseri debeant lectiones.
Can. 18 — De precibus nona et vespera celebrandis.
Quod ipsum semper officium precum nona et vespera semper debeat exhiberi.
Can. 19 — De precibus post homilias, id est, post sermones habitos ad populum, proferendis, et de his quos intra sacrarium communicare conveniat.
Quod oporteat seorsum primum, post allocutiones episcoporum, orationem super catechumenos celebrari: et postquam catechumeni egressi fuerint, super eos, qui sunt in poenitentia, precem fieri. His etiam accedentibus ad manum sacerdotis, et discedentibus, tres orationes consummari fidelium: ita ut prima quidem sub silentio, secunda vero et tertia per exclamationes solitas expleantur, et ita demum pacem sibi invicem dabunt. Et posteaquam dederit episcopus presbyteris osculum pacis, tunc laici sibi tribuent. Et ita sancta celebrabitur oblatio. Solis autem ministerio sacro deditis ad altare ingredi, et communicare ibidem liceat.
Can. 20 — De honore quem presbyteris diaconi, qui sub ipsis sunt, debent exhibere.
Quod non oporteat diaconum coram presbytero sedere, sed jussione presbyteri sedeat. Similiter autem et diaconis honor habeatur ab obsequentibus, id est subdiaconis et omnibus clericis.
Can. 21 — Quod subdiaconi a diaconico, id est a secretario, sint remoti.
Quod non oporteat subdiaconos habere locum in diaconico, et dominica vasa contingere.
Can. 22 — Subdiaconos cum orariis assistere non debere.
Quod non oporteat subdiaconum uti orario, nec ostia derelinquere.
Can. 23 — Lectores cantoresque cum orariis agere suum officium non debere.
Quod non oporteat lectores aut cantores orariis uti, et ita legere vel psallere.
Can. 24 — Quod nullus ecclesiasticorum in tabernis comedere debeat.
Quod non oporteat sacro ministerio deditos a presbyteris usque ad diaconos, et reliquum ecclesiasticum ordinem, id est usque ad subdiaconos, lectores, cantores, exorcistas et ostiarios, et ex numero continentium et monachorum, ingredi tabernas.
Can. 25 — Quod subdiaconi non debeant benedicere, vel benedictionem tribuere.
Quod non oporteat subdiaconos panem dare, vel calicem benedicere.
Can. 26 — De exorcistis qui non sunt ab episcopis ordinati.
Quod hi qui non sunt ab episcopis ordinati, tam in ecclesiis, quam in domibus, exorcizare non possint.
Can. 27 — Quod de conviviis quae ex agape fiunt, escarum partes accipi non debeant.
Quod non oporteat sacro ministerio deditos clericos aut laicos ad agapem vocatos ciborum partes accipere, propterea quod hinc ecclesiastico ordini fiat injuria.
Can. 28 — In ecclesiis prandia fieri non debere.
Quod non oporteat in domiciliis divinis, id est in ecclesiis, convivia quae vocantur agapae, fieri: nec intra domum Dei comedere, vel accubitus sternere.
Can. 29 — De Christianis qui sabbatizare, vel juxta quemdam modum judaizare, noscuntur.
Quod non oporteat Christianos judaizare et otiari in sabbato, sed operari eos in eodem die. Praeferentes autem in veneratione dominicum diem, si vacare voluerint, ut Christiani hoc faciant. Quod si reperti fuerint judaizare, anathema sint a Christo.
Can. 30 — De viris cum mulieribus lavacra celebrantibus.
Quod non oporteat sacris officiis deditos aut clericos, aut continentes vel omnem laicum Christianum, lavacra cum mulieribus celebrare, quia haec apud gentes reprehensio prima est.
Can. 31 — De his qui cum haereticis jungunt foedera nuptiarum.
Quod non oporteat cum haereticis universis nuptiarum foedera celebrare, nec eis filios dare vel filias, sed magis accipere: si tamen Christianos se fieri promittant.
Can. 32 — Ab haereticis eulogias accipere non debere.
Quod non oporteat ab haereticis eulogias accipere, quae sunt maledictiones potius quam benedictiones.
Can. 33 — De schismaticis.
Quod non oporteat cum haereticis aut schismaticis pariter orare.
Can. 34 — De martyribus haereticorum.
Quod omnem Christianum non oporteat deserere martyres Christi, et ire ad pseudomartyres, id est haereticorum, et quos ipsos constet haereticos exstitisse, hi namque sunt alieni a Deo: sint igitur anathema, qui ad tales accesserint.
Can. 35 — De his qui angelos colunt.
Quod non oporteat Christianos Ecclesiam Dei relinquere, et ire, atque angelos nominare et congregationes facere: quae interdicta noscuntur. Si quis igitur inventus fuerit huic occultae idololatriae serviens, sit anathema, quia derelinquit Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, et se idololatriae tradidit.
Can. 36 — De his qui incantationibus et phylacteriis utuntur.
Quod non oporteat sacris officiis deditos, vel clericos, magos aut incantatores existere, aut facere phylacteria: quae animarum suarum vincula comprobantur. Eos autem qui his utuntur, ab Ecclesia pelli praecipimus.
Can. 37 — De his qui ab haereticis, vel Judaeis, festivitatis eorum dona suscipiunt.
Quod non oporteat a Judaeis vel haereticis ea quae mittuntur munera festiva suscipere, nec cum eis festa celebrare.
Can. 38 — De Christianis qui Judaeorum azyma comedunt.
Quod non oporteat azyma a Judaeis accipere, et communicare impietatibus eorum.
Can. 39 — De Christianis celebrantibus festa gentilium.
Quod non oporteat cum gentilibus festa celebrare, et communicare pravitatibus eorum qui sine Deo sunt.
Can. 40 — De episcopis qui eas quae fiunt evocationes ad synodum vitant.
Quod non oporteat episcopos ad synodum vocatos omnino contemnere, sed protinus ire, et docere, vel discere ea quae ad correctionem Ecclesiae vel reliquarum pertinent rerum. Seipsum vero, qui contempserit, accusabit, nisi forte per aegritudinem ire non possit.
Can. 41 — Quod sine litteris sacro ministerio servientes proficisci non debeant.
Quod non oporteat sacerdotem, vel clericum, sine litteris proficisci canonicis.
Can. 42 — Quod praeter episcopum clericus proficisci non debeat.
Quod non oporteat sacerdotem, vel clericum, praeter jussionem sui proficisci pontificis.
Can. 43 — Ut subdiaconi ad ostia perseverent.
Quod non oporteat subdiaconos, saltem paululum, januas deserere, et orationi vacare.
Can. 44 — Ut ad sacrarium mulieres non introeant.
Quod non oporteat ingredi mulieres ad altare.
Can. 45 — De his qui circa mediam septimanam ad baptisma veniunt.
Quod non oporteat ad baptisma quemquam post duas Quadragesimae hebdomadas admitti.
Can. 46 — De redditione baptizandorum.
Quod oporteat eos qui ad baptisma veniunt fidem discere, et quinta feria septimanae majoris episcopo aut presbyteris reddere.
Can. 47 — De his qui in aegritudine baptizantur.
Quod oporteat eos qui in aegritudine percipiunt baptisma, postquam convaluerint, fidem perdiscere, et scire cujus muneris participes facti sint.
Can. 48 — Ut post baptisma chrisma detur.
Quod oporteat eos qui baptizantur, post lavacrum, chrisma coeleste percipere, et regni Christi participes inveniri.
Can. 49 — Oblationes offerri in Quadragesima non oportere.
Quod non oporteat in Quadragesima, panem benedictionis offerri in sabbato et dominico.
Can. 50 — Non debere jejunium solvi in quinta feria majoris septimanae.
Quod non oporteat in Quadragesima, in ultima septimana quintae feriae jejunium solvere, totamque Quadragesimam sine veneratione transire, magisque conveniat omnem Quadragesimam districto venerari jejunio.
Can. 51 — Non debere in diebus jejuniorum commemorationes martyrum fieri.
Quod non oporteat in Quadragesima martyrum natalitia celebrari, sed eorum sancta commemoratio in diebus sabbatorum et dominicorum fieri conveniat.
Can. 52 — Ut natalitia vel nuptiae in Quadragesima non fiant.
Quod non oporteat in Quadragesima, aut nuptias, aut natalitia celebrare.
Can. 53 — Ut in Christianorum non saltetur nuptiis.
Quod non oporteat Christianos euntes ad nuptias plaudere, vel saltare, sed venerabiliter coenare, vel prandere, sicut Christianos decet.
Can. 54 — Non licere clericis ludicris spectaculis interesse.
Quod non oporteat sacerdotes, aut clericos quibuscunque spectaculis, in coenis, aut in nuptiis, interesse: sed antequam thymelici ingrediantur, exsurgere eos convenit, atque inde discedere
Can. 55 — Non congruere penitus Christianis comessationibus interesse.
Quod non oporteat sacerdotes, aut clericos ex collatis vel comessationibus convivia celebrare; hoc autem nec laicis posse congruere.
Can. 56 — Non licere presbyteris introire ad altare, priusquam ingrediatur episcopus.
Quod non oporteat presbyteros ante processionem episcopi introire sacrarium et sedere, sed cum episcopo debent ingredi, vel in subselliis sedere, nisi forsitan infirmitate detineatur, aut proficiscatur episcopus.
Can. 57 — Qui in agris vel possessionibus debeant ordinari.
Quod non oporteat in villulis aut in agris episcopos constitui, sed visitatores. Verumtamen jampridem constituti nihil faciant praeter conscientiam episcopi civitatis; similiter et presbyteri, praeter consilium episcopi nihil agant.
Can. 58 — Oblationes offerri in domibus non oportere.
Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis, vel presbyteris.
Can. 59 — Quae psallere vel legere in ecclesiis conveniat.
Quod non oporteat plebeios psalmos in ecclesia cantare, nec libros, praeter canonem, legi: sed sola sacra volumina Novi Testamenti, vel Veteris.
Nota PASSIONARIO: Stampato «can. 69»; il concilio di Laodicea ha 59 o 60 canoni. Probabilmente il can. 59: in chiesa si leggono solo i libri canonici.
Can. 60
These are all the books of Old Testament appointed to be read: 1, Genesis of the world; 2, The Exodus from Egypt; 3, Leviticus; 4, Numbers; 5, Deuteronomy; 6, Joshua, the son of Nun; 7, Judges, Ruth; 8, Esther; 9, Of the Kings, First and Second; 10, Of the Kings, Third and Fourth; 11, Chronicles, First and Second; 12, Esdras, First and Second; 13, The Book of Psalms; 14, The Proverbs of Solomon; 15, Ecclesiastes; 16, The Song of Songs; 17, Job; 18, The Twelve Prophets; 19, Isaiah; 20, Jeremiah, and Baruch, the Lamentations, and the Epistle; 21, Ezekiel; 22, Daniel. And these are the books of the New Testament: Four Gospels, according to Matthew, Mark, Luke and John; The Acts of the Apostles; Seven Catholic Epistles, to wit, one of James, two of Peter, three of John, one of Jude; Fourteen Epistles of Paul, one to the Romans, two to the Corinthians, one to the Galatians, one to the Ephesians, one to the Philippians, one to the Colossians, two to the Thessalonians, one to the Hebrews, two to Timothy, one to Titus, and one to Philemon.